Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERA DECRETALIS

BEATUS FRANCISCUS ANTONIUS FASANI, SACERDOS
PROFESSUS ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM,
 SANCTUS ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

In regno caelorum magnus vocabitur dicit Dominus in sermone in monte habito de beatitudinibus qui Domini praecepta fecerit et docuerit sic homines (Cf. Mt 5, 19); qui videlicet iustus factus est coram Deo vivendo secundum spiritum evangelicarum beatitudinum. Qui enim voluntatem Dei ita servaverit et servare docuerit, plene particeps erit mysterii salvifici, quod Redemptor noster Iesus Christus operatus est per ea, quae «fecit et docuit» (Act 1, 1) pro Patris gloria et mundi salute. Plane veram magnitudinem et dignitatem christianas quisque Spiritus Sancti gratia ad consequendam vocatur.

Eiusmodi magnitudinem et dignitatem ostenderunt se magnifice et optime adeptos esse qui vitam egerunt evangelicam, in qua suprema Ecclesiae auctoritas christianas virtutes invenit et agnovit heroum more esse explicatas, ideoque iisdem altarium honores tribuit in numerum Sanctorum eos referendo. Virtutes enim eorum clare indicant unumquemque eorum, iuxta peculiares condiciones acceptae a Deo vocationis et missionis vivendo, illa perfecta caritate evangelica incitatum, quae est mandatorum primum et maximum, ceterorum mandatorum principium et alimentum. Omnes insuper pro vitae exemplo, et multi etiam uti Evangelii ministri, splendide et efficaciter testificati sunt Christi Redemptoris doctrinam et Mysterium Paschale.

Ita gratiae Spiritus Sancti et peculiari vocationi religiosae et sacerdotali perfecte respondens «magnus in regno caelorum» factus est Beatus Franciscus Antonius, sodales Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, cuius praeclara memoria semper viva et venerata fuit, praesertim in eius Ordine Franciscano, sicut et in regionibus Italiae meridianae.

Decessor Noster Pius Pp. XII, piae recordationis, qui Venerabilem Franciscum Antonium Fasani altarium honoribus insignivit in album Beatorum illum referendo die 15 mensis Aprilis anno MCMLI, in Litteris Apostolicis eodem die datis (AAS 43 [1951], pp. 270-274), voluit expresse illustrare ipsas virtutes a Beato exercitatas convenienter cum propria vocatione, factas esse eius gloriae et magnitudinis evangelicae fundamentum, quandoquidem in vita eius «inopia et humilitas obtinent pro facultatibus et gloria», voluitque etiam de homine Dei haec in lucem proferre: «(erat) naturae ipsius habitu supernoque quodam munere maxime aptus ad dicendum; qua exercitatione, continentem plagam totam perlustrans, frustum consecutus est amplissimum».

Nos quoque hodie, Sanctorum honores Beato Francisco Antonio Fasani decernentes, pro certo habemus Nos Ecclesiae universali vitae christianae, religiosae et sacerdotalis proponere eximium et germanum exemplum, quod meruit illam veram magnitudinem a Domino promissam ei «qui praecepta eius fecerit et docuerit»; et confidimus praeterea testimonium, quod idem Beatus ipsa vita Christo Redemptori eiusque Evangelio dedit, simul cum testimonio ceterorum omnium caeli Sanctorum, fore ut in mundo fulgeat et in Ecclesia, quo praesentes et futurae progenies ad eadem principia evangelica excitentur hisque vitam suam accommodent.

Franciscus Antonius Fasani Luceriae natus est, in antiqua et ampla urbe Dauniae in Apulia septemtrionali, die 6 mensis Augusti anno MDCLXXXI. Post quattuor dies est baptizatus, nominibus inditis Donato Ioanne Nicolao, estque exemplis et hortationibus piorum parentum christiane educatus. Ob egregias bonitatis et intellegentiae dotes est in studia immissus apud Conventum Fratrum Minorum Conventualium ibi situm, in quo prima vocationis religiosae et sacerdotalis indicia animadvertit. In eundem Ordinem deinde admissus, novitiatum perfecit in Conventu Lactarii Montis, vulgo dicti Monte S. Angelo, nomine sibi sumpto Francisco Antonio, et professionem fecit anno MDCLXXXXVI. Deinceps studia humanitatis et philosophica exercuit in variis Conventibus Provinciae suae religiosae S. Angeli et Provinciae Neapolitanae. Cursum theologicum trium annorum iniit in Conventu Agnonensi, rogavitque ut sibi liceret illum in Studio generali Asisiensi continuare prope sepulcrum seraphici Patris Francisci, ubi confidebat fore ut expeditius et altius incumberet in ulteriorem religiosam et sacerdotalem formationem pro acri sedulitate gratiae vocationis satisfaciendi.

Iuvenis religiosi petitio est admissa, ratione habita propensae eius facultatis ad studia sacra et vitae probitatis, quam concorditer Superiores et Fratres sodales admirabantur. Asisii Franciscus Antonius, rectus solida moderatione spiritali P. Antonii Marcheselli, se ad ordinationem sacerdotalem praeparavit, quam die 19 mensis Septembris anno MDCCV accepit. Cursum theologicum trium annorum explevit et cursum academicum inchoavit ut doctoris gradum adipisceretur, et insuper initium fecit ministerii verbi, praedicando, prospero cum exitu spiritali, sacras orationes quadragesimales, anno MDCCVII, in vico Palatio.

Franciscus Antonius iam plene suam formationem maturaverat et iure haberi poterat, ut Pauli verbis utamur, «perfectus homo Dei ad omne opus bonum instructus» (2 Tim 3, 17), cum, Superioribus Ordinis praecipientibus, anno MDCCVII ad urbem patriam reversus est ut se exerceret tamquam «Philosophiae lectorem» in Studio Lucerino. Ibi, cum duos annos tirocinium lectoris egisset, doctoris theologiae dignitatem et nomen est assecutus et «sacrae theologiae magister» est renuntiatus. Exinde a Fratribus sodalibus et a populo est semper appellatus «Pater Magister», quo nomine adhuc vocatur in urbe Luceria, praesertim in laudem eius eximii magisterii spiritalis.

Nominatus Studii Lucerini moderator, Franciscus Antonius obtinuit ut tres annos degeret in vicino eremo Alberonae, quo impensiori vitae spiritali se dederet, ut praeceptionem suam aleret inquisitione propria cuiusque coniunctionis cum Deo et aptam atque proximam praeparationem spiritalem praeponeret exercitio pleno ministerii sacerdotalis: ita in animo suo illam firmavit temperationem spiritus religiosi cum spiritu apostolico, quae constans vitae eius nota fuit.

Anno MDCCXII Franciscus Antonius singularem illam experientiam conclusit, ut cum spiritu serviendi se conferret ad novum munus Superioris Conventus Lucerini, quod ei concreditum erat. Etiam postea eodem munere identidem est functus et tres annos rite fuit Minister Provincialis Provinciae suae Apulae-Molisinae S. Angeli. In his gravibus ministeriis explendis se semper ostendit incitatum suis insignibus sapientiae, prudentiae et caritatis facultatibus, cum intenderet imprimis ut verbis et exemplo, exercitium vitae evangelicae et apostolicae secundum S. Francisci spiritum in suis Fratribus sodalibus proveheret. Sic enim huiusmodi seraphicus Spiritus in eius vita impiger et significans apparebat, ut eius Fratres ad eum, tamquam ad notam pro sua vocations, se revocarent, et fideles Lucerini quasi S. Francisci imaginem admirarentur in eo.

Is quoque, humilis et pauper, seraphico cum ardore Deum amabat; arctius particeps factus mysterii Christi diligentissima exsecutione consiliorum evangelicorum, quae per vota oboedientiae, castitatis et paupertatis profitebatur, tantam cum Deo coniunctionem est consecutus, ut, mystice elatus, eum contemplaretur et constanter invocaret uti «summum amorem, immensum amorem, infinitum amorem, aeternum amorem». Trahebatur is ad contemplandum eiusmodi divini amoris repercussum praesertim in mysterio Passionis Domini et divinae Eucharistiae, studebatque hoc duplex mysterium participare usu continentium et rigidarum paenitentiarum, et cotidiana sui oblatione una cum oblatione Sacrificii Eucharistici. Is quoque mysterium amoris Dei causam existimabat consilii salvifici, quod Matrem Redemptoris constituit redemptorum Matrem spiritalem Immaculatam Virginem Mariam, quodque omnes homines congregavit in unicam familiam filiorum caelestis Patris omnes humanas creatures, ut inter se cement tamquam fratres in Christo.

Idem seraphicus ardor constanter excitavit etiam exercitium ministerii pastoralis illius studiosissimi Evangelii ministri. In consilio Superiorum qui, peracta formatione, eum miserant ad eius Provinciam religiosam ut illic ministerium sacerdotale explicaret, is voluntatem Dei vidit, qui ipsi certum et definitum mandatum pastorale delegabat, pro populo christiano exsequendum in ecclesiis eius patriae terrae, ad quarum necessitates adhibuit et aptavit omnia sua apostolica opera.

Multiplices fuerunt labores pastorales et caritatis, quibus dignus Domini minister indefatigata alacritate se tradidit, sed in culmine cuiusvis actionis apostolicae Mysterium eucharisticum aspiciebat. Hoc propositum clare conspiciebatur ex summo ardore, quo cotidie Sacrificium Missae celebrabat, cui sua cum spiritali utilitate intererant multi fideles, et etiam ex fervore quo omnibus inculcabat communionem fidei et amoris in celebrationem eucharisticam, hortabaturque etiam ad plenam communicationem sacramentalem eos, qui in necessariis condicionibus essent.

Peculiari navitate inservivit exercitio ministerii verbi, cuius momentum intellegebat pro utilitate et incremento populi Dei. Fere sine intermissione ad praedicationem vacabat, tum quia sedulitate incitabatur ad veritatem evangelicam communicandam et fidei praecepta in ecclesia sua, maxime diebus festis et temporibus quae sollemnitates et festa liturgica antecedebant, tum quia exaudiendae ei erant postulationes eorum, qui eius excultos sermones audire cupiebant praecipue in quadragesima, in missionibus ad populum, in exercitiis et secessibus spiritalibus. Ex hac evangelica, simplici et efficaci praedicatione, exemplo vitae viri Dei comprobata, copiosa lumina fidei et incitamenta probabilia ad conversionem et ad sanctitatem fideles Lucerini et totius regionis Dauniae et Molisinae receperunt.

Singularem curam et observantiam Franciscus Antonius tribuit cultui Beatae et Immaculatae Virginis Mariae tam in ministerio verbi quam in vita sua spiritali. Fides mysterii divinae maternitatis Mariae fundamentum erat ardentis et filialis pietatis, quam erga eam habebat quamque instanter fidelibus inserebat. Qua re, studio et precatione, nitebatur semper altius illud mysterium perscrutari, honorare et magis laudibus tollere sanctitatem Immaculatae Virginis Mariae eiusque spiritalem maternitatem, cui Dominus voluit humanum genus redemptum concredere. Ante omnia singularis fuit eius pietas erga privilegium Immaculatae Conceptionis Mariae, quam omnimodis fidelibus inculcabat quamque cum ita ferventer et magna sollemnitate celebrabat; ideo in suo Ordine notus est ut unus ex fervidissimis et vehementissimis apostolis Virginis Immaculatae. Sed eadem diligentia eodemque fervore celebrabat ceteros omnes dies festos Beatae Virginis Mariae, Matris Dei Matrisque nostrae, praesertim septem «sacra novendialia» agendo, quae ipse composuerat idoneis considerationibus, precibus et cantiunculis, quaeque multam communicationem et religionem in fidelibus incitabant.

Salutis animarum stadium, quo eius ministerium verbi corroborabatur, efficiebat ut esset etiam assiduus et plenus caritatis in administrando Sacramento Reconciliationis, in quo omnibus paenitentibus qui eum adhibant aequabiliter misericordiam Dei testabatur et evangelicae paenitentiae necessitatem. Eodem spiritu implorare pergebat peccatorum conversionem solita invocatione: «Deus misericordia salvans». Fervor precationum et operum apostolicorum atque caritatis Francisci Antonii ad omnes patebat; tamen, secundum spiritum Evangelii, praetulit indigentiores, seu pauperes, aegrotos, in carcere inclusos urbis suae. Ipse officium fraternae caritatis fortiter sentiebat, monebatque assidue fideles de summa necessitate exsequendi Domini mandatum. Ita potuit rationem perficere constantis auxilii pauperibus ferendi, secum trahens in opere caritatis familias urbis locupletes. Aegros visebat et consolabatur, ita solacium praebebat, qui in custodia tenebantur quique eius curae spiritali commissi erant, semper omnes adhortans, ut in Dei misericordia fiduciae et patientiae causas quaererent.

Cum, anno MDCCXXXXII, Franciscus Antonius est gravi morbo correptus, statim intellexit se vitam hanc esse conclusurum eamque Deo devovit perfecta cum laetitia, patriam appetens caelestem. Mortuus est Sacramentis Ecclesiae refectus et invocata tutela Virginis Immaculatae, die 29 mensis Novembris, eodem anno MDCCXXXXII, et mox circa eius corpus exanimatum, palam propositum in ecclesia, totus populus Lucerinus confluxit, qui servo bono et fideli, a Domino ad praemium aeternum vocato, gratum scum animum et venerationem aperuit.

Corpus Servi Dei sepultum est in eadem ecclesia, quam is materiali opere refecerat, cuius tot annos decus curaverat et in qua longi et infatigabilis apostolatus labores sustinuerat. Ex eo die illius lama sanctitatis ita aucta est et vulgata, ut post quattuor solos annos, anno videlicet MDCCXXXXVI, Episcopus Lucerinus statuerit Processus Informativos instruere respectu Causae Beatificationis et Canonizationis Servi Dei. Causa introducta anno MDCCCXXXII, instructi sunt Processus apostolici «de virtutibus theologalibus, cardinalibus aliisque connexis», quas Leo XIII Decessor Noster edixit heroum in modum exercitas Decreto die 1 mensis Iunii, anno MDCCCLXXXXI, edito.

Post Processus canonicos consultum est de duobus miraculis precationi Francisci Antonii Fasani tributis; et post faventem sententiam Sacrae Rituum Congregationis, expressam in Congregationibus praeparatoriis sicut etiam in Congregatione Generali, et dein a Papa Pio XII Decreto die 4 mensis Martii anno MCMLI prodito approbatam, idem Summus Pontifex altarium honores decrevit Venerabili Francisco Antonio, illum in Beatorum numerum referendo, die 15 mensis Aprilis eodem anno MCMLI.

Paulo post quaesitum est de alia mira sanatione, quae obtenta dicebatur deprecatore Beato Francisco Antonio. Instructo Processu canonico, disceptatum est de hoc asserto miraculo apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum, estque disceptatio feliciter conclusa tum in Congressu Peculiari Patrum Consultorum die 27 mensis Novembris anno MCMLXXXIV, tum in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium die 25 mensis Februarii anno MCMLXXXV. Nos idcirco, re penitus perspecta, sententiam Sacrae Congregationis rati, per Decretum die 21 mensis Martii anno MCMLXXXV propositum declaravimus: «constare de uno miraculo, Beato Francisco Antonio Fasani deprecatore, a Deo patrato, scilicet de rapidissima, perfecta ac constanti sanatione dominae Mariae Stratagemma a stenosi recto-sigmoidea, indolis probabiliter inflammatoriae, chronicae». Quapropter in Sacro Consistorio die 24 Februarii vertentis anni celebrato, statuimus Beatum Franciscum Antonium Fasani die 13 Aprilis anno MCMLXXXVI in Sanctorum Caelitum albo referre.

Hoc igitur fausto die, maxima cum Nostri animi et universi Populi Dei laetitia, in Patriarchali Basilica Vaticana Sancti Petri quo ex Apulia aliisque Italiae regionibus, necnon ex pluribus orbis terrarum partibus, pietatis causa peregrinatiores advenerant, et ubi multi S. R. E. Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Praelati Curiae Romanae aderant, Nos precibus obsecundavimus Venerabilis Fratris Nostri Petri Cardinalis Palazzini, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, qui Nos oravit ut Beato Francisco Antonio Fasani Sanctorum Caelitum honorer decerneremus. Itaque, postquam auxilium omnium Sanctorum imploravimus ac Divino Spiritui adhibuimus preces, vi Supremi Ministerii, quo fungimur ut Universae Ecelesiae Magister et Vicarins Christi in terra, haec declaravimus et decernimus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae, et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorurn Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Franciscum Antonium Fasani Sanctum esse decernimus, et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus utque sermonem habuimus de novensili Sancto ipsiusque mirandis virtutibus et operibus, caeleste eius primi invocavimus patrocinium et augustiore situ divinum sacrificium ad eius pariter honorem perreximus facere. Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, mane tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimatertia mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana