Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CATACEN.-SQUILLACEN.,
COSENTINA- BISINIANEN., RHEGINEN.-BOVEN.
*

NOVA ORDINATIO PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM CALABRIAE

 

Maiori Christifidelium spiritali bono consulere cupientes, audito Conferentiae Episcoporum Italiae Praeside ac de consilio Congregationis pro Episcopis Praefecti, de plenitudine apostolicae potestatis Nostrae haec statuimus quae sequuntur ac decernimus. Archiepiscopales Ecclesias Catacensem-Squillacensem atque Cosentinam-Bisinianensem, hactenus recta via subiectas, ad fastigium metropolitanarum Ecclesiarum attollimus iisdemque iura et privilegia tribuimus, quibus reliquae ad normam communis iuris gaudent communitates metropolitanae. Simul praeterea ex integro ecclesiasticas provincias eorundem ipsorum nominum constituimus. Catacensem Squillacensem Archiepiscopum necnon Cosentinum-Bisinianensem Archiepiscopum actu munere perfungentes, Venerabilem Fratrem Antonium Cantisani priorem ac posteriorem Iosephum Agostino, ad gradum promovemus Archiepiscoporum Metropolitarum, quos iuribus pariter ac privilegiis augemus quibus ceteri Archiepiscopi Metropolitae fruuntur, at oneribus aequabiliter obligationibusque obstringimus quibus ii tenentur. Nova sic excitata ecclesiastica provincia Catacensis-Squillacensis constabit ex metropolitana Ecclesia Catacensi-Squillacensi tum etiam dicionibus Crotonensi-Sanctae Severinae et Neocastrensi quae adhuc archidioecesi Rheginensi-Bovensi fuerunt suffraganeae. Provincia Cosentina-Bisinianensis consistet illa metropolitana sede necnon suffraganeis dicionibus Rossanensi-Cariatensi et Cassanensi quae metropolitanae adhuc Ecclesiae Rheginensi-Bovensi suffraganeae fuerunt, tum Sancti Marci Argentanensis-Scaleensis communitate hactenus immediate subiecta. In posterum vero provinciam ecclesiasticam Rheginensem-Bovensem efficiet eiusdem nominis ecclesia una cum dioecesibus suffraganeis Locrensi-Hieracensi, Miletensi Nicotriensi-Tropiensi ac Oppidensi-Palmarum. Quae ad omnia diligenter in actum deducenda fidentes Nos Venerabilem Fratrem Andream Cordero Lanza di Montezemolo, Archiepiscopum titulo Tuscanensem in Italiaque Nuntium Apostolicum deputamus, necessariis et opportunis instructum facultatibus etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemvis in ecclesiastica dignitate constitutum virum, onere addito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fieri potuerit, germanum exemplar actus ipsius exsecutionis peractae remittendi. Iubemus tandem singula et omnia hisce Apostolicis Litteris sancita plene sortiri suam vim tam nunc quam in posterum usque aevum, rebus quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo Ianuarii mensis anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr.  pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, pp. 337-338

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana