Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

DUODECIMUM SAECULUM

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA
AD UNIVERSOS ECCLESIAE CATHOLICAE EPISCOPOS
DUODECIMO EXPLETO SAECULO
A CONCILIO NICAENO II CELEBRATO

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

1. Duodecim saeculum expletum a Concilio Nicaeno II peracto argumentum fuit plurium et ecclesialium et academicarum celebrationum, quarum haec quoque Apostolica Sedes participem se esse voluit atque consortem (Praesertim testimonio Epistulae die VIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII reddditae a Cardinali Secretario Status ad Praesidem «Societatis Internationalis Historiae Conciliorum investigande pro Symposio Costantinopolitano» cfr. «L'Osservatore Romano», diebus 12-13 oct. 1987). Litteris Encyclicis a Sua Sanctitate Patriarcha Constantinopolitano Sacraque simul Synodo editis (Epi te 1200è epeteio apo tes syncleoseos tes en Nikaia Aghias z' Oikomenikes Synody (787-1977), Fanar, die 14 sept 1987) idem est rite commemoratus eventus: quod coeptum praestantiam theologicam extulit necnon oecumenicam significationem illius septimi Concilii, quod ultimum agnoscitur et ab Ecclesia Catholica et ab Ecclesia Orthodoxa. Ipsa etiam doctrina, in eodem Concilio definita, attinens ad legitimam in Ecclesia imaginum venerationem, peculiarem meretur considerationem non propter solas fructuum suorum spirituales divitias, verum etiam propter postulata, quae toti campo artis sacrae affert.

At pondus ipsum, quod Concilium Nicaenum II argumento traditionis assignavit, immo potius traditionis non scriptae, prae se fert catholicis nobis perinde ac fratribus nostris orthodoxis vehemens quidem invitamentum ut rursus iter traditionis Ecclesiae non divisae coniunctim percurramus, cuius lumine affulgente discrepantias iterum inspiciamus, quas tot inter nos seiunctionis saecula auxerunt ut, quemadmodum est Iesus Patrem precatus (Io. 17, 11. 20-21), plena denuo reperiatur in unitate visibili communio.

I

2. Concilii Nicaeni II moderator, Patriarcha Constantinopolitanus Sanctus Tarasius, cum rationem PontiEci Romano Hadriano I redderet de Concilii ipsius processu, scripsit: “Cum omnes sedissemus, caput fecimus Christum. Iacebat enim in sancta sede evangelium sanctum, contestans omnibus nobis sacratis viris qui conveneramus: “Iudicium iustum iudicate” (J. D. Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio, XII, 460C–D). Quod autem Christus iis elatus ipse est velut conciliaris congressionis praeses, utpote quae in eius nomine eiusque simul auctoritate colligeretur, documentum eloquens sane fuit unde Ecclesiae unitatem eflici haud posse nisi ex oboeditione unico illius Domino adirmaretur.

3. Ab imperatoribus, qui Concilium convocaverant, Irene et Constantino VI, decessor Noster Hadrianus I est invitatus “tamquam verus primus sacerdos et is qui in loco et sede sancti et superlaudabilis apostoli Petri praesidet” (Ibid, 985 C). Fecit tamen ut suam illic gereret personam Archipresbyter Ecclesiae Romanae atque Hegumenus coenobii Graeci Sancti Sabae Romae. Ut vero universalis Ecclesiae partes legatique interessent, oportuit etiam patriarchas astare orientales  (cf. Ibid. 1008, 1085, et Monumenta Germaniae Historica, Epistulae V, pp. 29.30–33). Quoniam vero regiones illorum iam dominatui subiacebant Mahometanorum, Patriarchae Alexandriae et Antiochiae litteras communes ad Tarasium miserunt ac Patriarcha Hierosolymitanus epistulam synodalem, quae omnes sunt in Concilio recitatae (J. D. Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio, XII, 1128–1136 e 1136–1145).

Probatum tum erat oecumenici Concilii decreta nihil valitura nisi Episcopus Romanus ad ea contulisset operam suam adiutricem ac Patriarchae orientales suam declarassent consensionem (Ita sacerdos Ioannes Patriarcharuam orientalium legatus, Mansi XII, 989 A et XIII, 3A). Hac in agendi ratione partes Ecclesiae Romanae agnitae sunt prorsus necessariae (Mansi XII, 1133). Sic Concilium Nicaenum II Ioannis diaconi explicationem approbavit, ex qua conventus iconoclastarum anno septingentesimo quinquagesimo quarto Hieriae actus nullo modo fuerat legitimus; “non habuit enim adiutorem illius temporis Romanorum papam, vel eos qui circa ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios eius, neque per encyclicam epistulam, quemadmodum lex dictat conciliorum” similiterque “nec consentientes sibi patriarchas orientis, Alexandriae scilicet, Antiochiae, ac sanctae civitatis, vel comministros et summos sacerdotes, qui cum ipsis existunt” (Ibid. XIII, 207 E-210 A). Ceterum Nicaeni Patres declaraverunt se “sequi, suscipere et admittere” epistulam ab Hadriano ipso ad imperatores missam (Ibid. XII, 1085 C), necnon epistulam ad Patriarcham datam. Latine nimirum eae praelectae sunt itemque sua in Graeca interpretatione omnesque rogati sunt astantes ut suum singillatim adicerent assensum (Ibid. XII, 1085-1112).

4. Concilium porro in persona ipsa legatorum Papae consalutavit membre “sanctissimae Romae Ecclesiae scilicet apostoli Petri” (Ibid. XII, 993 A. 1041 D. 1113 B; XIII, 158 B. 203 B. 366 A.) necnon “apostolicae cathedrae” (Ibid. XII, 1085 C.), propriam sibi faciens locutionem Romanae Ecclesiae (Epistula Hadriani I ad Carolum Magnum, in MGH, Epistulae III (Epistulae Merowingici et Karolini Aevi, t. I, p. 587, 5). Tum etiam Tarasius patriarcha ad Nostrum scribens decessorem Concilii nomine, in eo cernit Petri divini apostoli successorem, “cuius cathedram sortita est fraterna sanctitas vestra” et “summo sacerdotio decorata sanctitas vestra, iure ac secundum Dei voluntatem sacrum hierarchicum gubernans ordinem opinatissimam habet gloriam” (Mansi XIII, 464 B-C).

Maximi momenti Concilii eventuum ille fuisse videtur, cum hoc sententiam suam enuntiaret pro cultus imaginum restauratione, ubi videlicet consilium una voce accepit legatorum Romanorum ut in mediam ipsam sessionem proferri iuberetur venerabilis imago, cui Patres ipsi possent suam testari pietatem suamque venerationem (Ibid. 199).

Postremum Concilium oecumenicum tum ab Ecclesia catholica tum ab orthodoxa Ecclesia agnitum permanet veluti exemplum mirabile “societae operae” seu “synergiae” inter Romanam sedem atque coetum aliquem conciliarem. Locum enim obtinet suum intra prospectum ipsum ecclesiologiae patristicae communionis, quae in traditione innititur, sicut Concilium oecumenicum Vaticanum II merito illustravit.

II

5. Concilium Nicaenum II sollemniter quidem declaravit “traditionem ecclesiasticam sive scriptam, sive non scriptam” (Quartum anatema, in Mansi XIII, 399C), ut normam moderatricem simul fidei simul disciplinae Ecclesiae. Confirmant scilicet Patres servare se velle “omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas . . . traditiones illibate: quarum una est etiam imaginalis picturae formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit” (Horos, in Mansi XIII, 378 B-C). Adversus motum enim iconoclastarum, qui et ipse provocavit ad Sacram Scripturam ac Patrum Traditionem, praesertim in pseudosynodo anni septingentesimi quinquagesimi quarti Hieriae celebrata, Concilium Nicaenum II constituit legitimum ius et institutum venerationis imaginum secundum “divinitus inspiratum sanctorum patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem ecclesiae” (Mansi XIII, 378 C).

Patres Concilii Nicaeni II “traditionem ecclesiae” complexi sunt ut traditionem sex priorum Conciliorum oecumenicorum necnon orthodoxorum Patrum, quorum doctrina in Ecclesia communiter est accepta. Definivit nominatim “paradosin” ita veritatem fidei essentialem, secundum quam christianus nuntius est “traditio”. Quatenus autem Ecclesia et temporibus progressa est et locis, eatenus intellectus eius de traditione, cuius nuntiatrix est, progressionis etiam aetates est emensa, cuius investigatio cursum designat plane necessarium colloquio oecumenico omnique theologicae inquisitioni.

6. Iam Sanctus Paulus ipse nos docet paradosin pro prima christianorum generatione nuntiationem esse eventus Christi eiusque praesentis significationis, qui salutem nempe spiritus Sancti virtute operetur (1 Cor. 15, 3-8; 11, 2). Verborum porro factorumque Domini in quattuor evangeliis est recepta; non autem inibi est traditio tota expleta (Luc. 1, 1; Io. 20, 30; 21, 25). Quae quidem primigenia traditio nuncupatur “apostolica” (2 Thess. 2, 14-15; Iud. 17; 2 Petr. 3, 2). Respicit illa non solum “depositum sanae doctrinae” (1 Tim. 1, 6. 12; Tit. 1, 9), verum regulas morum quoque et vitae communitariae normas (1 Thess. 4, 1-7; 1 Cor. 4, 17; 7, 17; 11, 16; 14, 33). Ecclesia Sacras Litteras perscrutatur lumine praefulgente “regulae fidei” (S. Irenaei, Adversus haereses I, 10, 1), id est illius viventis, quae fidelis erga Apostolorum magisterium persistit. Quod vero credidit semper atque observavit Ecclesia, ab eo merito quidem existimatur “apostolica traditio”. Sanctus Augustinus postmodum dixit: “quod universa tenet ecclesia nec conciliis institutum sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur.

Revera sententiae a Patribus conceptae prolataeque inter maximas saeculi quarti et quinti disceptationes theologicas, tum auctoritas etiam usque crescens instituti synodalis singularum regionum aut Ecclesiae universae paulatim illam “traditionem Patrum” vel “ecclesiasticam traditionem”, quae cohaerens enodatio traditionis apostolicae habetur. Sic Sanctus Basilius Magnus ad doctrinas decurrit, “tum eas quae nobis de illo a Scripturis collectae sunt, tum eas quas patrum traditione non scriptas accepimus” (S. Basilii Magni, De Spiritu Sanctu VII, 16, 21.32; IX 22, 3; XXIX 71,6; XXX 79, 15, ut suam confirmaret theologiam trinitariam; quam in re duplicem effert doctrinae ecdesiasticae originem: “alia quidem habemus e doctrina scripto prodita; alia vero nobis in mysterio tradita recepimus ex traditione apostolorum” (Eiusdem, XXVII 66, 1-3, pp. 478-480).

Concilium ipsum Nicaenum II in medium opportune Sanctum Basilium profert, quod attinet ad theologiam imaginum (Horos in Mansi, Xii, 378 E.), provocatque simul ad magnorum doctorum auctoritatem orthodoxorum, quales sunt S. Ioannes Chrysostomus, S. Gregorius Nyssenus, S. Cyrillus Alexandrinus, S. Gregorius Nazianzenus. Pondus, ad fidem quod spectat, traditionum non scriptarum”, quae scilicet Sacris non continentur Litteris, S. Ioannes Damascenus praedicavit, cum est hortatus: “Si quis vobis evangelizaverit, praeter id quod Ecclesia sancta catholica, a sanctis Apostolis, Patribus et conciliis accepit, et ad hunc usque diem servait, aures ne praebueritis” (S. Ioannis Damasceni, Sermo de imaginibus, III, 3, in PG 94, 1320-1321; et B. Kotter, Die Scriften des Johannes von Damaskos, vol. III (Contra imaginum calumniatores orationes tres), in «Patristische Texte und Studien» 17, Berlin-New York 1975, III, 3, pp. 72-73), XXVII 66, 1–3).

7. Propius vero ad nos Concilium Vaticanum II plenam produxit in lucem momentum illius “quae est ab Apostolis traditio”. “Etenim Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur; Sacra autem Traditio verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit” (Dei Verbum, 9). “Quod vero ab Apostolis traditum est, ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fìdemque augendam conferunt” (Ibid. 8). “Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum”. Authentica autem haec est interpretatio verbi Dei quod “scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur” (Ibid. 10). Per aequam igitur fidelitatem erga communem traditionis thesaurum, quae ab Apostolis ipsis repetitur, Ecclesiae nituntur his ipsis temporis rationes altius perspicere suarum dissensionum viasque simul eas devincendi.

III

8. Horrenda illa “controversia de imaginibus”, quae imperium Byzantinum Isauricis imperatoribus Leone III et Constantino IV discidit inter annum septingentesimum tricesimum et octogesimum iterumque Leone V imperante labefecit inter annum octingentesimum decimum quartum et quadragesimum tertium, maxime ipsa illa quaestione theologica explicatur, quae fuit iam a principio eius veluti cardo.

Haud sane periculum semper subesse ignorans, ne idolatriae consuetudines paganorum rursus aliquando emergerent, Ecclesia concessit ut Dominus ipse, Beata Virgo Maria, martyres et sancti picturis effingerentur vel simulacris, unde Christifidelium precatio ac pietas sustentarentur. Id omnibus sane patebat quod Sanctus Basilius sua aliqua formula inculcaverat, quam ipsum Concilium Nicaenum II iteravit: “imaginis honor ad exemplar transit” (S. Basilii Magni, De Spiritu Sanctu XVIII, 45, 19). In occidentali orbe Pontifex Romanus Gregorius Magnus plurimum tribuerat didascalicae imaginum indoli in aedibus sacris: “ Idcirco enim pictura in ecclesiis adhibetur ut hi qui litteras nesciunt saltem in parietibus videndo legant, quae legere in codicibus non valent” neque veram illius contemplationis causam tradere omisit: “ut ex visione rei gestae ardorem compuctionis percipiant et in adoratione solius omnipotentis Sanctae Trinitatis humiliter prosternantur” (S. Gregorii Magni, Epistulae ad episcopum Serenum Massilliensem, in MGH: Gregorii I Papae Registrum Epistularum, II, 1, lib. IX, 208, p. 195 et II, 2, lib. XI, 10, pp. 270-271, et in CChL 140A, lib. IX, 209, p. 768 et lib, XI, 10, pp. 874-875). In hoc historico rerum nexu, Romae praesertim, saeculo octavo cultus imaginum Sanctorum Caelitum effloruit, unde mirabilia enata sunt artis opera.

Motus autem iconoclastarum, cum veram Ecclesiae abrupisset traditionem, imaginum venerationem esse censebat tamquam reditum ad idolatriam. Non sine inconstantia quadam et ambiguitate vetabant quominus Christus effingeretur atque in universum imagines religiosae exhiberentur; attamen permittere usque pergebant picturas profanas, nominatim imperatoris cum reverentiae signis, quae adiciebantur. Argumentationis iconoclastarum fundamentum christologicae erat indolis. Quomodo pingi Christus potest, qui in sua persona et divinam coniungit naturam et humanam, neque confundens eas neque seiungens? Fieri haud potest ut incomprehensibilis illius divinitas fingatur; at eum sola in humanitate praebere significat illum discindere, in ipso divinitatem segregare et humanitatem. Alterutram vero harum viarum eligere ad binas pariter haereses perducet christologicas inter se oppositas: monophysismi ac nestorianismi. Etenim arbitrans se Christum depingere in ipsius divinitate, se quis necessario cogit ut humanitatem eius abscondat; at imaginem non praebens nisi hominis, non patefacit illum Deum quoque esse.

9. Perplexa haec difficultas, ab ipsis iconoclastis proposita, quaestionem de opportunitate artis christianae longe est egressa; in dubium enim vocavit omnem christianam aestimationem veritatis ipsius Incarnationis, ac proinde necessitudinis inter Deum et mundum, inter gratiam et naturam: breviter, agebatur de proprietate “novi foederis”, quod cum hominibus pepigit Deus in Iesu Christo. Probe hoc perspexerunt imaginum defensores: secundum vocem Patriarchae Constantinopolitani Sancti Germani, illustris quidem haeresis iconoclastarum victimae, inest tota “oeconomia divina secundum carnem”  (cf. Theophane, Chronographia ad annum, 6221), quae in controversiam adducitur. Namque vultum Filii Dei humanum cernere, “qui est imago Dei invisibilis” (Col. 1, 15), idem proinde est ac Verbum carnem factum videre (Io. 1, 14), Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi (Ibid. 1, 29). Valet ars ideo ipsa demonstrare formam effigiemque faciei Dei humanae atque intuentem perducere ad mysterium ineffabile eiusdem Dei propter nostram salutem hominis facti. Sic etiam Hadrianus PP. scripsit: “Ipsae sacrae imagines permanentes ab omnibus fidelibus honorantur, ut per visibilem vultum ad invisibilem divinitatis maiestatem mens nostra rapiatur spirituali affectu per contemplationem figuratae imaginis secundum carnem quam Filius Dei pro nostra salute susapere dignatus est: eundem redemptorem nostrum qui in caelis est, adoremus et in spiritu glorificantes collaudemus; quoniam iuxta ut scriptum est, Deus spiritus est et ob hoc spiritualiter divinitatem eius adoramus” (Hadriani I, Epistula ad imperatores, in Mansi XII, 1061 C-D).

Concilium Nicaenum II sollemniter propterea translaticiam roboravit distinctionem inter “veram latriam, quae secundum fidem est quaeque solam divinam naturam decet, impartiendam” atque “honorariam adorationem” (timetikè proskynesis) imaginibus tributam, quoniam “qui adorat imaginem adorat in ea depicti substantiam” (Horos, in Mansi XIII, 378 E).

Christi iconographia omnem complectitur fidem in veritate ipsa Incarnationis et in eius significatione pro Ecclesia hominibusque inexhausta. Eam ideo si Ecclesia adhibet, idcirco faut quod pridem sibi persuasit Deum in Iesu Christo revelatum carnem revera redemisse ac sanctificasse una cum universo aspectabili mundo, id est, hominem quinque instructum sensibus, ut is esse possit “qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum” (Col. 3, 10).

IV

10. Sanxit itaque Concilium Nicaenum II traditionem, quae docet esse “venerabiles ac sanctas imagines proponendas, tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis et sacris vasis et vestibus et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae Sanctae Dei Genitricis honorabiliumque angelorum et omnium sanctorum simul et almorum virorum” (Horos, in Mansi XIII, 378 D). Simul in orientali simul in orbe occidentali huius Concilii magisterium artem enutrivit Ecclesiae atque peperit denique opera pulchritudinis et altitudinis pariter maximae.

Nominatim vero tum Ecclesia Graeca tum Ecclesiae Slavicae in insignium theologorum operibus innixae, qui fuerunt imaginum cultores, videlicet Sanctus Nicephorus Constantinopolitanus atque Sanctus Theodorus Studita, imaginem reputaverunt veluti complentem aliquam liturgiae sacrae partem haud secus atque verbi celebrationem. Perinde ac librorum materialium lectio sinit vivens Domini percipi Verbum, item omnino pictae imaginis exhibitio contemplantibus permituit ut per visum ad salutis perveniant mysteria. “Attamen (sermo) exaratus est hic quoque per chartam et atramentum. Sic et in irnagine per varios colores aut aliam forte materiam excuditur” (Theodori Studitae, Antirrheticus, 1, 10: PG 99, 339 D).

Ecclesia Romana in occidente eminuit continuo suo sine intermissione favore in imagines (Hadriani I, Epistula ad Carolum Magnum, in MGH, Epistulae V (Epistulae Karolini Aevi, t. III), pp. 5-57; vel PL 98, 1248-1292), tum in primis maximo in rerum discrimine, cum inter annum octingentesimum vicesimum quintum et quadragesimum teruum imperia hinc Byzantinum illinc Francorum hostilia sese gerebant adversus Concilium Nicaenum II. In Concilio deinde Tridentino Ecdesia catholica rursus confirmavit constantem doctrinam ut efiìcaciter novae iconoclasmi rationi occurreret tunc temporis emergenti. Recentius vero Concilium Vaticanum II sobrio sermone renovavit perpetuam Ecclesiae de imaginibus mentem (Sacrosantum Concilum, 11, 1. 125. 128; Lumen Gentium, 51. 67; Gaudium et Spes, 62, 4-5; etiam Codex Iuris Canonici, can. 1255 et 1276) necnon de sacra universim arte (Sacrosantum Concilium, 122-124).

11. Iam nonnulla decennia animadveru licet augescens quoddam studium et theologiae et doctrinae spiritualis super iconibus orientalibus; quod documentum est crescentis etiam necessitatis quasi cuiusdam linguae spiritualis, qua ars veri nominis cristiana utatur. Hac ideo in re facere non possumus quin fratres in Episcopatu Nostros cohortemur id ut perquam diligenter servent quod Concilium praestituit: “Firma maneat praxis, in ecclesiis sacras imagines fidelium venerationi proponendi” (Ibid. 125); omniaque similiter suscipiant ut plura in dies monumenta artis generentur reapse dignitatis ecclesialis. Christifideles huius aetatis, quemadmodum et priorum temporum, oportet et ipsi adiuvari possint sua in precatione vitaque sua spirituali per contemplationem artificiorum contendentium exprimere mysterium, nullatenus autem occulere. Haec porro ratio est, quam ob rem hodie perinde atque antehac, fides ipsa necessarius sit ecclesialis artis stimulus.

Ars tamen artis gratia, quae ad neminem nisi ad suum refertur artificem neque ullam instituit cum rebus divinis coniunctionem, nullum obtinet in christiana imaginis notione locum. Quodcumque enim sibi induerit genus, omnis ars sacra fidem declarare debet spemque Ecclesiae. Tota imaginis sacrae traditio comprobat artificem ipsum conscium sibi esse debere munus aliquod se complere ad Ecclesiae ministerium.

Illa demum vera habetur ars christiana, quae ex sensuum perceptione efficiat ut intellegatur Dominum ipsum sua adesse in Ecclesia, historiae praeterea eventus significationem addere vitae nostrae eamque dirigere, tandem gloriam, nobis promissam, iam transfigurare exsistentiam nostram. Ars sacra debet ideo illuc spectare ut summam nobis praebeat aspectabilem omnium rationum partiumque fidei nostrae. Ecclesiae artificia eo contendere debent ut quasi “lingua” Incarnationis utantur Eumque per materiae elementa commonstrent, qui “in materia habitare voluit, quo per materiam salutem meam operaretur” secundum perpulchram Sancti Ioannis Damasceni formulam (S. Ioannis Damasceni, Sermo de imaginibus, I, 16; PG 94, 1246 A; et ed. Kotter, I, 16, p. 89).

Nova haec fere imaginis christianae detectio adiuvabit etiam ut conscii homines fiant quam sit necesse vehementer agere contra ipsa effecta, quae personam humanam exinaniant saepiusque deiciant, illarum multiplicium imaginum, quae vitam nostram afficiant in nuntus publicis communicationisque socialis instrumentis. Nam imago illa est quae aspectum in nos Auctoris invisibilis dirigit aditumque nobis ad res recludit spirituales et eschatologicas.

12. Dilectissimi Fratres,

Praesentem utilitatem magisterii Concilii septimi oecumenici commemorantes, ad eam pristino nostro evangelizationis munere incitamur, ut Nobis videtur. Invalescens societatis hodiernae indoles saecularis eam ostendit magna ex parte alienam fieri a bonis ipsis spiritualibus, salutis nostrae mysterio in Christo Iesu, rebus posthac venturi saeculi. Maxime vero authentica nostra traditio, quam plene cum fratribus orthodoxis communicamus, docet profecto nos pulchritudinis sermonem, ad fidei ministerium destinatum, promovere cor hominum posse efficereque ut interius ipse cognoscatur, quem exterioribus nos effingere audemus figuris, Iesus Christus, Filius Dei, homo factus “heri et hodie idem, et in saecula” (Hebr. 13, 8).

Universis interea ac singulis summo prorsus affectu Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Decembris, in memoria S. Ioannis Damasceni, Presbyteri et Ecclesiae Doctoris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana