Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TANTA EST

SINITUR EPISCOPUS IPIALENSIS IMAGINEM B.M.V. A VISITATIONE
CORONARE, QUAE EST IN URBE ANCUYA, IN COLUMBIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est Nostra erga beatissimam Virginem Mariam pietas et religio (est enim eadem Christi, Filii Dei adorandi mater; et patrona christianorum sollicita; et exemplar omnium virtutum in quοd intueamur), ut non solum Ipsi hau e sanctissimam matrem devota mente veneremur, verum etiam ea omnia libentissime fieri sinamus, quae eius honori ac laudi cedere prοvideamus quicquid enim matrem honorat, id in Filii gloriam redundat. Qua re, cum Venerabilis Frater Alonsus Arteaga Yepes, Episcopus Ipialensis, ab hac Apostolica Sede suo suorumque cleri ac populi nomine petierit, ut Beatae Virginis Mariae imaginem, quam populus «Nuestra Señora de la Visitación» cognominat in dioecesi Ipialensi, nomine atque auctoritate Nostra pretioso diademate redimire posset, Nοs, considerato posse per hoc non solum templi nomen augeri, sed etiam, praesertim, cultum tantae matris intendi, pietatem filiorum accrescere, quam tot saecula in pectoribus aluerunt, aequo sane animo postulatis concedimus. Placet ergo Venerabilem Fratrem Episcopum Ipialensem, quo die velit, imaginem Beatae Mariae Virginis Dominae Nostrae a Visitatione, in urbe Ancuya veneratam, inter Missae sollemnia stato ritu ac caerimonia pretioso diademate redimire, nomine scilicet atque auctoritate Nostra, cοntrariis nihil obstantibus. Quod faustum, felix fortunatumque sit sive Pastori, sive sacro eius gregi.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana