Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LUGASIENSIS*

IN UGANDA NOVA CONDITUR DIOECESIS LUGASIENSIS APPELLANDA

 

Quando ad aeternam dominici gregis confirmandam salutem eiusque gubernio expeditius efficaciusque providendum efflagitatum est ab hac Sede Apostolica ut archidioecesis Kampalaënsis in Uganda discinderetur, unde illa dicio provinciae civilis cui nomen « Mukono » a commemorata archidioecesi detracta in novam converteretur ecclesiasticam communitatem, ipsi Nos huius generis partitionem maius in hominum spiritale bonum cessuram esse arbitrati, oblatis ita precibus obsequendum censuimus. Rogatis igitur sententiam Venerabilibus Fratribus in episcopatu Congregationi pro Gentium Evangelizatione praefectis eaque libenter suscepta, singula haec quae sequuntur pro apostolicae potestatis Nostrae amplitudine decernimus fierique plane iubemus. Praedictam regionem nationis Ugandensis ab archidioecesi Kampalaënsi submoveri volumus novamque constitui dioecesanam circumscriptionem « Lugasiensem » in posterum tempus appellandam.

Hanc vero dioecesim metropolitanae ecclesiae Kampalaënsi uti suffraganeam subdi praecipimus necnon auctoritati Congregationis pro Gentium Evangelizatione subici cuius episcopalem sedem in urbe ipsa « Lugazi » collocamus, ubi aedem sacram sub titulo « Sancti Petri Claver » inibi sitam gradum evehimus honoremque templi cathedralis. Hoc dein ut ad effectum deducat suo tempore Nostrum decretum, destinamus Venerabilem Fratrem Aloisium Robles Díaz, Apostolicum nempe in Uganda Pro-Nuntium, officio adiuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione verum transmittendi exemplum ipsius actus peractae exsecutionis. Qua omni in re operam, perquam diligentem dent omnes volumus, uti sacri canones super adeo gravi negotio ad amussim serventur impleanturque. Istas tandem litteras Nostras firmas esse oportet tam nunc quam postmodum quibusvis rebus contrariis nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri, undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenus Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, pp. 246-247

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana