Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI LOCO PETRI

IN MANILENSI ARCHIDIOECESI TEMPLUM S. IOANNI BAPTISTAE DICATUM,
 QUOD POPULUS «IGLESIA DEL NAZARENO DEL QUIAPO» COGNOMINAT,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui logo Petri, Apostolorum principis, Christi Ecclesiam gubernamus, eodem etiam, si fieri possit, amore quo beatus ille Apostolus, regere annitimur. Quare quidquid in Dei honorem decusque cedere intellexerimus, id studioso animo gerimus, aut gerendum curamus. Resonant enim in animo Nostro divini Redemptoris verba: «Si amas, Petre, pasce» (Io 21, 15-17). Cum ego Venerabilis Frater Noster Iacobus S. R. E. Cardinalis Sin, Archiepiscopus Manilensis, suo suorumque tum cleri de ipsius tum populi nomine iam ab hac Apostolica Sede petierit, ut paroeciale templum S. Ioannis Baptistae, a populo «Iglesia del Nazareno del Quiapo» cognominatum, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur; esse enim illud antiquum, opere nobile, pietate venerabile; Nos, post iustam rerum considerationem bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Iis ergo probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, de re statuerit, quam aequissimo animo templum S. Ioanni Baptistae sacrum, de quo locuti sumus, quoque populari sermone «Iglesia del Nazareno del Quiapo» appellatur, Basilicis Minoribus accensemus, factis iuribus talium Templorum propriis, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, anno MDCCCCLXVIII, die VI Iunii, factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus tum sacro Praesuli prosint, tum dilectissimo eius gregi filiorum.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Decembris, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana