Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEBBENSIS*

NOVA IN UGANDA CONSTITUITUR DIOECESIS, NEBBENSIS APPELLANDA

 

Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam aptiusque dioecesium regimini et administrationi consulendum in supremi Pastoris munere simus constituti, novas Ecclesias, ubi sive nimio territorio sunt amplae sive Christifidelium numero frequentes, condere properamus. Cum igitur preces admotae sint ut in Uganda nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Aloisii Robles Díaz, Archiepiscopi titulo Stephaniacensis et in Uganda Apostolici Pro-Nuntii, auditisque eorum quorum interest votis, admotis precibus libenter concedendum esse censuerunt. Nos igitur eiusdem Congregationis sententiam excipientes ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate haec statuimus et decernimus. Territorium regionis civilis vulgo dictae Nebbi et pars districtus Aruaënsis vulgo Madi-Okollo usque ad flumen vulgo Anyau, a dioecesi Aruaënsi distrahimus; ex iisque novam constituimus dioecesim Nebbensem appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae Kampalaësi suffraganeam facimus, atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Iubemus insuper ut Episcopi sedes in urbe vulgo Nebbi ponatur, in templo Immaculato Cordi Mariae dicato, quod simul ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Díaz, quem supra diximus, legamus. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 612-613

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana