Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RODRIGUENSIS*

IN MAURITIO NOVUS CONDITUR VICARIATUS
APOSTOLICUS RODRIGUENSIS

 

Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Mauritio, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Brunonis Musarò, Archiepiscopi titulo Abaritani atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit ibidem novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. In Mauritii insula patrio sermone « Rodrigues » nuncupata novum constituimus Vicariatum Apostolicum Rodriguensem, quem, separatum a dioecesi Portus Ludovici, ipsius Sedis concredimus curae atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque Pro-Cathedram episcopalem ponimus in templo Sancti Archangeli Gabrielis, quod in urbe «Saint-Gabriel» exstat. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Brunoni Musarò, quem diximus, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis memoratae Congregationi remittendi. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 1, pp. 36-37

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana