Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA APOSTOLICA

OMNIUM ECCLESIARUM MATRI


 

Venerabili Fratri Iacobo Iosepho Beltritti
Patriarchae Hierosolymitano Latinorum
Salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Omnium  - Hierusalem scilicet, quae et mater nostra est (Gal. 4, 26; Lumen Gentium, 6) - volvente hoc anno praeclara offertur occasio Virum commemorandi, qui inaestimabile donum Sedi isti Ecclesiaeque universae ex divina misericordia datum merito habetur: proxime enim sextum decimum explebitur saeculum, ex quo S. Cyrillus, Hierosolymitanus Episcopus et Ecclesiae Doctor, ad Superos evolavit. Altus religionis sensus, pastorale studium, adversarum rerum tolerantia, necnon egregiae animi ingeniique dotes, quibus ipse praestitit, verus beneficiorum fons tunc fuerunt, cum Christianus orbis, e catacumbis egressus, ut ita dicamus, novamque ingrediens aetatem, acerbissimum tributum solvit recens adeptae libertatis.

Eo tempore natus, quo Constantini pax in occidentalibus Romani Imperii partibus constituta erat, Cyrillus debuit adulescentiam transigere intra illam Hierosolymitanam Ecclesiam, ubi ad annum usque CCCXXIII Christiani nominis vexationes plerumque perstiterunt. Fatendum quidem est omnia ignorari, quae ipsi contigerint illis magni discriminis annis. Laudatio autem virginitatis ab eo facta (S. Cyrilli, Catech., XII, 33) innuere videtur ipsum aliquando vacavisse monasticae vitae, quae tunc temporis formam martyrii plane subrogaverat.

Obscuritate quadam Historia contexit nominationem huius ascetae in episcopum, cum haec evenisset ob favorem Acacii Caesariensis, Metropolitae Palaestinae, qui graviter ariana controversia implicatus fuit (cf. R. Gryson, Les élections épiscopales en Orient au IV siècle, in “Rev. Hist. eccl.”, LXXIV, 1979, 333-334; Bibl. Sanct., IX, 53-55); attamen quod ipse per longum episcopatum suum crebrius perferre debuerit exsilium, instigante potissimum eodem illo difficili homine, luculenter inde consequitur, ut Sanctae Civitatis Episcopus omnem prorsus ab se removeat suspicionem alicuius in doctrina conspirationis cum errorum fautoribus (cf. J. Lebon, La position doctrinale de saint Cyrille de Jérusalem dans les luttes provoquées par l’arianisme, Ivi, XX, 1924, 181-210; 357-386).

Ceterum anno CCCLXXXII Concilium Constantinopolitanum, cui Cyrillus interfuit, funditus praecidit quorundam malevolas rerum interpretationes, unde huius fidei confessoris aureola corona infici potuit.

Iam plus quam saeculum abiit, ex quo Decessor Noster felicis recordationis Leo XIII, ex longinquo vota excipiens “multorum Sacrorum Antistitum” qui Roman convenerant Concilii Oecumenici Vaticani I causa, et post investigationes peractas a Commissione peculiari S. Congregationis Rituum, per Apostolicas Litteras, quibus index a “Nullo unquam tempore”, die XXVIII Iulii datas anno MDCCCLXXXIII, decrevit ut, inter alios, etiam S. Cyrillus Hierosolymitanus confessor et doctor Ecclesiae in Kalendarium Ecclesiae universalis referretur ad diem XVIII Martii - XX vero in Ordine cleri Romani - (cf. Leonis XIII, Pont. Max. Acta, III, 1883, 121-125).

Accedente autem die, quo, ut veri similius videtur, XVI saecularis memoria recurrit mortis huius Sancti Ecclesiae Doctoris, peropportunum sane est clara in luce ponere momentum ac pondus huius viri, qua testis apostolicae fidei et qua pastoris de institutione et explanatione sacramentali ac liturgica fidei ante omnia solliciti. Hanc autem fidem Cyrillus fidelibus exposuit iam inde a Symbolo Ecclesiae suae, intra ambitum quadragesimalis praeparationis ad Baptismum. Quod quidem sumendum erat media nocte paschali, atque inter celebrationem laetitiae Paschatis, quae splendebat super “illuminatos” admissos ad mysteria initiationis in iis ipsis locis (Calvariae, Sancti Sepulchri, Anastaseos), ex Imperatoris munificentia nuper refectis, ubi Christus Iesus per Passionem, Mortem et Resurrectionem suam inscrutabile humanae salutis mysterium consummavit.

Cum autem, hoc vertente augustiniano conversionis anno, in idem fere tempus incidant tam Sancti Cyrilli mors (die XVIII Martii, anno CCCLXXXVII) quam spiritualis nova nativitas Sancti Augustini (die XXIV Aprilis, anno CCCLXXXVII), iuvat una cum binis hisce Ecclesiae Patribus sententiam efferre, qua, “si terribile malum est peccatum”, multo etiam terribilius est, ob investigabiles divitias misericordiae Dei, “ad conversionis spem animum non amplius erigere” (S. Cyrilli, Catech., II, 1, 5-6).

Peccati malitia, eius radix ac diabolica instigatio, urgens paenitentiae necessitas, ac multo magis amabilis virtus Spiritus Sancti qui fidelem Christo mortuo ac resuscitato consociat per sacramentorum gratiam omni cum sinceritate receptam in fervore fidei: hae sunt notiones moderatrices, quibus distinguitur Sancti Cyrilli catechesis, cum simpliatate proposita et sermone recto, fervido ac vigoris pleno (Eiusdem, Procatech. 16 et passim).

Huius praeterea Patris oratio, Sacris Litteris enutrita ac theologicae spirituali S. Pauli doctrinae conformata, itemque cum facilitate procedens per imagines elementorum naturalium actionisque sacramentalis, permovet nostrae aetatis homines propter suam persuadendi vim, propter pertractationem rerum essentialium ac dignitatis hominis, propter denique contentionem ad res perpetuo mansuras.

In hac oratione reperitur originum viriditas, haeresium sordibus certo quidem deminuta, sed in primis iucunda et splendida, utpote quae Christi resuscitati vultu signetur, qui finis est ad quem spes tendit, quae non confundit.

Haec profecto causa est, cur S. Cyrilli Hierosolymitani opera recenseantur inter summi pretii gemmas omnium litterarum Graecarum, inter Sanctos Patres, et inter scripta, quae clarius illustrant, tum pulchritudinem et efficacitatem rituum, tum primaevam fidei doctrinam, cuius potiores partes sunt: Trinitatis mysterium, incarnati Verbi divinitas, nativitas virginalis, signaculum Spiritus indelebile, veritas praesentiae et sacrificii Eucharistici, virtus consecratoria epicleseos (S. Cyrilli, Catech., III, 3; Catech. Myst., 1, 7; III, 3). Ob suam ubertatem, haec opera adhuc permanent alimentum et fons luminis sive credentibus sive nostrae aetatis hominibus, qui apertum ad Evangelium animum gerunt. Eadem scilicet efficiunt, ut supra mundum in mortis umbram demersum, etiamnum refulgeat lucida Crux, quam iuvenis sacrorum Antistes, initio episcopatus sui olim in caelo contemplatus est descripsitque testis oculatus tamquam faustum de futuro orbis tempore vaticinium (Clavis: PG 3587).

Quod commemorantes prodigium, magno cum animi affectu cogitationem Nostram convertimus, una cum universis bonae voluntatis hominibus, ad istam Terram Sanctam, ubi Sanctus Cyrillus munus suum explevit, diuturnum quidem atque vexatum, in veritatis, unitatis et caritatis ministerio. Utinam haec centenaria celebratio spes istic excitet concordiae et pacis, detque universae Iesu Christi Ecdesiae novam vitae ubertatem, favente renovationis impulsu Concilii Vaticani II et deprecationem suam interponente Matre Illius qui a  “animas virgines efficit” (S. Cyrilli, Cathec., XII, 31), nempe Virgine Maria per quam Vita prodiit (Ibid., XII, 15; Lumen Gentium, 57).

Quae ut feliciter eveniant, impensas Deo preces adhibemus, dum Apostolicam Benedictionem, paternae caritatis Nostrae pignus, tibi et universo clero ac populo tuo ex hac Beati Petri Cathedra peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana