Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DIVISIONES VERO

SERVO DEI DANIELI BROTTIER BEATORUM HONOREM DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem» (1 Cor 12, 4-7). Facile ex his Apostoli Pauli verbis perennis intellegitur Ecclesiae sanctitas et viarum multiplicitas, quibus eius filii possunt ad eandem sanctitatem pervenire: quod quidem verum esse ostendit tota a priscis temporibus usque ad nostram aetatem huius Sanctae Matris historia. Verumtamen harum viarum aliae ita simplices sunt, ut possint quodammodo unica nota distingui; aliae vero ministeriis variae, etsi aliquas semper habeant proprietates, quibus sancti a sanctis differant.

In hos, quos ultimos memoravimus, ascribendus est sine dubio Daniel Brottier, presbyter dioecesanus, missionarius in Africa, cappellanus militum bello omnium gentium communi, quod annis MCMXIV-MCMXVII gestum est; restitutor, et talis quidem qui visus sit institutor Operis Parisiensis cui nomen «Orphani-tirones» a loco Autolio, orbatis parentibus et derelictis pueris accipiendis et educandis.

Die VII mensis Septembris anno MDCCCLXXIV piis honestisque parentibus natus in pago patria lingua La Ferté Saint-Cyr votato, intra fines dioecesis Blesensis, die XVII eiusdem mensis eodem anno baptismum accepit et nomina ei indita sunt Daniel, Iulius, Alexius.

A die XI mensis Aprilis anni MDCCCLXXXVII, quo primum ad mensam Dominicam accessit, statum clericalem sequi statuit; qua re seminarium ingressus, studiorum curriculo laudabliter confecto, die XXII mensis Octobris anno MDCCCLXXXXIX est sacerdos ordinatus, et inde aliquot annos operam impendit in dioecesis suae utilitatem.

Cum autem nomen et veritatem Iesu pervulgandi studio flagraret, obtinuit ut ad Congregationem Missionariorum Sancti Spiritus et Immaculati Cordis Mariae concederet, in qua priora vota religiosa nuncupavit die in mensis Septembris anno MCMIII.

Subinde, ex optato, est ad Senegaliam missus; quae quidem non erat eo omnino pagana Africa, quam is appetiverat; sed Superioribus consideranda fuit Servi Dei valetudo, qui iamdiu capitis dοloribus acerbissimis opprimebatur.

Haec vero infirmitas, qua usque ad mortem fuit affectus, perdifficilem reddidit, sed hanc ipsam ob causam, gravium munerum functiοnem laude digniorem.

Inductus ad decedendum de Africa anno MCMVI, breve tempus egit in Gallia ut se reficeret, per quod de vita contemplativa sequenda cogitavit; sed hoc consilium ad effectum adducere incommoda valetudine impeditus in Africam est reversus; quae tamen ei semel in perpetuum anno MCMXI relinquenda fuit.

In Gallia Superiores ei mandaverunt ut etiam operam daret Africae, credito munere curandi Opus «Auxilium Africanum» dictum, cui hoc propositum erat, ut pecuniam colligeret ad aedificandam Dacariae ecclesiam, memoriae causa eorum, qui vitam suam impenderant pro bono et dignitate Senegaliae: eaque ecclesia futura erat cathedralis nascentis urbis.

Sed mox, anno MCMXIV, bellum exarsit; et Servus Dei, de Europa sollicitus, censuit sibi pro parte sua eius bonum esse curandum.

Hinc capellanum se obtulit, ut militibus ministerio sacerdotali prospiceret; tamque audacter et impavide officio suo est functus, ut a potestatibus militaribus sit insignibus decoratus.

Sodalitatem et amicitiam, quae in discrimine oriuntur, Servus Dei conatus est servare etiam post pacem compositam, «Consociatione publica veteranorum» institutor.

Anno MCMXXIII Deus illi aliud negotium dissimillimum quidem concredidit, in quod tredecim extremos vitae annos incubuit; quod negotium in eo erat, ut instauraret Opus «Orphani-tirones» a loco Autolio appellatum. Domus patronam delegit Sanctam Teresiam a Iesu Infante, cuius precibus dona obtinuit et praesidia omne genus, ut plures exciperentur pueri et vestirentur et instituerentur ad artes discendas et in opera mitterentur diplomata consecuti tirocinio confecto.

Videtur in his ministeriis molitoris et moderatoris P. Brottier melius ostendisse omnes dotes suas et virtutes: caritatem ante omnia in eos qui in miseriis versabantur, quique mox ad eum ab omnibus vicis Lutetiae Parisiorum et a provincia concurrerunt; fidem divinae Providentiae, quae sine intermissione eum adiuvit in coeptis ancipitibus et sumptuosis; spem firmissimam Deum numquam deserere eos, qui pro ipso laborant. Quibus theolοgalibus virtutibus non minores fuerunt cardinales, quae maxime in difficultatibus et in rebus adversas enituerunt.

Letali morbo typhoideo correptus, quem aequo animo pertulit, Servus Dei morientium sacramentas roboratus de vita decessit die XXVIII mensis Februarii anno MCMXXXVI.

Fama sanctitatis, qua vivus floruit, in dies post eius mortem crebrescente, agi coeptum est de Beatorum honoribus eidem decernendis. Instructi sunt igitur annis MCMXXXXVI-MCMXXXXIX, ordinaria auctoritate, in Curia Parisiense, et per rogatorias in Curias Blesensi et Dakarensi, Processus super fama sanctitatis, virtutum et miraculorum in genere, super scriptis et super cultu liturgico Servo Dei non praestito. Quae iuridicae inquisitiones Romam delatae sunt et excussae. Die autem VIII mensis Octobris anno MCMLVI edito Decreto super scriptis Servo Dei tributas, Decessor Noster Ioannes XXIII introductionem Causae apud Apostolicam Sedem die VIII Februarii anno MCMLXI approbavit. Apostolicae Sedis auctoritate conditi sunt delude apud Curias Parisiensem et Dakarensem, annis MCMLXII-MCMLXV, super virtutibus in specie Processus. De omnium autem inquisitionum iuridica forma et vi latum est decretum die II mensis Iulii anno MCMLXVI.

Cum postes Congressus Peculiares Praelatorum Officialium Patrumque Consultorum et Coetus Patrum Cardinalium faventem sententiam pronuntiassent, Nos per Decretum a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum die XIII Ianuarii anno MCMLXXXIII proditum, ediximus Servum Dei Danielem Brottier heroum in modum virtutes theologales et cardinales hisque adnexas exercuisse.

Denique, post instructum Processum canonicum et praescriptas medicorum et theologorum disceptationes, sanationem infantis Parisienses Gabrielis Lemoine a bronchopulmonitide bilaterali, precibus Servi Dei Danielis Brottier tributam, Nos, per Decretum die VIII mensis Iunii, anno MCMLXXXIV editum, miraculo effectam esse declaravimus. Post haec omnia est statuta dies ad celebrandam sollemnem Beatificationem, tum eius, tum Iosephi Manyanet et Elisabethae a SS. Trinitate. Hac igitur die, in area ante Basilicam S. Petri patente, inter Missae celebrationem hanc formulam pronuntiavimus: «Nos, vota fratrum nostrorum Narcisi Jubany Arnau, Archiepiscopi Barcinonensis, Ioannis Maram Lustiger, Archiepiscopi Parisienses, Ioannis Balland, Episcopi Divionensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Manyanet, Daniel Brottier et Elisabetha a SS. Trinitate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Manyanet die decima septima Decembris, Danielis Brottier die vicesima tertia Februarii, Elisabethae a Ss. Trinitate die nona Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana