Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BRUNEIENSIS*

IN BRUNEIO DARUSSALAM  NOVUS CONDITUR
VICARIATUS APOSTOLICUM BRUNEIENSIS

 

Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Praefectura Apostolica Bruneiensi, cuius sedes est in urbe Bandar Seri Begawan intra Negara Brunei Darussalam fines, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa habitisque faventibus votis eorum quorum interest, censuit ibidem novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate memoratam Praefecturam Apostolicam Bruneiensem ad gradum Vicariatus Apostolici evehimus eodem servato nomine Bruneiensi, quem concredimus sollicitis curis Societatis Missionariorum S. Ioseph de Mill Hill. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Salvatori Pennacchio, Archiepiscopo titulo Montis Marani ac Delegato Apostolico in Bruneio Darussalam, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis memoratae Congregationi remittendi. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.

ANGELUS Card. SODANO
       Secretarius Status

 CRESCENTIUS Card. SEPE
Congr.
pro Gentium Evang. Praef.

 

Laurentius Civili, Protonot. Apost. 
 Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, p. 16

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana