Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI ANDREAE ET PROVIDENTIAE

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA SANCTI ANDREAE ET PROVIDENTIAE,
IN COLUMBIAE FINIBUS, AD DIGNITATEM EVEHITUR VICARIATUS APOSTOLICI

 

De Evangelii proclamatione totum per orbem solliciti, fideles Columbianam terram incolentes nunc quidem cogitamus, eos omnes precibus Nostris usque prosequentes. Quia vero animadvertimus Praefecturam Apostolicam Sancti Andreae et Providentiae in evangelica doctrina adipiscenda feliciter prosperare, re mature perpensa, communitatem illam ecclesialem ad gradum dignitatemque Vicariatus Apostolici provehere existimamus. Itaque de consilio Venerabilium Fratrum Congregationis pro Gentium Evangelizatione negotiis praepositorum, Apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, Praefecturam supra dictam, iisdem finibus constantem, ad statum attollimus Vicariatus Apostolici Sancti Andreae et Providentiae, additis iuribus officiisque secundum Iuris Canonici normas. Quibusvis rebus minime obsistentibus. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem atque in Columbia Apostolicum Nuntium, legamus. Diligentibus denique curis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum novam communitatem ecclesialem committentes, clerum omnesque fideles eiusdem Vicariatus optimis ominibus Nostris prosequimur: summa enim tenemur fiducia eos omnes in humana christianaque provincia altum adepturos esse progressum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno bismillesimo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, p. 197

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana