Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ASANSOLENSIS*

NOVA DIOECESIS CONTITUITUR IN INDIA,
ASANSOLENSIS APPELLANDA

 

Pastorali quidem permoti studio curam continenter adhibemus, ut exoptata Domini beneficia eiusque salutaris nuntius quam amplissimam multitudinem attingant. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audito favorabili suffragio, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Asansolensem appellandam, quae partem aliquam archidioecesis Calcuttensis, scilicet territorium septentrionale districtus « Burdwan » et novem « Thanes », ut aiunt, id est « Saltora, Mejhia, Gangajalghati, Barjora, Senamukhi, Patrasari, Indus, Chatna et Bankura », quae sunt in districtu civili « Bankura », atque pariter decem « Thanes », id est « Muhammadbazar, Rajnagar, Khoyrasole, Dubraijpur, Suri, Illambazar, Sainthia, Bolpur, Labhpur et Nanoor », quae sunt in districtu civili « Bhirbhum », complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Calcuttensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Asansol vocatur, et ibidem templum Sacro Cordi Iesu dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas gerantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem atque in India Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibusvis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, pp. 81-82

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana