Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VITEBSCEN*

IN BIELORUSSIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VITEBSCENSIS

 

Ad aptius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E. Cardinalis Świątek, Archiepiscopus Metropolita Minscensis Latinorum - Mohiloviensis Latinorum, amplum ob numerum incolarum in circumscriptione ecclesiastica sua commorantium ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio ab eadem circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Dominico Hrušovský, Archiepiscopo titulo Tubiensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Secretariae Status admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate ab archidioecesi Minscensi Latinorum - Mohiloviensi Latinorum separamus Regionem « Vitebsk » atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Vitebscensem, cuius sedem ponimus in urbe « Vitebsk » dum ibique exstans templum, Deo in honorem sanctae Barbarae dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Vitebscensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Minscensi Latinorum-Mohiloviensi Latinorum eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Minscensis Latinorum - Mohiloviensis Latinorum subicimus. Cetera omnia vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Dominico Hrušovský, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
 LUCAS card. MOREIRA NEVES
    Congr. pro Episcopis Praef.

                                              

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 12, pp. 1105-1106

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana