Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER AUGUSTISSIMA

TEMPLUM CATHEDRALE DIOECESIS MAZARIENSIS
AD HONOREM BASILICARUM MINORUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter augustissima Siciliae Insulae tempia cathedrale illud annumerandum est, quod, antiquitate venerabile, arte pulcherrimum, religione sanctissimum, Mazarae surgit, Domini Nostri Iesu Christi Transfigurationi sacrum: mole enim, elegantia, monumentis, Reliquiis longe praestans, praestantius faciunt intemerata christifidelium fides ac sancta religio. Quare, cum Venerabilis Frater Constantinus Trapani, Episcopus Mazariensis, iam ab hic Apostolica Sede suo suorumque cleri ac fidelium nomine petierit ut sacra illa aedes ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, tum ad ipsius templi laudes respicientes, tum ad fidelium pietatem, quam per hoc ali et accresci confidimus, tum ad Christi Salvatoris gloriam, quae inde manabit, admotae expostulationi libenti animo concedimus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatiο pro Sacramentis et Cultu Divino, factis οlim a Nobis facultatibus, hic de re statuit, templum cathedrale Mazariense, Transfigurationi D.N.I.C. dicatum, Basilicis Minoribus auctoritate Nostra accensemus, datis nempe iuribus quae ad tempia huiusmodi pertinent, cum Liturgicis concessionibus rite competentibus, modo ea servita sint, quae per Decreturn «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contraries nihil obstantibus. Quοd Dei benignitate et gratia bonum, faustum fortunatumque sit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Maii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana