IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
COLI SANCTOS
S. NORBERTUS, ARCHIEPISCOPUS MAGDEBURGENSIS,
PATRONUS EIUSDEM CIRCUMSCRIPTIONIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Coli Sanctos et recte honorari a Christifidelibus Ecclesia catholica et probat et laudat vehementer: sunt enim illi amici Dei, quem summo amore prosecuti sunt, et christiani populi fidi custodes, et exempla egregia virtutum, in quae intuentes Christi sequaces facilius aeterna bona adipisci possunt, maxime si cum illis genus, institute, patriam terram communia habuerunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Georgius Braun, Administrator Apostolicus circumscriptionis Magdeburgensis iam ab hac Apostolica Sede petierit ut Sanctum Norbertum, qui olim fuit Archiepiscopus eiusdem dicionis, quemque populus magna religione veneratur et carum habet, Patronum suae circumscriptionis confirmaremus ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Ofriciorum et Missarum Propriis recognoscendis» , n. 30, atque idcirco ratum haberemus quod pοpulus gessisset, ipse probasset; Nos, persuasum habentes id, si concedatur, posse christianam fidem in pectoribus augere novaque virtute alere, aequo animo postulates annuimus. Iis ergo probates, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet Sanctum Norbertum Episcopum circumscriptionis Magdeburgensis haberi et esse Patronum apud Deum, factis cum iuribus tum liturgicis privilegiis iuxta rubricas. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum datum honorem Dei gloriam, S. Norberti honorem, fidelium omnium gratiam augere confidimus, a Deoque petimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana