Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ID HABET ECCLESIA

FRATRI ALBERTO, IN SAECULO ADAMO CHMIELOWSKI,
BEATORUM HORES DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Id habet Ecclesia a divino suo Conditore, ut quavis aetate novi e materno eius gremio oriantur sanctitatis heroes, qui temporibus pares sint atque incidentibus necessitatibus promptu, alacri actuosoque animo occurrant. Quod profecto dici etiam potest de Polonia, quae per omne suae historiae tempus plurimos edidit filios, qui, virtutum splendore, veram Christi Ecclesiam illustrarunt. Undevicesimo autem saeculo, postquam, civili Polonorum bello ad restaurandam Reipublicae libertatem infelici sane exitu inito, ulciscentes hostes innumeris ruinis hanc Europae regionem vastaverant et res catholicas in discrimen adduxerant, cum gaudio cernere licuit virorum agmen, christiana virtute praestantium, in id strenuo contendere nisu, ut illata detrimenti resarcirentur. In quibus singulari luce refulget frater Albertus, in saeculo Adamus Chmielowski, inter pauperrimos misericordiae apostolus. Ortus est autem venerabilis hic vir die vicesima mensis Augusti, anno MDCCCXLV, in vico Igołomia, e piis parentibus Adalberto et Iosepha Bοrzysławska. Aegrotum puerum trium annorum mater Deo offert, quem, sanitate mirabiliter recuperata, veste religiosa induit, tamquam futuram religiosam missionem eius portendens. Adolescens duodeviginti annos natus, pro patriae liberatione pugnis in ianuario tumultu anno MDCCCLXIII interest. In proelio pede autem privatus, in vincula conicitur, e quibus annο sequenti clam fugiens, Lutetiam Parisiorum primum adivit, inde Gandavum in Belgio, Monachium in Bavaria, et iterum iterumque Lutetiam ac tandem Varsaviam, ut pingendi et aedificandi artes addisceret, vitam vero christianam cum artis studio mirabiliter cοniungens. Anno MDCCCLXXX in Societatem Iesu apud Stara Wieś ingressus, probationis nondum confecto curriculo, utpοte gravi morbo afflictus, Societatem reliquit. Ex morbo vero refectus, anno MDCCCLXXXIV Cracoviam, quae parva Poloniae Roma vocatur, pervenit, pauperque esse cum pauperibus constituit, ut caritatis Evangelii fieret testis. Sicuti Christus, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives (cfr. 2 Cor 8, 9), Christi cariora membra adiuvabat, reficiebat atque consοlabatur, sese eorum socium in paupertate libere profitens. In publicam diaetam dormitoriam pauperes collegebat. Votis Tertii Ordinis S. Francisci nuncupatis humilique habitu indutus, Cracοviensi ordinario probante, socios et coadiutores sibi adiunxit, Congregatiοnum Fratrum ac Sororum Tertii Ordinis S. Francisci pauperibus servientium fundamenta iaciens. Mandatum novum (Io 13, 34) fraternae caritatis in vitae rationem assumpsit, illud ita secutus ut Sancti Francisci paupertatem cum interiore ac praestantissima illa ab universis creatis seiunctione, Sancti Iοannis a Cruce propria, coniungeret, utriusque exempla et documenta veluti agendi normam primus ipse sequens et sodalibus suarum Congregationum magnopere commendans, ut liberatio ipsa ab omnibus rebus Christi caritatis plenitudinem consequeretur eamque in humiliοra membra effunderet, atque simul Ecclesiae pauperis, cui bonitatis suae divitias pro hominibus omnibus Deus credidit, testimonium redderet. Per hoc etiam suum in Christi Sponsam Ecclesiam amorem manifestum effecit. In fratre Alberto mira vitae austeritas, divini honoris ardens studium ac praesertim admirabilis evangelica paupertas fuit, unde est iure vocatus alter Poloniae Franciscus. Denique fractus laboribus, aerumnis et morbo, Cracoviae, die Nativitatis Domini Nostri, anno MCMXVI, placidissime obdormivit in Domino. Ordinariis et Apostolicis Processibus rite celebratis, perventum est ad Decretum super heroicis virtutibus, quod editum fuit a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum die vicesima mensis Ianuarii, anno MCMLXXVII. Processu autem super miracolo expleto atque ipso miraculo die nona mensis Iunii anno MCMLXXXIII probato, statutus est dies ad celebrandam beatificationem tum eius tum Raphaëlis Kalinowski. Hodie igitur in area coram Cracovia inter Missarum sollemnia haec verba ediximus: «Nos, vota Fratris Nostri Francisci Cardinales Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopato Ordinisque Carmelitarum Discalceatorum atque Congregationum Fratrum et Sororum pauperibus servientium, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei: Raphael Kalinowski atque Albertus Chmielowski Beatorum nomine in posterum appellentur, eοrumque festum die ipsorum natali: Beati Raphalis Kalinowski die decima quinta Novembris et Beati Alberti Chmielowski die vigesima quinta Decembris, in locis et modes iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patres et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus firma esse foreque in perpetuum volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana