Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUANTANAMEN. - BARACOËN.*

IN CUBA NOVA CONDITUR DIOECESIS
GUANTANAMENSIS-BARACOËNSIS

 

Spirituali Christifidelium bono studens efficacius consulere, Venerabilis Frater Petrus Clarus Meurice Estíu, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Cuba, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam detracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova conderetur dioecesis. Nos, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius gregis Dominici, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis, in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus: ab archidioecesi Sancti Iacobi in Cuba separamus territorium civilis provinciae « Guantánamo », atque ex ita distratto territorio novam constituimus dioecesim Guantanamensem-Baracoënsem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praefatum territorium nunc terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Guantánamo » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Sanctae Catharinae « de Ricci » dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Guantanamensem-Baracoënsem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Cuba eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae metropolitanae pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Cuba, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 3, pp. 195-196

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana