Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MALINDIENSIS*

IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MALINDIENSIS

 

Ad provehendam aeternam salutem atque facilius et efficacius consulendum regimini Christifidelium Keniae intra fines dioecesis Garissaënsis et archidioecesis Mombasaënsis commorantium, petitum est nuper ut ibidem nova constitueretur dioecesis. Quoniam vero Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam, Nos, Qui gravissimo gerimus officium supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Garissaënsi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Lamu et Lower Tana River; a Mombasaënsi autem archidioecesi seiungimus territorium districtus civilis Malindi; ex iisque novam condimus dioecesim Malindiensem, quam metropolitanae Sedi Mombasaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Malindi » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Antonii dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Tonucci, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Apostolicam nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Iunii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharcisius Nardi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 773-774

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana