IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAM CONGRUE
SANCTA LUCIA VIRGO ET MARTYR PATRONA CONFIRMATUR
DIOECESIS MOSSORENSIS IN BRASILIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quam congrue convenienterque sancti caelites honorentur et invocentur a Christi fidelibus in Ecclesia, is facile intelleget qui vel breviter reputet non modo illοrum honorem in Deum ipsum tandem recidere, cuius gratia et beneficio praemia tanta tulerunt, sed etiam posse mortales, periculis undique cinctos, eorum exemplis et intercessione uti ad salutem. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Iosephus Freire de Oliveira Neto, Episcopus Mossorensis, Sanctum Luciam Virginem et Martyrem, quam populus suae dicionis summa religione colit, cuique est cathedrale templum dicatum, Patronam Ecclesiae suae apud Deum auctoritate sua declaraverit, atque a Nobis suo suorumque tum cleri tum populi nomine petierit ut acta sua confirmaremus ad normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30; Nos, explorato omnia secundum praescripta Iuris facta esse, sive ea probamus, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, de re statuerit, sive admotam expostulationem admittimus, ratamque causam habemus. Placet ergo Sanctum Luciam Virginem et Martyrem Patronam dioecesis Mossorensis apud Deum esse et haberi, factis nempe iuribus et privilegiis, quae iuxta rubricas consequuntur, contrariis nihil obstantibus. Simul autem Deum, rerum hominumque Patrem humili prece oremus ut, tantae Virginis precibus, Pastoremque gregemque blandis respiciat oculis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana