Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PURNEAËNSIS*

QUODAM DETRACTO TERRITORIO A DIOECESI DUMKAËNSI, NOVA
IN INDIAE FINIBUS DIOECESIS CONSTITUITUR PURNEÄENSIS APPELLANDA

 

Optatis concedere cupientes Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, de nova alia in Indiae finibus condenda dioecesi sollicite curamus. Ad opus enim evangelizationis in territorio septentrionali fluminis Ganges promovendum, petitum est ut dioecesis Dumkaënsis divideretur. Nos fore simul confisi ut id in animarum bonum conduceret, sequentia decernimus atque Nostra iubemus auctoritate: territorium septentrionale districtuum civilium vulgo Purnea, Katihar, Araria et Kishanganj ab eadem dioecesi Dumkaënsi abstrahimus eoque novam condimus dioecesim Purneaënsem appellandam. Eius limites iidem erunt ac fines districtuum civilium, quos diximus. Episcopi Sedem in urbe Purnea statuimus, in ecclesia Deo in honorem Sancti Petri Apostoli dicata, quam ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis pariter extulimus, omnibus additis iuribus et privilegiis quae ad dioeceses pertinent. Hanc dioecesim metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem atque Apostolicum in India Pro-Nuntium, legamus. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima et vicesima mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium  Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 11, pp. 829-830

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana