Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS  

EPISTULA APOSTOLICA

AUGUSTINUM HIPPONENSEM

AD TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS,
SACERDOTES RELIGIOSAS FAMILIAS ET FIDELES
XVI SAECULO A CONVERSIONE EXPLETO SANCTI AUGUSTINI
EPISCOPI ATQUE ECCLESIAE DOCTORIS

 

Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Filiaeque,
Salutem et Apostolicam Benedictionem
 

Augustinum hipponensem cum vix uno post obitum eius anno numeravit longinquus Decessor ille Noster Sanctus Caelestinus Primus “inter magistros optimos” Ecclesiae (CAELESTINI I Apostolici Verba, mense maii 431: PL 50, 530 A), eo quidem ex tempore ipso haud umquam praesens hic in vita Ecclesiae adesse ac totius in occidentalis orbis mente humanitatisque ratione cessavit. Cuius porro morum exempla et monumenta doctrinarum alii similiter ad contemplandum imitandumque Pontifices Romani exposuerunt, ne Concilia ipsa complura commemoremus, affatim quae materiam saepissimeque ipsius hauserunt ex scriptis. Philosophica autem eius praecepta a Pontifice Romano Leone XIII in Litteris elata sunt Encyclicis “Aeterni Patris” inscriptis (Cfr. LEONIS XIII Aeterni Patris, die 4 aug. 1879: Acta Leonis XIII, I, Romae 1881, p. 270); Pius dein XI virtutes illius summatim celebravit atque doctrinas Litteris pariter in Encyclicis “Ad Salutem Humani Generis”, ubi neminem aut paucissimos summum Augustino aequari docuit eorum posse qui ab hominum generis primordiis ad nostros usque effloruissent dies, tum acumine ingenii maximo tum doctrinarum ubertate atque excelsitate, tum demum vitae ipsius sanctimonia catholicaeque veritatis tutela (Cfr. PII XI Ad Salutem Humani Generis, die 22 apr. 1930: AAS 22 (1930) 233); affirmavit postmodum Paulus Sextus: “non tantum in illo refulgere insigniter reapse dici posse omnes Patrum proprietates, verum unisersam antiquitatis etiam mentem in eius confluere opera ex eiusdemque item operibus cogitandi rationes derivari totam doctrinae traditionem subsequentibus saeculis pervadentes” (PAULI VI Allocutio habita ad sodales Ordinis S. Augustini, cum Institutum Patristicum «Augustinianum» praesens inauguravit, die 4 maii 1970: Insegnamenti di Paolo VI, VIII (1970) 439 s.).

Quibus Decessorum Nostrorum vocibus Nostram quoque addidimus sententiam, cum optare Nos vehementer asseveravimus “ut philosophica ac theologica et spiritalis eius pervestigaretur doctrina ac disseminaretur, quo . . . magisterium suum posset is in Ecclesia etiamnunc propagare, magisterium - diximus - humile simul et lucidum, quod de Christo potissimum ageret deque caritate” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad professores et alumnos Instituti Patristici «Augustinianum», in eiusdem aedibus congregatos habita, 5, die 7 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1437). Alias etiam spiritali magni huius Sancti progeniei nominatim suadebamus “ut viventem Sancti Augustini allicientemque iucunditatem ipsi conservarent in huius aequabiliter temporis societate”, optimam scilicet atque incitantem vitae speciem -, quoniam “accurata ipsa amansque vitae eius cognitio necessario Dei sitim inflammat -, attrahentem Christi vim, sapientiae amorem veritatisque, gratiae necessitatem et precationis, virtutis ac fraternae caritatis necnon beatae desiderium aeternitatis” (EIUSDEM Sermo abitus ad Capitulum Generalem Ordinis Fratrum S. Augustini, 1, die 25 aug. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 2 (1983) 305).

Magnopere idcirco laetamur faustum ipsum eventum decimi et sexti a conversione illius baptismoque exacti saeculi optabilem sane Nobis praebere opportunitatem ante oculus rursus constituendi praeclaram eius speciem. Quae quidem commemoratio eodem tempore erit gratiarum Deo actio pro hoc Ecclesiae reddito dono per eamque universo hominum generi, mirabili illa ex conversione; aptissima etiam erit occasio omnes commonefaciendi: hunc conversum, aliquando episcopum factum, eximium fuisse pastoris exemplar, impavidum rectae fidei seu, uti dicebat, “virginitatis” fidei (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 93, 4; Serm. 213, 7; PL 38, 575; 38, 1063) vindicem, ingeniosum illius philosophiae effectorem, quae propter congruentiam cum fide appellari probe potest christiana, indefatigabilem spiritalis religiosaeque perfectionis fautorem.  

I  

Iter porro eiusdem conversionis ipsis cognovimus ex eius scriptorum monumentis, quae videlicet ante baptismum (Cfr. EIUSDEM De beata vita, 4: PL 32, 961; Contra Acad. 2, 2, 4-6: PL 32, 921-922; Solil. 1, 1 , 1-6: PL 32, 869-872) in Cassiciaci contexuit solitudine, at celebratissimis potissimum ex Confessionibus, quod opus propriae est vitae narratio sed etiam theologiae ac mysticae disciplinae, quin immo et poeticae, tractatio, ubi veritatem sitientes suorumque conscii sibi limitum se reppererunt reperiuntque ipsi. Suo ille tempore auctor hanc habebat notissimas inter scriptiones suas. Appropmquans emm lam termino vitae scribit: “Quid autem meorum opusculorum frequentibus et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum?” (EIUSDEM De dono persev., 20, 53: PL 45, 1026). Quod posteri numquam negaverunt iudicium; contra maximopere idem confirmaverunt. Lectitantur hodie quoque Sancti Augustini Confessiones, quae, uti sunt locupletes interiore intuitu religionisque affectu, alte in hominum animis operantur et excitant atque conturbant. At non soli inde affficiuntur credentes; nam cui nondum es fides, sed eam qui conquirit, veluti unam saltem rem certam, quae illum sinit semet comprehendere ipsum suaque desideria recondita animique supplicia, perulitem offendit huius libri lectionem. Sancti Augustini conversio, quam totam studium pervadit inquirendae veritatis, potest nostri quoque temporis homines plurimum docere ita saepe errantes summa coram vitae omnis quaestione.

Eandem vero conversionem hanc percucurrisse constat iter prorsus singulare, cum non sane id ageretur ut catholica fides retegeretur, verum tandem repeteretur. Eam enim amiserat ille sibi profecto persuasum habens perdentem se ipsam nom iam Christum sed solam Ecclesiam deserere.

Christiano namque more a matre (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 1, 11, 17: PL 32, 669) erat institutus, pia videlicet sanctaque Monica (Cfr. ibid. 9, 8, 17-9, 13, 17: PL 32, 771-780). Porro eandem ob educationem fideliter semper credidit Augustinus non modo Deum esse providentiamque et vitam aeternam (Cfr. ibid. 6, 5, 8: PL 32, 723), verum Christum etiam cuius nomen, ut ait “in ipso adhuc lacte matris . . . praebiberat” (Ibid. 3, 4, 8: PL 32, 686; Ibid. 5, 4, 25: PL 32, 718). Ad catholicae aliquando Ecclesiae fidem reversus, scripsit postmodum redisse esse “quasi de itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est, et medullitus implicata” (EIUSDEM Contra Acad. 2, 2, 5: PL 32, 921). Ipsius igitur interiorem progressionem intellegere quicumque voluerit atque rationem fortasse ultimam ingenii eius mentisque debet omnino hac proficisci a veritate.

Experrectus undevicesimo aetatis anno ad sapientiae amorem, cum Ciceronis perlegisset Hortensium: “Ille vero liber mutavit affectum meum . . ., et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili” (EIUSDEM Confessiones 3, 4, 7: PL 32, 921), intimis iam sensibus veritatem amabat omnibusque animi viribus eam conquirebat semper. “O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi!” (Ibid. 3, 6, 10: PL 32, 687).

Quamquam hic autem suberat amor veritatis, in magnos tamen Augustinus procidit errores. Quorum quidem causas quaerunt docti inveniuntque tribus in partibus: in vitiata ipsa explicatione necessitudinum inter rationem intervenientium ac fidem, tamquam alterutram eligi oporteret; in putata aliqua Christi et Ecclesiae discrepantia, unde persuadebant sibi quidam ut plenius quis ad Christum adhaeresceret, esse ipsam deserendam Ecclesiam; in cupiditate se a peccati conscientia liberandi non per eius remissionem ex gratiae opere, verum per humanarum partium negationem ipso in peccato.

Fuit ideo error primus afi:ectio rationalis quaedam, qua sibi persuasit “docentibus potius quam iubentibus esse credendum” (S. AUGUSTINI De beata vita, 4: PL 32, 961). Quo porro animo Sacras Litteras evolvit seque mysteriis ipsis repelli sensit quae inibi continerentur, quippe quae demissa necesse esset fide amplecti. Suo postea populo enarrans hoc vitae tempus dixit: “Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi quam pietatem quaerendi . . . Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam volarem” (EIUSDEM Serm. 51, 5, 6: PL 38, 336).

Incidit hoc tempore in Manichaeos, quos auscultavit estque sectatus, et eam quidem ob rationem praecipuam quod “se dicebant, terribili auctoritate separata, mera et simplici ratione eos qui se audire vellent introducturos ad Deum, et errore omni liberaturos” (EIUSDEM De utilitatem credendi, 1, 2: PL 42, 66). Tunc porro praebebat se Augustinus “apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem” (Ibid.), solius videlicet rationis virtute.

Pluribus autem studiorum traductis annis, potissimum philosophiae (Cfr. EIUSDEM Confessiones 5, 3, 3, 23; 5, 14, 24: PL 32, 707), cum deceptum intellegeret se at Manichaeorum inductus efficacitate praedicandae propriae doctrinae usque sibi persuaderet haud reperiri in catholica Ecclesia veritatem (Cfr. ibid. 5, 10, 19; 5, 13, 23; 5, 14, 24: PL 32, 715. 717. 718), magna correptus est animi debilitate seque proin verum umquam cogniturum desperavit: “diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus Academici tenuerunt” (EIUSDEM De beata vita, 4: PL 32, 961; cfr. Confessiones 5, 9, 19; 5, 14, 25; 6, 1, 1: PL 32, 715. 718. 719).

Idem vero eum veritatis amor eripuit hoc ex interiore discrimine, qui numquam intra eum non vigebat. Fieri non posse perspexit ut veritatis via hominum clauderetur menti; quam si minus detegerent, idcirco evenire quod neglegerent ac despicerent modum veritatis quaerendae (Cfr. EIUSDEM De utilitate credendi, 8, 20: PL 42, 78-79). Qua quidem firma roboratus sententia ipse sibi respondit: “Imo quaeramus diligentius, et non desperemus” (S. AUGUSTINI Confessiones 6, 11, 18: PL 32, 729). Perrexit itaque inquirere iamque, gratia divina perductus, quam deprecando et ubertim flendo mater impetraverat (Cfr. ibid. 3, 12, 21: PL 32, 694), portum occupavit.

Rationem fidemque binas esse intellexit impulsiones, simul quae operari deberent ut ad veritatis cognitionem ipsum perveherent hominem (Cfr. EIUSDEM Contra Acad. 3, 20, 43; PL 32, 957; Confessiones 6, 5, 7: PL 32, 722-723), earum vero utramque suum habere principatum - fidem scilicet temporarium, absolutum rationem: “Tempore auctoritas, re autem ratio prior est” (EIUDEM De Ordine 2, 9, 26: PL 32, 1007); pariter intellexit, ut esset fides secura, opus divina esse auctoritate illamque haud aliam haberi atque Christi ipsius, magistri maximi - de quo non Augustinus dubitaverat umquam (Cfr. EIUSDEM Confessiones 7, 19, 25: PL 32, 746) - hanc Christi auctoritatem in Sacris recondi Litteris (Cfr. ibid. 6, 5, 7; 6, 11, 19; 7, 7, 11: PL 32, 723. 729. 739), quas Ecclesiae catholicae confirmaret vicissim auctoritas (Cfr. ibid. 7, 7, 11: PL 32, 739).

Auxiliantibus sic Platonicis philosophis expedivit se materiali vitae notione quam a Manichaeis sibi asciverat: “Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te . . . Intravi, et vidi qualicumque oculo animae meae . . . supra mentem meam, lucem incommutabilem” (Ibid. 7, 10, 16: PL 32, 742). Haec nempe incommutabilis lux interminatos ipsi reseravit fines spiritus et Dei.

De gravi autem quaestione super malo, ubi plurimum discruciabatur (Cfr. ibid. 7, 1, 1; 7, 7, 11: PL 32, 733. 739), cognovit primum interrogandum esse non iam unde illud es set sed quid (Cfr. ibid. 7, 5, 7: PL 32, 736), percepitque non quasi substantiam aliquam esse malum verum boni privationem: “quaecumque sunt, bona sunt. Malumque illud quod quaerebam unde esset, non est substantia” (Ibid. 7, 13, 19: PL 32, 743). Deum propterea omnia fecisse collegit nec quidquam esse substantiae quod a ipso non esset factum (Cfr. ibid. 7, 12, 18: PL 32, 743).

Ex propriae autem vitae experientia instructus (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 7, 3, 5: PL 32, 735) comprehendit id quod experimentum fuit decretorium: originem nempe ducere peccatum de hominis voluntate - voluntate libera quidem et debili: “ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram” (Ibid. 8, 10, 22: PL 32, 759; cf Ibid.  8, 5, 10-11: PL 32, 753-754).

Asseverare hoc tempore quamquam poterat pervenisse se, non ita tamen res se habebat; novi videlicet erroris tendiculis implicabatur. Pro concesso enim sumebat suis se posse viribus solis beatificantem ad veritatis comprehensionem pervadere. A qua tandem opinione eum aliquid dimovit quod infeliciter est expertus (Cfr. Ibid. 7, 17, 23: PL 32, 744-745). Aliud hinc esse intellexit metam conspicere, attingere eam aliud (Cfr. Ibid. , 7, 21, 26: PL 32, 749). Necessarias ergo ut vires praesto haberet viamque ipsam, arripuit “avidissime”, inquit, “venerabilem stilum Spiritus tui, et prae caeteris apostolum Paulum” (Ibid. , 7, 21, 27: PL 32, 747). Magistrum exinde Christum in Paulinis epistulis repperit, Verbum incarnatum, unicum inter Deum hominesque Mediatorem. Suo tunc in proprio fulgore se ipsi aperuit “philosophiae faciens” (EIUSDEM Contra Acad. 2, 2, 6: PL 32, 922): philosophia nempe Pauli erat quae Christum uti caput habet “Dei virtutem et Dei sapientiam” (1 Cor 1, 24) quaeque alia pariter capita habet: fidem et humilitatem et gratiam; haec “philosophia”, quae sapientia simul et gratia est, per quam fieri non solum potest ut patriam quis cognoscat, verum eam etiam attingat (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 7, 21, 27: PL 32, 748).

Detecto ita Christo Redemptore animoque ei addicto in portum revenit Augustinus catholicae fidei ad fidemque ipsam ad quam institutus erat a matre: “Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram” (Ibid. , 1, 11, 17: PL 32, 669). Omnes errores amor in veritatem divina nutritus gratia superavit.

Verumtamen via necdum erat terminata. Vetus enim in Augustini mente renascebatur propositum: sese scilicet totum sapientiae tradendi, cum eam aliquando comperisset, omnem nempe abiciendi spem terrenam ut illam consequeretur (Cfr. Ibid. , 6, 11, 18; 8, 7, 17: PL 32, 729, 757). Iam nihil proferre valebat excusationis: nam exoptata adeo vehementer veritas iam erat certa (Cfr. Ibid. , 8, 5, 11-12: PL 32, 754). Dubitabat nihilominus causasque conquirebat cur id facere non oporteret decernere (Cfr. Ibid. , 6, 12, 21: PL 32, 730). Robusta vincula erant quae terrestres eum ligabant ad spes: honores et quaestus et nuptiae (Cfr. Ibid. , 6, 6, 9: PL 32, 723); praesertim vero nuptiae pro acquisitis interea moribus (Cfr. Ibid. , 6, 15, 25: PL 32, 732).

Hoc ita sentiebat non quod sibi interdiceretur ne coniugium iniret - perbene id noverat Augustinus (Cfr. Ibid. , 8, 1, 2: PL 32, 749) - sed quia catholicus esse nollet christianus nisi illo pacto videlicet, repudiando etiam optimo familiae proposito tantum expetito seque “tota” mente devovendo Sapientiae amori cultuique. Illud in consilium capiendum, quod intimis ipsius conveniebat optatis, at altius insitis dissentiebat consuetudinibus, exemplum ipsum incitabat eum Antonii aliorumque monachorum qui in occidente etiam orbis parte increbrescebant quosque casu quodam cognoverat (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 8, 6,13-15: PL 32, 755-756). Erubescens nimis percontabatur: “Tu non poteris quod isti, quod istae” (Ibid.  8, 11, 27: PL 32, 761). Profunda hinc et crucians exorta est contentio quam divina rursus gratia laetum perduxit ad finem (Cfr. Ibid.  8, 7, 16-12, 29: PL 32, 756-762).

Enarrans matri suae Augustinus serenum animosumque consilium: “Inde ad matrem ingredimur, indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere (Ef 3, 20), quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius” (S. AUGUSTINI Confessiones 8, 12, 30: PL 32, 762).

Hoc ipso ex temporis momento nova coepit Augustino ipsi vita: scholasticum itaque annum absolvit - cum vindemiales instarent feriae (Cfr. Ibid. , 9, 2, 2-4: PL 32, 763) - in solitudinemque Cassiciaci se recepit (Cfr. Ibid.  9, 4, 7-12: PL 32, 766-769) ac feriis peractis docendi deposuit officium (Cfr. Ibid. , 9, 5, 13: PL 32, 769) et Mediolanum ineunte anno trecentesimo octogesimo septimo remigravit, ubi inter catechumenos inscribendum se curavit et nocte Sabbati Sancti, die vicesimo tertio - quarto mensis Aprilis, ab episcopo Ambrosio est sacro fonte expiatus, cuius de contionibus tantum dudum didicerat: “Babtizati sumus, et fugit a nobis sollicitudo vitae praeteritae. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani”. Atque altissimam testatus iam animi permotionem addit: “Quantum flevi in hymnis et canticis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter!” (Ibid. , 9, 6, 14: PL 32, 769).

Percepto autem rite baptismo unum iam concupiscebat illud Augustinus - idoneum videlicet detegere locum ubi cum sodalibus una ipse ad “sanctum propositum” Domino serviendi vivere valeret (Cfr. Ibid. , 9, 6, 14: PL 32, 769). Quem in Africano oppido Tagaste reperit, suo in natali oppido, quo matre apud Ostia Tiberina vita defuncta (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 9, 12, 28 s.: PL 32, 775 s.) nonnullisque Romae traductis mensibus in monastici motus investigatione (Cfr. EIUSDEM De mor. Eccl. Cath 1, 33, 70: PL 32, 1340) denique tandem advenit. Illuc nempe appulsus “a se iam alienatis curis saecularibus, cum iis qui eidem adhaerebant, Deo vivebat, ieiuniis, orationibus, bonisque operibus, in lege Domini meditans die ac nocte”. Flagrans ille veritatis amator vitam devovere studebat suam asceticae disciplinae et contemplationi et mentis ingeniique apostolatui. Idem enim primus vitae narrator sic addit: “Et de iis quae sibi Deus cogitanti atque oranti intellecta revelabat; et praesentes et absentes sermonibus ac libris docebat” (Possisii Vita S. Augustini, 3, 1: PL 32, 36). Complures in oppido Tagaste conscripsit libros, haud aliter ac Romae fecerat et Mediolani et in loco Cassiciaco.

Tribus dein post annis Hipponem Regium se contulit, locum pariter inquisiturus coenobium ubi conderet necnon amicum converturus quem ad monasticam se vitam allicere posse confidebat sacerdotium invitus pro ea re accepit (Cfr. S. Augustini Serm. 355, 2: PL 39, 1569). Prius vero nequaquam deserens propositum, impetravit sibi ut excitare liceret monasterium laicorum quod incoluit et unde permulti tum prebyteri tum episcopi ipsi in omnem profecti sunt Africam (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini, 11, 2: PL 32, 42). Creatus dein quinque post annos et ipse episcopus domum suam in monasterium clericorum transfiguravit. Speciem namque illam ac notionem, suae conversionis tempore conceptam, animo non deposuit umquam nec sacerdos neque uti episcopus. Quin immo regulam deduxit ad servos Dei, tantas quae partes egit agitque etiamnunc in vita religiosa occidentali (Cfr. L. Verheijen, la règle de Saint Augustin, Paris 1967, I-II).  

II  

Diutius aliquanto in rationibus praecipuis quibusdam sumus commorati ipsius Augustini conversionis utpote quae alias tot utiles pariant doctrinas non credentibus modo, verum universis etiam bonae voluntatis hominibus: quam nempe facile a via sit abscedere vitae quamque contra difficile veritatis iterum reperire semitam. Praeterea nos etiam mira haec adiuvat conversio ut subsequentem eius comprehendamus vitam: is enim monachus et sacerdos et episcopus semper se praebet magnum illum virum gratia fulminatum: “Sagittaveras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus” (S. AUGUSTINI Confessiones 9, 2, 3: PL 32, 764: Cfr. Ibid.  10, 6, 8: PL 32, 782). At potissimum nos iuvat ad mentem ipsius expeditius perspiciendam quae adeo universalis fuit et alta ut christianae doctrinae officium quoddam persolvat incomparandum simul et periturum numquam; quin immo ut haud sine maxima causa nominare illum valeamus Europae christianae patrem.

Occulta eius indefatigabilis inquisitionis vis eadem profecto erat qua per totum conversionis tramitem erat ille pariter directus: veri tatis scilicet amor. Ipsemet item ait: “Quid enim fortius desiderat snima quam veritatem?” (EIUSDEM Tractatus in Gv 26, 5: PL 35, 1609). Atque in sublimioris cuiusdam theologicae mysticaeque contemplationis monumento, quod sua potius ex aliqua interiore necessitate deduxit quam exteriores ullas ob necessitates, meminit huius Augustinus amoris ac scribit: “rapimur amore indagandae veritatis” (EIUSDEM De Trinitate 1, 5, 8: PL 42, 825). Et tunc quidem investigationis argumentum erat mysterium Trinitatis augustum Christique etiam mysterium Patris revelationis, qui est “scientia ac sapientia” hominis: hinc permagnum est opus enatum De Trinitate.

Studii autem illius progressio, quod perpetuus amor alebat, binas simul percurrebat vias: altioris nempe perscrutationis catholicae fidei atque defensionis ipsius eos adversus omnes qui aut illam denegabant uti Manichaei paganique aut perperam explicabant uti Donatistae Pelagiani Ariani. Difficulter quis viae committere se potest quasi per mare Augustinianae cogitationis; eoque diffilcilius - si quidem omnino fieri potest - breviter eam perstringere. Liceat tamen Nobis in plurimorum utilitatem quasdam commemorare illuminatas huius summi ingenii conceptiones.

Reliquas ante cunctas ea quaestio exstat quae iuvenem eum velut forcipe detinebat in quamque deinceps omnem convertit mentis virtutem animique commotionem: de necessitudinis id est natura rationem inter ac fidem; quae quaestio numquam non persistit, nec hodie minus quam antehac cuius ex solutione iter ipsum pendet totius cogitationis humanae. Sed perplexa sane est quaestio, cum id inibi agatur ut salvus quis et incolumis per extrema duo transeat, fideismum qui rationem spernit, ac rationalismum qui fidem excludit. Vires itaque ingenii operisque etiam pastoralis Augustini eo intendebantur ut, quoniam nulli “dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum” (EIUSDEM Contra Acad 3, 20, 43: PL 32, 957), comprobaret idem duplex pondus communiter operari debere.

Fidem omnino is audiebat; rationem vero haud minus efferebat, cum proprium utrique principatum ascriberet vel tempus vel ipsum pondus (Cfr. EIUSDEM De ordine 2, 9, 26: PL 32, 1007). Omnibus enim illud edixit: crede ut intelligas, at repetivit aequabiliter illud: intellige ut credas (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 43, 9: PL 38, 258). Opus perennis sane commoditatis scripsit de utilitate credendi (Cfr. EIUSDEM De utilitate credendi: PL 42, 65-92) docuitque fidem medicamentum esse idoneum ad spiritus oculum sanandum (Cfr. EIUSDEM Confessiones 6, 4, 6: PL 32, 722; De serm. Domini in monte 2, 3, 14: PL 34, 1275), invictam virtutem ad omnes maximeque debiles ab errore prohibendos (Cfr. EIUSDEM Epist 118, 5, 32: PL 33, 447), nidum quendam in quo pinnae sumuntur altos ad animi volatus (Cfr. EIUSDEM Serm. 51, 5, 6: PL 38, 337), semitam brevem quae efficit ut cito, certo universoque errore amoto, veritates cognoscantur ad sapientiam homines perducentes (Cfr. EIUSDEM De quantitate animae, 7, 12: PL 32, 1041-1042). Defendit vero numquam carere fidem ratione, quandoquidem demonstret ratio ipsa “cui sit credendum” (EIUSDEM De vera relig. 24, 25: PL 34, 1041-1042). “Habet namque fides oculos suos quibus quodammodo videt verum esse, quod nondum videt” (EIUSDEM Epist 120, 2, 8: PL 33, 456) . Quapropter “nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum”, quoniam “ipsum credere nihil aliud est, quam cum assensione cogitare . . . fides si non cogitetur, nulla est” (EIUSDEM De praed. sanctorum 2, 5: PL 44, 962-963).

Sermo autem de fidei oculis defluit tandem in orationem de ipsa credibilitate, in qua saepius Augustinus versatur cuiusque etiam causas depromit ut confirmet paene illam conscientiam, qua ipsemet ad catholicam fidem prius reverterat. Integrum placet locum exscribi: “In catholica enim Ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam . . . ut ergo hanc omittam sapientiam (Hoc ipsum quod Augustino validissimum videbatur argumentum, ab adversariis non erat receptum) . . . multa sunt alia quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit” (EIUSDEM Contra ep. Man. 4, 5: PL 42, 175).

In opere ingenti De Civitate Dei, quod apologeticum simul est et dogmaticum, de ratione Edeque quaestio iam transit in fidem animique culturam. Qui tanto opere enixus est ut conderet ac proveheret christianam humanitatem, resolvit Augustinus difficultatem tribus permagnis enucleandis argumentis, quae nempe sunt: Eda doctrinae christianae explanatio, redemptio paganae culturae iis in rebus, quae restitui poterant quaeque in philosophiae provincia haud erant paucae, constans demonstratio subiacentium christianae doctrinae elementorum veritatis perennisque utilitatis, quae inter paganam humanitatem emergebant, sed quae per ipsa christiana praecepta salutariter consummabantur atque honestabantur (Cfr. ex. causa, S. AUGUSTINI De civitate Dei 2, 29, 1-2: PL 41, 77-78). Haud iniuria opus De Civitate Dei plurimum lectitatum Media Aetate est dignumque etiamnum est quod tamquam exemplar pervolutetur et invitamentum simul quo inquiratur altiore ratione in christiani nominis congressionem cum populorum culturis. Pretium ideo operae est locum Augustinianum magni quidem hac de re ponderis proferre: “Coelestis civitas . . . e omnibus gentibus cives evocat . . . non curans quidquid in moribus, legibus, institutisque diversum est; . . . nihil eorum rescindens nec destruens, imo etiam servans ac sequens: quod licet diversum in diversis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem quam unus summus et verus Deus colendus docetur, non impedit” (Ibid.  19, 17: PL 41, 645).

Alia nominum duorum iunctura excellens, quam sine intermissione est Augustinus ipse perscrutatus, scilicet est Deus-homo. Liberatus enim ille - quem ad modum superius est narratum - rerum materialium studio, quo ne Dei accuratam ascisceret sibi notionem yroindeque rectam etiam hominis conceptionem impediebatur, hoc in binomio magna locavit investigationis suae argumenta (Cfr. EIUSDEM Solil. 1, 2, 7: PL 32, 872); eaque somper ponderavit simul: hominem cum cogitaret Deum, Deum cogitans hominem, qui eius est imago.

In Confessionibus duplex haec ponitur interrogatio: “Quid mihi es? . . . Quid tibi sum ipse?” (EIUSDEM Confessiones 1, 5, 5: PL 32, 663). Quibus ut rite respondeat, omnes suas vires impendit deliberandi omnemque fatigationem apostolatus sui insomnem. Penitus enim persuaserat sibi fando Deum exprimi nequire; ita profecto clamavit: “Quid mirum si non comprehendis? Si enim comprehendis, non est Deus” (EIUSDEM Serm. 117, 5: PL 38, 673). Quo circa “non . . . parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus iam nosse quid non sit” (EIUSDEM Epist 120, 3, 13: PL 33, 459). Necesse ideo eniti est “ut sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate magnum, sine indigentia creatorem” sicque omnes per rerum ordines, quos Aristoteles recensuerat (EIUSDEM De Trinitate 5, 1, 2: PL 42, 912; Cfr. Confessiones 4, 16, 28: PL 32, 704).

Quantumvis transcendens sit et ineffabile ipsum numen divinum, ex sua tamen hominis conscientia profectus, qui sese noverit et esse et cognoscere et diligere, necnon ex Sacris Litteris roboratus, quae Deum nobis praebent Esse ipsum supremum (Es 3, 14), Sapientiam summam (Sap passim) Amoremque primum (1 Gv 4, 8), collustrat Augustinus triplicem hanc Dei notionem: ipsius Esse nempe, unde omnia quae sunt per creationem ex nihilo progrediuntur, Veritatis, unde hominum illuminatur mens ut veritatem certo cognoscere valeat, Amoris, unde procedit et quo etiam omnis verus amor recedit. Etenim, uti crebrius ipse iterat, est Deus “et causa subsistendi, et ratio intelligendi, et ordo vivendi” (S. AUGUSTINI De civitate Dei 8, 4: PL 41, 228) vel, ut alia utamur percelebri pariter formula, “causa constitutae universitatis, et lux percipiendae veritatis, et fons bibendae felicitatis” (Ibid. , 8, 10, 2: PL 41, 235).

Maxime vero Augustini agitabatur ingenium, cum Dei commorationem in homine expenderet, quae intima quidem est atque arcana prorsus. Deum porro comperit “internum aeternum” (EIUSDEM Confessiones 9, 4, 10: PL 32, 768), secretissimum et praesentissimum (Cfr. Ibid.  1, 4, 4: PL 32, 662): quoniam abest, homo eum conquirit; quia vero adest, cognoscit eum invenitque. Adest enim Deus tamquam “substantia creatrix mundi” (EIUSDEM Epist 187, 4, 14: PL 33, 837), illustrans veritas (Cfr. EIUSDEM De magistro 11, 38-14, 46: PL 32, 1215-1220), amor ipse qui attolit (Cfr. EIUSDEM Confessiones 13, 9, 10: PL 32, 848-849), interior sane quam quae homini sunt intima altiorque etiam quae inibi sunt altissima. Tempus enim commemorans ante conversionem suam, sic alloquitur Deum: “Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te . . . Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo”(Ibid.  3, 6, 11: PL 32, 687-688); “Mecum eras, et tecum non eram” (Ibid. , 10, 27, 38: PL 32, 795). Quin immo instat: “tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te?” (Ibid.  5, 2, 2: PL 32, 707). Quisquis ideo semet non invenit ipsum, nec detegit Deum, cum intimis Deus sit in singulis nobis.

Se ideo nisi ad Deum ordinatum comprehendere homo nequit. Quam eminentem profecto veritatem inexhausta quadam ingenii ubertate explicavit Augustinus, dum hominis cum Deo ipso necessitudinem coniunctionis perscrutabatur eamque dein modis quam maxime variis et efficacibus declarabat. Ipsum considerat hominem veluti contentionem quandam ad Deum. Notissima porro eius sunt omnibus dicta: “fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te” (Ibid. 1, 1, 1: PL 32, 661). Eum praeterea videt tamquam potestatem aliquam qua ille ad visionem usque Dei directam tolli possit: finitum quod attingit infinitum. In opere enim De Trinitate sic scribit: “Eo quippe ipso imago eius est, quo eius capax est, eiusque particeps esse potest” (EIUSDEM De Trinitate, 14, 8, 11: PL 42, 1044). Facultas haec “in anima hominis, id est rationali sive intellectuali . . . immortaliter immortalitati eius est insita”, ac propterea praestantiae eius documentum: “quia summae naturae capax est, et esse particeps potest; magna natura est” (Ibid. 14, 4, 6: PL 42, 1040). Contemplatur insuper illum uti illud esse, cui opus Deo ipso est, quando beatitatis eget, quam uno invenire potest in Deo. “In tanta excellentia creata est (natura humana), ut licet ipsa sit mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendae non suiciat nisi Deus” (S. AUGUSTINI De civitate Dei 12, 1, 3: PL 41, 349).

Quod autem ita ratio necessitudinis constituta est inter hominem ac Deum, idcirco vehementer hortatur Augustinus homines interiorem ad vitam. “In te ipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et teipsum” (EIUSDEM De vera relig. 39, 72: PL 34, 154), ut Deus reperiatur, fons videlicet lucis, unde mentes illustrantur. Praeter veritatem porro in homine interiore arcana illa latet amandi potestas, quae veluti pondus - qua celebri utitur Augustinus similitudine (Cfr. EIUSDEM Confessiones 13, 9, 10: PL 32, 848-849) - eum attolit extra se ad alios potissimumque ad Alterum, nempe Deum. Amoris immo idem pondus hominem reddit suapte natura socialem (Cfr. EIUSDEM De bono coniugali 1, 1: PL 40, 373); sic “nihil . . . est quam hocgenus . . . tam sociale natura” (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei 12, 27: PL 41, 376).

Interior vero hominis pars, ubi immensi colliguntur veritatis amorisque thesauri, “grande profundum” (Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 14, 22: PL 32, 702) praebet, quod non desinit doctor noster rimari umquam de quoque umquam mirari. At hoc loco addatur oportet ei qui de semet ipso cogitet atque de hominum historia comparere hominem ut “problema” magnum vel, sicut ait Augustinus, id quod est “magna quaestio” (Ibid. 4, 4, 9: PL 32, 697). Nimis enim multae sunt quaestiones ipsae, quae eum circumsistunt: quaestio mortis ac partitionis intimae, quam intra se patitur, necnon inaequalitatis insanabilis inter id quod est et id quod cupit; quaestiones, quae omnes principalem ad illam unam rediguntur, consistentem scilicet ipsius in excellentia simul et incredibili miseria. Hisce in quaestionibus, super quibus Concilium Vaticanum II fusius uberiusque disceptavit, sibi cum propositum esset pertractare “hominis mysterium” (Gaudium et Spes, 10; cfr. 12-18), summo elaboravit Augustinus studio totamque mentis suae aciem adhibuit ut ipsius detegeret veritatem, quae saepius sese pertristem demostrat: si enim constat genus nullum quam hominum natura tam esse sociale, similiter patet - ut auctor scripti De Civitate Dei eloquitur ipsa eadem institutus historia - illud: “Nihil . . . est quam hoc genus tam discordiosum vitio” (Cfr. S.AUGUSTINI De civitate Dei 12, 27: PL 41, 376); verum etiam ut solutionem eiusdem conquireret exponeretque. Quod vero attinet ad solutionem, invenit Augustinus dumtaxat unam, quae ipsi paulo ante conversionem eluxit: Christum nempe hominis Redemptorem. Ad quam ipsimet responsionem necesse esse senseramus animos et oculos Christifidelium Ecclesiae necnon omnium bonae voluntatis hominum dirigere primis in Litteris Nostri Encyclicis, nominatim quidem “Redemptor Hominis” inscriptis, perlibenter quidem Nostram in vocem concludentes universam traditionem christianam.

Ingrediens autem hanc quaestionem Augustini mens, quamvis philosophica demum maneat, magis tamen theologica fit atque gemina illa appellatio - Christi atque Ecclesiae - quam negaverat ante deindeque iuventutis aetate rursus agnovit - quasi incipit explanare latiorem illam coniunctionem Deum inter et hominem.

Christus atque Ecclesia probe quidem dici possunt totius caput cogitationis theologicae apud episcopum Hipponensem; quin animo addi huc potest idem fuisse ipsius philosophicae disciplinae caput, cum sui temporis philosophos obiurgaret quod “sine homine Christo” essent philosophati (Cfr. EIUSDEM De Trinitate 13, 19, 24: PL 42, 1034). Seiungi autem Ecclesia nequit a Christo. Conversionis siquidem tempore agnovit accepitque laetus et gratus divinae Providentiae legem, qua “totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius Ecclesia, recreando atque reformando humano generi, constitutum est” (Cfr. EIUSDEM Epist. 118, 5, 33: PL 33, 448).

Sine ulla ipse dubitatione egit in scriptione magna De Trinitate necnon suis in sermonibus fuse eximieque de Trinitatis mysterio viamque simul venturae stravit theologiae. Asseveranter aequalitatem ac distinctionem aflirmavit Personam divinarum, quas etiam relationum ipsarum doctrina explanavit: Deus “quod habet, hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur” (S. AUGUSTINI De civitate Dei 11, 10, 1: PL 41, 325). Spiritus Sancti praeterea enodavit theologiam, qui a Patre procedit et Filio, verum “principaliter” a Patre quoniam “totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis, principium Pater est” (EIUSDEM De Trinitate 4, 20, 29: PL 42, 908), isque Filio dedit gignendo ut etiam de illo Donum commune procederet (Cfr. ibid. 5, 17, 29: PL 42, 1081) tamquam Amor ipse, proindeque non generatur (Cfr. ibid. 15, 27, 50: PL 42, 1097; ibid. 1, 5, 8: PL 42, 824-825; 9, 12, 18: PL 42, 970-971). Ut vero “garrulis ratiocinatoribus” redderet aliquando responsum (Cfr. ibid. 1, 2, 4: PL 42, 822), explicationem exposuit Trinitatis “psychologicam”, eius scilicet imaginem quaerens in memoria et intellegentia et caritate hominis et sic augustissimum fidei pervestigavit mysterium simulque altissimam rerum creatarum indolem qualis animus est hominum perpendit.

De Trinitate autem cum loquitur, in Christum tamen Patris revelatorem in opusque salutis fixos semper oculos dirigit. Ex quo enim perceperat paulo ante conversionem rationes ipsius Verbi Incarnati mysterii (Cfr. EIUSDEM Confessiones 7, 19, 25: PL 32, 746), non inde desiit umquam interius perscrutari illud suasque notiones formulis quibusdam ita plenis testificari et efficientibus ut Calcedonensem veluti praenuntiarent doctrinam. Hoc esto earum significantius aliquod exemplum excerptum postremo de quodam opere eius: “fidelis . . . in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente peronae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus Christum . . . nec hominem tantum . . . nec ita hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam . . . sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre . . . eundemque hominem verum, natum de homine matre . . . nec eius humanitatem qua minor est Patre, minuere aliquid eius divinitati, qua aequalis est Patri . . . Hoc autem utrumque unus est Christus” (S. AUGUSTINI De dono persev. 24, 67: PL 45, 1033-1034). Aut aliquanto brevius: “Idem Deus qui homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturae, sed unitate personae” (EIUSDEM Serm. 186, 1, 1: PL 38, 999), “unam . . . in utraque natura personam” (EIUSDEM Serm. 294, 9: PL 38, 1340).

Hoc cum solido prospectu unitatis personae in Christo, qui praedicatur “totus Deus et totus homo” (EIUSDEM Serm. 293, 7: PL 38, 1322) amplissimam theologiae historiaeque provinciam Augustinus perlustrat. Si quando aspectus ipsius aquilinus in Christum Patris incidit Verbum, non minus hominem effert ille Christum. Immo vero confirmat vehementer, dempto homine Christo, nec ullam iam mediationem esse nec reconciliationem, slcut nec mstlncatlonem ullam nec resurrectionem aut ullam condicionem civitatis in Ecclesia, cuius caput ipse sit Christus (Cfr. EIUSDEM Tractatus in Io.. 66, 2: PL 35, 1810-1811). Quae ad argumenta crebrius revolvitur ille copioseque ea persequitur tum ut fidei reddat rationem, quam triginta et duos natus annos denuo obtinuit, tum ut necessitatibus satis faciat ipsius Pelagianae disputationis.

Unicus inter iustum immortalemque Deum mediator atque homines mortales peccatoresque est Christus, homo-Deus (EIUSDEM Serm. 47, 12-20: PL 38, 308-312), quandoquidem et mortalis est simul et iustus (EIUSDEM Confessiones. 10, 42, 68: PL 32, 808) ideoque libertatis via universa ac salutis. Quam extra viam, quae “numquam generi defuit humano, nemo liberatus est nemo liberatur, nemo liberabitur” (EIUSDEM De civitate Dei 10, 32, 2: PL 41, 315).

Christi mediatio in redemptionis impletur opere, quod non solo constat iustitiae exemplo, verum in primis reconciliationis sacrificio, quod verissimum (EIUSDEM De Trinitate 4, 13, 17: PL 42, 899) fuit et liberrimum (Ibid. 4, 3: PL 42, 898) et perfectissimum (Ibid. 4, 14, 19: PL 42, 901). Ut notam vero suam propriam habet Christi redemptio universalitatem, quae peccati exinde commonstrat etiam universalitatem. Repetit in hanc sententiam verba Sancti Pauli exponitque Augustinus: “si unus pro omnibus mortuus est, ergo onnes mortui sunt” (2 Cor. 5, 14), ob peccatum scilicet mortui: “in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit” (S. AUGUSTINI De gratia Christi et de pecc. orig. 2, 24, 28: PL 44, 398), “unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam” (EIUSDEM Serm. 151, 5: PL 38, 817). Quapropter “omnis . . . homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus” (EIUSDEM Enarr. in ps. 70, d. 2, 1: PL 36, 891).

Hanc repudiare doctrinam, Augustini quidem iudicio, idem est ac faccie ut “evacuetur crux Christi” (1 Cor. 1, 17). Ne vero hoc aliquando contingeret, dixit plurima scripsitque de peccati universalitate, haud doctrina praetermissa originalis peccati; “quod catholica fides credit antiquitus” (S. AUGUSTINI De nupt. et. concup. 2, 12, 25: PL 44, 450-451). Docet enim “Iesum Christum non aliam ob causam in carne venisse . . . nisi ut . . . omnes . . . vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris . . . Consequens erit ut ad istam Christi dispensationem . . . pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent” (EIUSDEM De pecc. mer. et rem. 1, 26, 39: PL 44, 131).

Christus namque qua hominum mediator ac redemptor unicus, caput est Ecclesiae. Una sola persona sunt mystica, totus nempe Christus, ipse Christus atque Ecclesia. Vehementer proin affirmat: “Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos” (EIUSDEM Tractatus in Io. 21, 8: PL 35, 1568). De Christo sic universo doctrina haec in deliciis est episcopo Hipponensi atque ipsius ecclesiologicae teologiae pars una ex fecundissimis.

Alia porro principalis eminet veritas de Spiritu Sancto, corporis mystici anima: “Quod autem est anima corpori hominis, hoc est Spiritus Sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia” (EIUSDEM Serm. 267, 4: PL 38, 1231); praeterea de Spiri tu Sancto communitatis principio, qua inter se fideles coniungit et cum ipsa Trinitate. “Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum sanctum Deum et donum Dei” (S. AUGUSTINI Serm. 71, 12, 18: PL 38, 454). Qua de causa inibi eloquitur: “Ideo societas unitatis Ecclesia Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus” (Ibid. 20, 33: PL 38, 463-464).

Ecclesiam Christi corpus a Spirituque sancto, qui Christi est Spiritus, animatam Augustinus contemplatus pluribus modis notionem enucleavit, in qua perquam libenter recens quoque elaboravit diu Concilium, quae est: Ecclesia communio (Cfr. Lumen Gentium, 13-14. 21 etc.). Tribus quidem diversis at consentientibus viis agit de ea; prout est communio sacramentorum vel institutionalis res a Christo in Apostolorum fundamentis condita (Cfr. S. AUGUSTINI De civitate Dei, 1, 35; 18, 50: PL 41, 46; 612), de qua disceptans cum Donatistis fusissime edisserit cuiusque defendit unitatem et universalitatem apostolicitatem et sanctitatem (Cfr., ex. causa, EIUSDEM De unitate Ecclesiae: PL 43, 391-446), dum pariter ostendit medium eius locum Sedem esse Petri, “in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus” (EIUSDEM Epist. 43, 7: PL 33, 163); tum communio sanctorum vel spiritalis res, quae iustos ab Abele cunctos consociat usque ad saeculorum consummationem (EIUSDEM De civitate Dei 18, 51: PL 41, 613); tum communio beatorum vel eschatologica res, quae ommes illos congregat, qui salutem sunt assecuti, Ecclesiam scilicet “non habentem maculam aut rugam (Eph. 5, 27)” (Cfr. S. AUGUSTINI Retract. 2, 18: PL 32, 637).

Aliud dein celebratum in Augustiniana ecclesiologia argumentum fuit de Ecclesia matre et magistra. Plures hac de re scripsit Augustinus paginas, quae et alta abundant doctrina et animos funditus permovent, quoniam illud argumentum ipsius uti conversi christiani experientiam tangebat necnon theologi institutionem. Rediens nempe ad fidem offendit ille iam non oppositam Christo Ecclesiam, quem ad modum adductus erat ut crederet (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 6, 11, 18: PL 32, 728-729), verum Ecclesiam, quae Christum patefaciebat, “mater Christianorum verissima” (EIUSDEM De mor. Eccl. Cath. 1, 30, 62: PL 32, 1336), atque revelatae veritatis auctoritas (EIUSDEM Confessiones. 7, 7, 11: PL 32, 739).

Mater Ecclesia est quae christianos parturit (EIUSDEM Epist. 48, 2: PL 33, 188): “Duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia” (EIUSDEM Serm. 22, 10: PL 38, 154). Ecclesia mater est quae propter eos affligitur, qui a iustitia recedunt, potissimum vero qui ipsius laedunt unitatem (Cfr., ex. causa, EIUSDEM Psalmus contra partem Donati, epilogus: PL 43, 31-32); columba est quae clamat et gemit ut suas sub alas omnes remigrent aut appropinquent (Cfr. EIUSDEM Tractatus in Io. 6, 15: PL 35, 1432); demonstratio universalis Dei paternitatis est ipsam per caritatem, qua est “aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater” (EIUSDEM De catech rud. 15, 23: PL 40, 328).

Mater quidem est Ecclesia, atqui etiam, haud secus ac Maria ipsa, virgo: ob caritatis ardorem mater, virgo ob Edei integritatem, quam custodit defendit tradit (Cfr. EIUSDEM Serm. 188, 4: PL 38, 1004). Huic porro virginali maternitati cohaerescit illius munus tamquam magistrae, quod Christo obsequens Ecclesia implet. Ea de causa Augustinus Ecclesiam respici; veluti Scripturarum auctoritatem (Cfr. EIUSDEM Confessiones 7, 7, 11: PL 32, 739) testaturque in ea se mansurum securum quidquid se difficultatis obiecerit (EIUSDEM De bapt. 3, 2, 2: PL 43, 139-140), aliosque instanter hortatur idem ut faciant: “Itaque, ut saepe dixi, et vehementer inculco qualescumque nos simus, securi estis, qui Deum Patrem et eius ecclesiam matrem habetis” (EIUSDEM Contra litt. Petil. 3, 9, 10: PL 43, 353). Qua etiam ex Erma sententia erumpit vehemens cohortatio ut Deum ament atque Ecclesiam, illum omnino uti Patrem, uti matrem hanc (Cfr. EIUSDEM Enarr. in Ps. 88, d. 2, 14: PL 37, 1140). Alius fere nemo tanta amoris affectione locutus de Ecclesia est tantaque animi commotione quanta Augustinus ipse. Hic perpaucos revera locos exhibuimus eius rei testes, sufficientes tamen ut altitudo et pulchritudo perspiciatur doctrinae alicuius, quae non satis umquam pervestigabitur, potissimum sub ipsius caritatis ratione, qua incitatur Ecclesia opera deversantis in ea Sancti Spiritus. “Habemus autem Spiritum sanctum”, inquit, “si amamus ecclesiam: amamus autem, si in eius compage et caritate consistimus” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 32, 8: PL 35, 1646).

Profecto infinitum est vel summa per capita diversas theologiae Augustinianae breviter perstringere partes. Aliud tamen decet grave quidem, immo principale quoddam, pertractare argumentum cum eius conversione coniunctum, libertatis scilicet et gratiae. Perinde ac supra mem,nimus, accidit in pervigilio ferme conversionis ut conscius sibi fieret tum necessitatis in homine de propriis respondendi actibus tum necessitatis simul gratiarum unici mediatoris (Cfr. EIUSDEM Confessiones 8, 10, 22; 7, 18, 24: PL 32, 759. 745), cuius nempe expertus vinh esset ipso momento extremi sui consilii. Id quod eloquenter sane confirmat octavus Confessionum liber (Cfr., ex. causa, ibid. 8, 9, 21; 8, 12, 29: PL 32, 758-759. 762). Solitariae postmodum deliberationes necnon controversiae deinceps toleratae ab eo, nominatim cum Manichaeis ac Pelagianis asseclis, occasionem ipsi praebuerunt altius in quaestionis huius singulas rationes inquirendi atque summam aliquam proponendi, licet magna cum animi xrerecundia propter rei arcanam omnino indolem.

Libertatem semper defendit fundamentum aliquod esse totius claristianae de homine scientiae. Quin et hoc contendit adversus veteres iisdem sacris addictos et sodales (Cfr. EIUSDEM De libero arb. 3, 1, 3: PL 32, 1272; De duabus animabus 10, 14; PL 42, 104-105), contra astrologorum fixas regulas, quibus et ille aliquando fuerat obnoxius (Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 3, 4; PL 32, 694-695), in persuasionem omnia fato regi (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei 5, 8; PL 41, 148). Etiam asseruit libertatem ac rerum praescientiam mter se certe posse conciliari (Cfr. EIUSDEM De lib. arb. 3, 4, 10-11; PL 32, 1276; De civitate Dei 5, 9, 1-4: PL 41, 148-152), perinde ac libertas divinaeque gratiae adiutorium similiter iam possent. “Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuvatur; sed ideo iuvatur, quia non tollitur” (S. AUGUSTINI Epist. 157, 2, 10: PL 33, 677). Ceterum notissimum iam pridem illud celebratur Augustini pronuntiatum: “Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te. Ergo fecit nescientem, iustificat volentem” (EIUSDEM Serm. 169, 11, 13: PL 38, 923).

Quicumque autem in dubium hanc revocabat conciliationem contrariumve asseverabat, longum ei locorum biblicorum numerum suppeditans, co mprobaba t u tra mque ad divinam revelationem pertinere - libertatem et gratiam -, necesse propterea esse binas firmiter teneri veritates (Cfr. EIUSDEM De gratia et lib. arb. 2, 2-11, 23: PL 44, 882-885). Earum vero conciliationem altiore modo introspicere difficillimum sane quiddam est, quod comprehendere non multi valent (Cfr. EIUSDEM Epist. 214, 6: PL 33, 970); quodque pluribus animi parere potest angustias (Cfr. EIUSDEM De pecc. mer. et rem. 2, 18, 28: PL 44, 124-125), cum in libertate ipsa tuenda facile quis negare videatur gratiam ac vicissim (Cfr. EIUSDEM De gratia Christi et de pecc. orig. 47, 52: PL 44, 383-384). Ipsas ideo conciliari posse credendum potius est, sicut et duo pernecessaria Christi officia conciliari creditur, unde et haec et illa ordine pendeat. Nam salvator quidem et iudex simul et Christus. Nunc vero: “Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum?” (EIUSDEM Epist. 214, 2: PL 33, 969).

Aliunde tamen necessitatem Augustinus extollit gratiae ipsius, quae eodem est tempore precationis necessitas. Eis enim quotquot dixerunt non talia Deum mandare, quae fieri nequeant proindeque haud esse gratiam ipsam necessariam, respondet ille: “Non igitur Deus impossibilia iubet; sed iubendo admonet et facere quod possis, et petere quod non possis” (EIUSDEM De natura et gratia. 43, 50: PL 44, 271; cfr. Conc. Trid., DENZ.-SCHÖNM., 1536), hominem immo ut possit adiuvat qui “non deserit si non deseratur” (S. AUGUSTINI De natura et gratia, 26, 29: PL 44, 261).

Doctrina autem de gratiae divinae necessitate transit deinde in doctrinam de orationis necessitate, cui tantopere Augustinus insistit (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 130: PL 33, 494-507), cum - uti is scribit - “Constet alia Deum, danda etiam non orationibus, sicut initium fidei; alia nonnisi orationibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam” (EIUSDEM De dono persev. 16, 39: PL 45, 1017).

Idcirco quidem est gratia necessaria, qua obices submoveantur, quibus voluntas impeditur ipsa quominus et malum fugiat et faciat bonum. Qui duo numerantur obices: “ignorantia et infirmitas” (EIUSDEM De pecc. mer. et rem. 2, 17, 26: PL 45, 1017), maxime autem haec altera; nam “cum id quod agendum et quo nitendum est coeperit non latere, . . . non agitur, non suscipitur, non bene vivitur” (EIUSDEM De spiritu et littera 3, 5: PL 44, 203). Habet Augustinus gratiam hanc adiutricem “inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus ea . . . quae facienda noverimus” (Cfr. EIUSDEM Contra duas epp. Pel. 4, 5, 11: PL 44, 617).

Ut quis ideo ex libertate ipsa respiret, obstacula ei sunt bina devincenda illa ignorantiae et infirmitatis. Reminisci hic attinet necessitatis gratiae defensionem apud Augustinum esse ipsius christianae libertatis tutelam. A verbis enim Christi profectus: “Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis” (Io. 8, 36), sese eiusdem libertatis vindicem praestitit atque praeconem, quippe quae a veritate seiungi non posset neque ab amore. Veritas, amor, libertas: tria sunt haec magna profecto bona, quae Augustini rapiunt animum ingeniumque multipliciter exercent. Super haec bona plurimam intellegentiae lucem ille effudit.

Ut aliquanto diutius immoremur hoc in postremo bono, libertatis nempe, animadverti decet omnibus ipsius ex formis describere eum atque extollere libertatem. Effert enim libertatem ab errore, dum contra erroris libertas ab eo nuncupatur “peior mors animae” (S. AUGUSTINI Epist. 105, 2, 10: PL 33, 400), per fidei donum quae veritati animam subdit (Cfr. EIUSDEM De libero arb. 2, 13, 37: PL 32, 1261). Et sic quidem usque ad extremam illam sane neque deficientem umquam libertatem, “maiorem” videlicet, quae est “non posse peccare” ac “non posse mori” (S. AUGUSTINI De corrept. et gratia 12, 33: PL 44, 936), quod immortalitatem ipsam significat plenamque iustitiam. Quas binas inter libertates, quibus initium salutis designatur et terminus, reliquas omnes Augustinus praedicans illuminat: libertatem a peccato, quod iustificationis est opus, ab inordinatis passionibus libertatem, quod gratiae est opus, quae intellectum collustrat viresque voluntati tribuit, unde haec adversus malum invicta reddatur, permde atque in conversione is ipse erat expertus, cum dura servitute (Cfr. EIUSDEM Confessiones 8, 5, 10; 8, 9, 21: PL 32, 753. 758-759) esset ereptus, libertatem a tempore ipso, quod devoramus nos nosque devorat (Cfr. Ibid. 9, 4, 10: PL 32, 768), quatenus sinit nos amor aeternitate affeatos vivere (Cfr. EIUSDEM De vera relig. 10, 19: PL 34, 131).

De iustificatione autem, cuius inenarrabiles Augustinus patefecit divitias - gratiae vitam divinam (Cfr. EIUSDEM Enarr. in ps. 70, d. 2, 3: PL 36, 893), Spiritus sancti inhabitationem (Cfr. EIUSDEM Epist. 187: PL 33, 832-848), “deifiationem” (EIUSDEM Enarr. in ps. 49, 2: PL 36, 565) - distinctionem magni quidem ponderis proponit inter peccatorum remissionem, quae “plena ac tota” est “plena ac perfecta”, et interiorem renovationem, quae usque progreditur complebiturque omnino post resurrectionem dumtaxat, cum particeps factus erit homo immutabilitatis divinae (Cfr. EIUSDEM De pecc. mer. et rem. 2, 7, 9: PL 44, 156-157; Serm. 166, 2: PL 38. 909).

Gratiam vero, qua corroboratur voluntas, dicere non cessat operari per amorem ideoque invictam efficere voluntatem contra malum, haud tamen nolendi sublata facultate. Eteilim Christi explicans verba in Evangelio Sancti Ioannis: “Nemo potest venire ad me nisi Pater . . . traxerit eum” (Io. 6, 44); addit: “Noli te cogitare invitum trahi: trahitur animus et amore” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 26, 25: PL 35, 1607-1609). Atqui amor, ait ille etiam, agit “liberali suavitate” (EIUSDEM Contra Iulianum 3, 112: PL 45, 1296); quapropter “praeceptum quippe liber facit, qui libens facit” (EIUSDEM De gratia Christi et de pecc. orig. 1, 13, 14: PL 44, 368): “Lex itaque libertatis, lex caritatis est” (EIUSDEM Epist. 167, 6, 19: PL 33, 740).

Nec minus profecto acre est instansque Augustini magisterium de libertate a tempore, quam Christus, Verbum aeternum, advenit nobis concessurus cum per incarnationem tempus est ingressus: “O Verbum ante tempora, per quod facta sunt tempora”, exclamat ipse, “natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans temporales, faciens aeternos” (S. AUGUSTINI Enarr. in ps. 101, d. 2, 10: PL 37, 1311-1312). Ceteroqui doctorem nostrum constat temporis arcanum sedulissime pervestigasse (Cfr. EIUSDEM Confessiones, liber 11: PL 32, 809-826) sensisseque et dixisse tcmpus omnino transcelldi oportere ut vere quis existeret. “Ut ergo et tu sis, transcendet viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit: «Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum» (Io. 17, 24)” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 38, 10: PL 35, 1680).

Quam modo sic attigimus, christiana libertas conspicitur atque perpenditur in Ecclesia, Civitate Dei, quae illius nempe ostendit effectus et, divina su stentante gratia, communicat, quantum quidem potest, eosdem cum ceteris hominibus universis. Nam super “socialem” amorem condita est, qui omnes complectitur homines eosque consociare in iustitia cupit ac pace; contra ac civitas iniquorum, quae dividit inter seque opponit aliis alios, qualldoquidem super “privatum” est condita amorem (Cfr. EIUSDEM De gen. ad Litt. 11, 15, 20: PL 34, 437).

Hoc autem loco proferri aliquot par est pacis ipsius definitiones, ab Augustino pro rebus excussas, quibus ea notio applicatur. Inde scilicet profectus quod “pax hominum, ordinata concordia”, definit alia quaedam pacis genera, ui sunt: “pax domus, ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium”, similiter pax civitatis terrestris atque “pax coelestis civitatis, ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo”, deinde “pax omnium rerum, tranquillitas ordinis” ac tandem ordo ipse qui “est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio” (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei 19, 13: PL 41, 840).

Pro pace illa laborat et ad illam pacem “suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum” (EIUSDEM Confessiones 9, 13, 37: PL 32, 780).

Brevis haec doctrinarum Augustinianarum summa quibusdam careret necessariis prorsus partibus suis, si nulla hic spiritalis ipsius magisterii mentio moveretur, quod, arctis sane vinculis cum philosophica ac theologica eius doctrina coniunctum, nequaquam minus est alterutra locuples. Revolvamur denuo ad conversionem oportet unde hic Noster originem duxit sermo. Illo namque tempore totum sese decrevit optimae formae devovere perfectionis christianae. Cui proposito non tantum fidelis semper perstitit sed omnibus etiam viribus suis servivit, cum viam ipsius aliis quoque hominibus commonstraret. Ex suis experimentis hausit et Sacra Scriptura, quae cunctis primum pietatis est alimentum.

Homo fuit orationis, quin immo facile quis eum orationem factum esse dixerit; recordari sufficiat de celeberrimis Confessionibus sub litterarum forma Deo datarum conscriptis. Et incredibili quadam perseverantia omnibus repetivit orationis necessitatem: “Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare, quam viribus” (S. AUSTINI Contra Iulianum 6, 15: PL 45, 1535); eius proinde naturam indolemque descripsit, adeo simplicem attamen tam perplexam (Cfr. EIUSDEM De serm. Domini in monete 2, 5, 14: PL 34, 1236), interiorem videlicet rationem, i secundum quam potuit ille cum desiderio ipso aequare orationem: “Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio” (EIUSDEM Enarr. in ps. 37, 14: PL 36, 404); effert praeterea socialem illius utilitatem - “qui sunt modum vocati, pro eis ut vocentur oremus. Fortas se enim sic praedestinati sunt ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eandem gratiam” (EIUSDEM De dono persev. 22, 60: PL 45, 1029) - necnon eius necessariam omnino coniunctionem cum Christo “qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis” (EIUSDEM Enarr. in ps. 85, 1: PL 37, 1081).

Progrediente vero diligentia percurrit Augustinus gradus singulos ascensionum interiorum earumque integrum enodavit curriculum omnibus destinatum, quod quidem curriculum amplum et ordinatum plurima complectitur: animi motum ad contemplationem, purificationem, constantiam et serenitatem, progressionem in lucem in luceque commorationem (Cfr. S. AUGUSTINI De quantitate animae 33, 73-76: PL 32, 1075-1077), caritatis gradus incipientis ac progressae, impensae ac perfectae (Cfr. EIUSDEM De natura et gratia 70, 84: PL 44, 290), Spiritus Sancti munera cum beatitudinibus copulata (Cfr. EIUSDEM De serm. Domini in monte 1, 1, 3-4: PL 34, 1231-1232; De doctr. Christ. 2, 7, 9-11: PL 34, 39-40), orationis dominicae petitiones (Cfr. EIUSDEM De serm. Domini in monte 2, 11, 38: PL 34, 1286), Christi ipsius exempla (Cfr. EIUSDEM De sancta virginitate 28, 28: PL 40, 411).

Porro evangelicae beatitudines si quasi quaedam supernaturalia adiuncta gignunt, in quibus christianus versetur oportet, Spiritus Sancti dona afferunt supernaturalem gratiae tactum, qui eadem illa adiuncta permittit ut omnino exsistant; orationis dominicae partes, vel ipsa in universum oratio, quae ad illas denique redigitur petitiones, necessarium inferunt nutrimentum; Christi exemplum sese proponit sane imitandum cunctis tamquam optimam omnium formam, animam totius efficit caritas fontemque irradiationis vimque spiritalis vitae arcanam. Laudi proin non mediocri episcopo Hipponensi vertitur quod ad caritatem ipse omnem doctrinam rettulit omnemque pariter christianam vitam. “Haec est autem vera dilectio, ut inhaerentes veritati iuste vivamus” (EIUSDEM De Trinitate 8, 7, 10: PL 42, 956).

Illuc enim Sacra Scriptura perducit, quae tota “Christum narrat, et dilectionem monet” (EIUSDEM De catech. rudibus 4, 8: PL 40, 315), theologia etiam, quae inibi suum reperit finem (Cfr. EIUSDEM De Trinitate 14, 10, 13: PL 42, 1047), philosophia (Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 5, 17: PL 38, 524), paedagogia (Cfr. EIUSDEM De catech. rudibus 12, 17: PL 40, 323), immo etiam politica disciplina (Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 5, 17: PL 38, 524; Epist. 138, 2, 15: PL 38, 531, 532). Perfectionis christianae essentiam ac normam in caritate collocavit (Cfr. EIUSDEM De natura et gratia 70, 84: PL 44, 290), quod primum est Spiritus Sancti munus (Cfr. EIUSDEM Tractatus in Io. 87, 1: PL 35, 1852) ac res, ex qua malus esse potest nemo (Cfr. EIUSDEM Tractatus in ep. Io. 7, 8; 10, 7: PL 35, 1141; 1470-1471), bonum ipsum quocum omnia possidentur bona et sine quo nihil prorsus reliqua proficiunt bona universa. “Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid lzabere potueris” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 32, 8: PL 35, 1646).

Eiusdem dein caritatis huius divitias explicat inexhaustas: facilia reddit quotquot difficilia sunt (Cfr. EIUSDEM De bono viduitatis 21, 26: PL 40, 447), nova, quae sunt consueta (Cfr. EIUSDEM De catech. rudibus 12, 17: PL 40, 323); progressum autem ad summum Bonum inexpugnabilem facit, quoniam hisce in terris non est caritas plena umquam (Cfr. EIUSDEM Serm. 169, 18: PL 38, 926; De perf. iust. hom.: PL 44, 291-318); ab omni ipsa liberat studio, quod non Deus est (Cfr. EIUSDEM Enarr. in ps. 53, 10: PL 36, 666-667); segregari nequit ab humilitate - “ubi humilitas, ibi caritas” (EIUSDEM Tractatus in ep. Io., Prol.: PL 35, 1977); essentialis nucleus cuiusque est virtutis - aliud enim nihil virtus est quam ordo amoris (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei 15, 22: PL 41, 467) - ac Dei donum. Hoc autem ultimum praeceptum de dono Dei vere decretorium est utpote quod notiones v itae, hinc naturalem christianam illinc, discernit ac dividit. “Unde est in hominibus caritas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo, vicimus Pelagianos” (EIUSDEM De gratia et lib. arb. 18, 37: PL 44, 903-904).

Oboriebatur in Augustino ex ipsa caritate sollicita illa aviditas divinarum rerum contemplandarum, quae est sapientiae propria (Cfr. EIUSDEM De Trinitate 12, 15, 25: PL 42, 1012). Porro altissimus ipse vicissim rationes contemplationis saepius est expertus, non modo celebrem illam Ostiis (Cfr. EIUDEM Confessiones 9, 10, 24: PL 32, 774) verum alias etiam. “Et saepe isvud facio” - de sua loquitur consuetudine Scripturas meditandi ne instantibus opprimatur occupationibus - “Hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio . . . Et aliquando intromittis me in effectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit” (EIUDEM Confessiones 10, 40, 65: PL 32, 807). Si ad theologicum Augustini acumen ac psychologicum nec non singularem ad eius scriptoris facultatem haec adduntur aliquando experimenta, intellegitur quomodo tanta ipse subtilitate mysticas descripserit ascensiones, ut haud unus illum nuncupare principem potuerit mysticorum.

Cum contemplationis in eo amor dominaretur, episcopatus tamen “sarcinam” suscepit Augustinus aliosque idem ut facerent admonuit, unde sic demisso animo redderetur responsio arcessenti Ecclesiae matri (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 48, 1: PL 33, 188); et exemplis simul et scriptis suis docuit quo pacto inter pastoralis operis negotia gustus orationis contemplationisque posset etiam asservari. Tanti igitur est totam huius rei summam huc adducere, ceteroqui iam celebratissimam, quae apud scriptionem de Civitate Dei invenitur. “Otium sanctum quaerit caritas veritatis: llegotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati: si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem: sed nec sic omni modo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas” (EIUDEM De civitate Dei 19, 19: PL 41, 647). Promeretur exposita ita altissima sententia prolixam intentamque considerationem. Quod multo fit facilius et efficacius, si Augustinus respicitur ipse, a quo splendidum adeo exhibetur exemplum, qua scilicet via binae illae instituti christiani rationes ac partes - oratio et actio - specie profecto repugnantes inter se concilientur.

III

Pastorali quoque episcopi huius industriae commentationem tribuere peculiarem sane hic attinebit, quem nemo inter pastores Ecclesiae maximos numerare dubitabit. Quae quiderr. opera eius pariter ex conversione profluxit, quoniam ipsum Deo uni serviendi propositum eodem manaverat ex fonte. “Iam te solum amo . . . tibi soli servire paratus sum” (EIUDEM Solil. 1, 1, 5: PL 32, 872). Deinceps autem cum ad navitatem pastoralem idem illud ministerium intellexisset esse producendum, nihil eam cunctatus est amplecti; animo igitur demisso trepidoque et aegro ut tamen Deo obsequeretur atque Ecclesiae, subiit onus (Cfr. EIUDEM Serm. 335, 2: PL 39, 1569).

Huius vero pastoralis actionis campi tres erant, qui velut parium intervallorum circuli usque amplificabantur: Ecclesia ipsa Hipponensis haud sane magna at inquieta et egena, Ecclesia Africana inter catholicos ac Donatistas misere discissa, Ecclesia universa a paganis oppugnata et a Manichaeis motibusque haereticis conturbata.

Servus is Ecclesiae in his omnibus esse sibi videbatur, quin immo “servus Christi, et per ipsum servus servorum ipsius” (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 217: PL 33, 978), dum ex eodem principio consectaria cuncta etiam audacissima deducebat, verbi gratia suam ut vitam pro fidelibus ipsam profundere vellet (Cfr. EIUDEM Epist. 91, 10: PL 33, 317-318). A Domino enim virtutem flagitabat ita eos diligendi ut pro ipsis ad moriendum esset promptus et paratus “aut effectu, aut affectu” (Miscellanea Ag., I, 404). Iam sibi pridem nempe persuaserat, quicumque populo ipsi praefectus hac animi careret affectione, potiusquam episcopum, terriculis persimilem esse ex palea inter vineam erectis (Ibid. 568). Salvum semet esse non vult absque fidelibus (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 17, 2: PL 38, 125) atque quodlibet paratus est ad perferendum damnum, modo in veritatis errantes viam revocaret (Cfr. EIUSDEM Serm. 46, 7, 14: PL 38, 278). Extremi vero discriminis tempore, invadentibus scilicet Vandalis, sacerdotes graviter admonet ut inter Edeles permaneant imminente etiam vitae periculo (Cfr. EIUSDEM Serm. 128, 3: PL 33, 489); aliis id est verbis: quem ad modum deservierit Christus ipse fidelibus, episcocos vult ac sacerdotes illis famulari. “In quo ergo praepositus episcopus servus est, videamus. In quo et ipse Dominus” (Miscellanea Ag., I, 565). Quod ipsius fuit semper agendi consilium.

Sua porro in dioecesi, unde nisi rebus coactus plane necessariis non recessit umquam (fr. S. AUGUSTINI Epist. 122, 1: PL 33, 470), adsiduus maxime in singulis episcopi boni muneribus elaborabat: in praedicatione - quippe et sabbato et die Dominico contionabatur saepiusque totam per hebdomandam (Cfr. Miscellanea Ag., I, 353; S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 19-22: PL 35, 1543-1582), in catechetica institutione (Cfr. S. AUGUSTINI De catech. rudibus: PL 40, 309 s.), in sic dicta “audientia episcopi” totum interdum per diem ut et comedere intermitteret (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini 19, 2, 5: PL 32, 57), in pauperum curatione (Cfr. ibid. 24, 14-25: PL 32, 53-54; S. AUGUSTINI Serm. 25, 8: PL 38, 170; EIUSDEM Epist. 122, 2: PL 33, 471-472), ipso in clero instruendo (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 335, 2: PL 39, 1569-1570; Epist. 65: PL 33, 234-235), in religiosorum sodalium gubernatione, plures quorum ad presbyteratum vocati sunt atque episcopatum (POSSIDII Vita S. Augustini 11, 1: PL 32, 42), necnon monasteriorum ipsarum “sanctimonialium” (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 211, 1-4: PL33, 958-965). Moriens tandem “clerum sufficientissimum, et monasteria virorum ac feminarum, continentibus cum suis praepositis plena, Ecclesiae dimisit, una cum bibliothecis” (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini 31, 8: PL 32, 64).

Nulla item fa tigatione aut la ssitudine tardatus pro Ecclesia Africana quoque sese impendit: quoties aliquo erat ad praedicandum arcessitus, suam praestabat operam (Cfr. S. AUGUSTINI Retract., Prol. 2: PL 32, 584): crebris porro regionis illius intererat conciliis cum impedirent itineris eum difficultates, ubi docte quidem sapienterque sedulo vehementerque incumbebat in Donatistarum reconciliandum discidium, quo in duas Ecclesia distrahebatur partes. Maxima haec fuit ipsius defatigatio ac propter felicem aliquando impetratum rei finem laudatio maxima. Innumerabilibus enim scriptis historiam illuminavit ac doctrinam Donatistarum, catholicorum vero magisterium protulit de sacramentorum Ecclesiaeque indole; oecumenicam episcoporum congressionem tum catholicorum tum Donatistarum provexit, quam ipsemet praesens animavit in quaque suasit et perfecit ut reconciliationis submoverentur impedimenta cuncta, cum inter alia id etiam effectum esset ut sese episcopi Donatistue ipso abdicarent episcopatu (Cfr. EIUSDEM Epist. 128, 3: PL 33, 489; De gestis cum Emerito, 7: PL 43, 702-703); eiusdem dein congressus decreta pervulgavit (Cfr. EIUSDEM Post collationem contra Donatistas: PL 43, 651-690) ac felicissime cursum incohavit et opus confirmandae pacis (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini, 9-14: PL 32, 40-45). Ad mortem usque vexatus e manibus olim “circum cellionum” Donatistarum evasit quod eourum dux erraverat de via (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini 12, 1-2: PL 32, 43).

Tot praeterea in universae Ecclesiae utilitatem opera contexuit, tot conscripsit epistulas, tot etiam sustinuit controversias. Manichaei et Pelagiani, Ariani et pagani omnes continebantur pastoralibus eius curis ad catholicam tuendam fidem. Noctu interdiuque operatus indefatigabilis ipse est (Cfr. ibid. 24, 11: «. . . in die laborans et in nocte lucubrans»: PL 32, 54). Postremis vitae annis dictabat adhuc alterum nocte opus, et alterum die, cum ei vacuum erat (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 224, 2: PL 33, 1001-1002). Iam vero septuagesimum agens et sextum annum tria infecta reliquit moriens scripta, quae eloquentissimum omnium quidem sunt documentum et testimonium immensae eius navitatis inque Ecclesiam incomparabilis caritatis.

IV

Hoc e singulari prorsus viro, prius volumus nos quam scribendi faciamus finem, quaerere ipse quid aetatis nostrae dicere possit hominibus. Complura reapse esse arbitramur, quae tum exemplis suis valeat nos tum praeceptis docere.

Veritatem conquirenti praecipit ille ne se eam aliquando reperturum desperet. Id exemplo illuminat - pluribus enim impensis sedulo annis denuo ipsam detexit - necnon scriptoria sua industria, cuius rationem causamque primis in litteris praestituit post conversionem exaratis. “Reducendi mihi videntur homines . . . in spem reperiendae veritatis” (EIUSDEM Epist. 1, 1:PL 33, 61). Monet ideo ut inquiratur veritas “pie, caste ac diligenter” (EIUSDEM De quantitate animae 14, 24: PL 32, 1049; cfr. De vera relig. 10, 20: PL 34, 131) ut omnis devincatur tum dubitatio per reditum in hominem ipsum interiorem ubi verum deversatur (Cfr. EIUSDEM De vera relig. 39, 72: PL 34, 154), tum studium materialium, quo impeditur mens ne coniuctionem sui ipsius cum rebus intellegibilibus percipiat (Cfr. EIUSDEM Retract. 1, 8, 2: PL 32, 594; Ibid. 1, 4, 4: PL 32, 590), tum nimia rationis fiducia, quae audiutricem nempe fidei operam detrectans ita sese disponit ut hominis “mytsterium” haudquaquam comprehendat (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 118, 5, 33: PL 33, 448).

Theologis autem, merito qui fidei altius perscrutari contendunt doctrinam, interminatum vere patrimonium commzndat opinionum suarum, etiamnunc maxima ex parte validarum, at potissimum theologicam ipsam viam, ad quam inconcusse ipse adhaesit fidelis. Quem sci nus theologiae agendue modum secuin simul intulisse plenum quoddam obsequium erga fidei auctoritatem (CFr. EIUSDEM Contra Acad. 3, 20, 43: PL 32, 957), quae una scilicet suam ob originem, Christi ipsius auctoritatem , se quidem per Sacras Litteras ostentat et Traditionem et Ecclesiam; intulisse flagrantem pariter propriae fidei perspiciendae cupidinem - “Intellectum vero valde ama” (EIUSDEM Epist. 120, 3, 13: PL 33, 459) aliis mandat ad seque applicat (Cfr. EIUSDEM De Trinitate 1, 5, 8: PL 42, 825) -; acrem intulisse etiam mysterii ipsius sensum - “melior est enim”, inclamat, “fidelis ignorantia, quam temeraria scientia” (EIUSDEM Serm. 27, 4: PL 38, 179) - atque firmatam in animo sententiam: venire a Deo christianam doctrinam ideoque unicam habere proprietatem, quae non modo omnibus conservari partibus deberet - haec illa est “virginitas” fidei, de qua is loquebatur - verum etiam uti regula praefulgere ad philosophica diiudicanda placita sibi consentientia aut dissentientia (Cfr. EIUSDEM De doctrina Christ. 2, 40, 60: PL 34, 55; De civitate Dei 8, 9: PL 41, 233).

Quantum dein Litteras Sacras dilexerit Augustinus, nulli non pridem exploratum est, quarum divinum extollit ortum (Cfr. EIUSDEM Enarr. in ps. 90, d. 2, 1: PL 37, 1159-1160) et falli nesciam indolem (Cfr. EIUSDEM Epist. 28, 3, 3: PL 33, 112; Epist. 82, 1, 3: PL 33, 277), altitudinem ipsam inexhaustasque divitias (Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 1, 3: PL 33, 516), ac denique quantum iis studuerit. Studet tamen et vult ut studeatur integris illis Scripturis utque vera earum cogitata, vel dicente illo “cor” (EIUSDEM De doctrina Christ. 4, 5, 7: PL 34, 91-92), splendido perfundantur lumine, etiam si opus fuerit concordia ipsarum iner se ostendenda (Cfr. EIUSDEM De perf. iust. hom. 17, 38: PL 44, 311-312). Haec principia omnino primaria existimat ad Scripturam Sacram intellegendam. In Ecclesia idcirco perlegit eam, habita simul traditionis ipsius ratione, naturam (Cfr. S. AUGUSTINI De baptismo 4, 24, 31: PL 43, 174-175) cuius et obligandi vim (Cfr. EIUSDEM Contra Iulianum 6, 6-11: PL 45, 1510-1521) vehementer inculcat. Pernota eius vox est: “Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecdesiae commoveret auctoritas” (EIUSDEM Contra ep. Man. 5, 6: PL 42, 176; cfr. Contra Faustum 28, 2: PL 42 485-486).

Exortis autem in disputationibus de Sacrae Scripturae interpretatione disceptandum censet “cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana” (EIUSDEM De baptismo, 2, 3, 4: PL 43, 129), donec veritas ipsa colligatur, quam “in cathedra unitatis . . . posuit” (EIUSDEM Epist. 105, 16: PL 33, 403) Deus. Tunc enim manifesto constabit haud coortam esse controversiam nequiquam, quoniam ex ea sane “discendi exsistit occasio” (EIUSDEM De civitate Dei. 16, 2, 1: PL 41, 477) factique etiam progressus sunt ad fidei intellegentiam.

Ut pauca similiter alia doctrinae Augustinianae elementa pro huius aetatis hominibus subministremus, animadverti velimus duplex eum argumentum investigantibus et meditantibus proponere, in quo mens versetur humana: Deum nempe atque hominem. Percontatur semet ipse: “Quid ergo scire vis”, respondetque vicissim: “Deum et animam scire cupio” Nihilne plus? Nihil omnino (EIUSDEM Solil. 1, 2, 7: PL 32, 872). Et pertristi coram spectaculo malorum in orbe, commonet pariter ut quis bona tandem victura esse confidat, illam videlicet Civitatem victuram, “ubi victoria, veritas: ubi dignitas, sanctitas; ubi pax, felicitas; ubi vita, aeternitas” (EIUSDEM De civitate Dei 2, 29, 2: PL 41, 78).

Homines praeterea disciplinarum artiumque studiosos cohortatur ut creatis in rebus vestigium Dei conquirant (Cfr. EIUSDEM De diversis quaestionibus 83, q. 46, 2: PL 40, 29-31) in ipsaque universitatis rerum consonantia reperiant “semina” ibidem quae Deus insevit (Cfr. EIUSDEM De Gen. ad litt. 5, 23, 44-45; 6, 6, 17-6, 12, 20: PL 34, 337-338; 346-347). Quibus autem hominibus creditae populorum fortunae et sortes sunt, suadet vehementer pacem ut illi diligant imprimis (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 189, 6: PL 33, 856) provehantque non quidem dimicatione, verum pacificis modis, quandoquidem-ut scribit scientissime “maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello” (EIUSDEM Epist. 229, 2: PL 33, 1020).

Aliquid demum huius Nostri sermonis merito dicare iuvenibus volumus, quos et Arugustinus ante conversionem magister ipse plurimum amaverit (Cfr. EIUSDEM Confessiones 6, 7, 11-12: PL 32, 725; De ordine 1, 10, 30: PL 32, 991) ac pastor pariter postea (Cfr. EIUSDEM Epist. 26; 118; 243; 266: PL 33, 103-107; 431-449; 1054-1059). Iis ergo commemorat inculcatque triplex illud magnum sibi in deliciis nomen: veritatis, amoris, libertatis, quae tria simul bona arcte cohaerent. Ad pulchritudinem porro incitat eos magni aestimandam, cuius fuit ille amantissimus (Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 13, 20: PL 32, 701); neque corporum dumtaxat venustatem, quae facere potest ut decor animi in oblivionem ipse abeat (Cfr. ibid. 10, 8, 15: PL 32, 785-786), nec solam artis (Cfr. ibid. 10, 34, 53: PL 32, 801) sed virtutis etiam formositatem interiorem (Cfr. EIUSDEM Epist. 120, 4, 20: PL 33, 462) at aeternam potissimum Dei ipsius pulchritudinem dicit, unde corporum et artis et virtutum omnis proficiscitur pulchritudo; Deus namque ab eo habetur “pulchritudo pulchrorum omnium” (EIUSDEM Confessiones 3, 6, 10: PL 32, 687), “in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia” (EIUSDEM Solil. 1, 1, 3: PL 32, 870). Annorum memorum conversionem suam antecedentium, dolet acerbe sero se dilexisse hanc pulchritudinem, quae “tam antiqua et tam nova” nominatur (EIUSDEM Confessiones 10, 27, 38: PL 32, 795), admonetque ne hac in re sese imitentur, sed pulchritudine semper ipsa et ante omnia colenda interiorem iuventutis splendorem in ea item usque conservent (Cfr. EIUSDEM Epist. 120, 4, 20: PL 33, 462).

Conversionem ita Sancti Augustini concelebrare iuvit capitulatimque transire huius incomparandi prorsus viri doctrinas, cuius quodam modo omnes tam in Ecclesia quam in orbe ipso occidentali nos filios esse discipulosque sentimus. Vere denuo exque animo exoptare Nos testamur illius ut magisterium investigatum etiam subtilius longe late cognoscatur studiumque eiusdem pastorale imitando ubique repetatur, quo tanti magistri ministrique sacri doctrina vel felicius posthac in Ecclesia atque inter homines vigere pergat ac florere, unde et fides proficiat et cultus ipse humanus.

Centenarius decies et sexties annus ab Augustini conversione copiam perquam exhibet opportunam studia ipsa Augustiniana duplicandi necnon erga Sanctum confirmandi pietatem. Nominatim vero religiosos ipsos Ordines, eius gloriantes nomine ac patrocinio simul virorum simul mulierum eiusque quoquo pacto sectantes regulam, maximopere Nos in Christo hunc ad finem et propositum concitamus hortati ut oblata illa usi penitus occasione redintegrent multiplex Sancti Augustini exemplar sapientiae et sanctimoniae ac studiosius quam alias umquam disseminent.

Variis quidem coeptis ac sollemnibus hanc ob causam passim institutis animo gratulanti beneque precanti ex longinquo intererimus, quibus singulis supplices supernum advocamus praesidium atque ipsius Virginis Mariae, quam Ecclesiae Matrem Hipponensis pastor extulit (Cfr. S. AUGUSTINI De sancta virginitate 6, 6: PL 40, 339), adiutorium praesens, auspice Benedictione Apostolica, quam hisce cum Litteris amantissime profecto dilargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Augusti, in memoria Sancti Augustini, episcopi et Ecclesiae doctoris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana