Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CATANDUVEN*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CATANDUVENSIS

 

Venerabiles Fratres Oranus Ioannes Tempesta, Episcopus Riopretensis, Iovianus de Lima Júnior, Episcopus Sancti Caroli in Brasilia, et Aloisius Eugenius Pérez, Episcopus Iaboticaballensis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede enixe petiverunt ut, quibusdam detractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur dioecesis, quo efficacius consuleretur spirituali saluti fidelium in iisdem commorantium. Nos quidem in beati Petri Cathedra positi deque totius Dominici gregis bono solliciti, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotis precibus libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, Apostolica potestate quae sequuntur decernimus: a dioecesi Riopretensi separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Catanduva, Catiguá, Elisário, Ibirá, Novais, Pindorama, Tabapuã et Urêpes; a dioecesi autem Sancti Caroli in Brasilia distrahimus territorium municipiorum Irapuã, Itajobi, Marapoama, Novo Horizonte, Sales; a dioecesi denique Iaboticaballensi seiungimus territorium municipiorum Ariranha, Palmares Paulista, Paraíso, Santa Adélia atque ex ita detractis territoriis novam constituimus dioecesim Catanduvensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem ponimus in urbe Catanduva, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Beatae Virginis Mariae « de Aparecida » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus.  Praeterea Catanduvensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Rivi Nigri eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus Apostolico Nuntio, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, iisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 567-568

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana