Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EVANGELICAE CARITATIS

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO BENEDICTO S.R.E. CARD. DUSMET,
ORDINIS SANCTI BENEDICTI, ARCHIEPISCOPO CATANENSI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Evangelicae caritatis testimonium hisce Divini Magistri designatur verbis: «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13, 35).

Hanc caritatis scientiam iam tenera aetate Venerabilis Servus Dei Iosephus Benedictus Dusmet expertus est in «dominici schola servitii» apud Monasterium Sancti Martini de Scalis prope Panormum, sub Sancti Benedicti regula, ibique «per viam mandatorum Dei» ita profecit, ut «dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine et ab ipsius numquam magisterio discedens ..., ad caritatem Dei pervenerit illam quae perfecta foras mittit timorem ..., amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum» (cf. S. Benedicti Regulam, Prol. et c. VII, passim).

Vere enim mirabile fuit, per alterum superioris saeculi dimidium, Venerabilis Servi Dei propheticum caritatis munus. Nobili genere marchionum Dusmet De Smours, ex Belgica gente, Panormi natus die 15 Augusti anno 1818, eodem die anno 1840 sollemnia votes nuncupavit in Monasterio Sancti Martini de Scalis, atque post duos annos sacerdotio auctus est.

Illico sedula atque ubera ministeria exercuit, tam intra quam extra monasterii claustra, Superiorum existimationem magis ac magis sibi concilians, nonnullis fiduciariis muneribus sibi commissis, usque ad electionem, omnium consensu, in Abbatem Monasterii Catanensis S. Nicolai de Arenis, anno 1858.

Ibi morum sanctitate enituit, totus et mente et animo insistens in monastica disciplina restauranda, donec anno 1866 etiam in Catanense monasterium tempestas proruit legum domos religiosas evertentium.

Die 19 Februarii anno 1867 Catanensis ecclesiae Archiepiscopus creatus est, quo in munere per 27 annos eximias Pastoris virtutes coluit, universorum admirationem concitans.

Paupertatem sibi proposuit uti vitae rationem, nullatenus infulae ac purpurae dignitate mollitam, quinimmo tam radicitus ac mordicus effectam tamquam servitium fratribus debitum, ut, cum omnia sua indigentibus continuo donaret, in eius obitu ne linteamen quidem inventum sit quo eius corpus involveretur.

Pauperum squalidiora tuguria, infirmorumque miserrima cubilia quotidie visitabat. Cumque cholera morbus innumeras vitas interfecit, igneumque flumen ab Aetna monte erumpens domibus minatum est aut eas mersit, aut vero terraemotus integros pagos evertit aut destruxit, primus semper ad succurrendum, ad confortandum, ad benedicendum accurrit.

Quae omnia haud impedierunt quin graves quaestiones suae Archidioecesi incumbentes, vel universali Ecclesiae vel Benedictinae familiae, sedula navitate prosequeretur. Archidioecesis pastoralem visitationem quinquies perfecit.

Evangelico peculiari sensu sacerdotum institutionem excoluit, saepe saepius ecclesiasticam disciplinam instaurando, errantes admonendo et ad bonam frugem recipiendo pastoralis fortitudinis ac paternae suavitatis assiduum omnibus exemplum praebendo.

Denuo Seminarium aperuit eiusque efficientiam curavit, singulariter quotidie cum clericis sermonem conferens. Concilio Vaticano I alacri sedulitate interfuit, dogmatum pontificiae infallibilitatis necnon Beatae Marine Virginis Assumptionis proclamationem studiose fovens, Summi Pontificis Leonis XIII mandato, anno 1882, restitutioni studuit et institit Collegii Sancti Anselmi Congregationis Casinensis, cuius sollemni dedicationi in nova dignissima cede in Aventino monte ipse praefuit die 4 ianuarii anno 1888.

Ipso eodem anno 1888, in die Nativitatis Domini, publici iuris fuit eius elatio ad Sacrum Cardinalium Collegium sub titulo Sanctae Pudentianae.

Eiusdem Leonis XIII fiducia et voluntate provexit ac condidit «Confoederationem Ordinis Benedictini», cuius constitutionem moderavit usque ad Breve «Summum semper», diei 12 Iulii anno 1893.

Meritis et virtutibus onustus, die 4 mensis Aprilis anno 1894 animam Deo piissime reddidit, universo populo complorante. Post decem annos eius reliquiae in Ecclesiam Cathedralem summo populi concursu sollemnissimo ritu translatae sunt, et ad eius sepulcrum gloriosum populus Dei quotidie, usque ad hoc tempus, devota peregrinatione accurrit.

Annis 1931-1937 Catanae Processus Ordinarius Dioecesanus «super introductione Causae» instructus est, sed, bello superveniente, Positio tantum anno 1945 produci potuit. Sequentibus annis 1949-1951, Processus Apostolicus «super virtutibus» peractus est, et die 15 Iulii anno 1965 Decessor Noster Paulus VI heroicitatem virtutum Servi Dei decrevit.

Cum notitia haberetur asserti miraculi, in Catanensi dioecesi patrati, sanationis nempe cuiusdam Salvatoris Consoli «a spondylite destructiva duarum spinae dorsalis vertebrarum», die 29 Maii anno 1987 initium habuit apud Tribunal Dioecesanum Catanense Processus Ordinarius super asserto miro. Quod cum periti medici theologi et Patres Cardinales uno animo atque una voce id naturales transcendere vires asseruerint, tamquam verum miraculum haberi oportere die prima Septembris, anno hoc, decrevimus.

Hodie ergo, quern diem ad sollemnem beatificationem dixeramus, Romae, in foro Sancti Petri, praesentibus nonnullis Patribus Cardinalibus et Episcopis necnon plus ducentis Abbatibus Ordinis Sancti Benedicti, qui ex toto orbe convenerant, turba ingenti fidelium circumstante, haec sollemnissima verba protulimus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Jalapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifluvianensis in Canada, Michaëlis Roca Cabanellas, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Augustini Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Benedicti Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaëlis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Simul vero statuimus ut quae gessimus sancta sint ac rata habeantur nunc et in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno Domini MDCCCCLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiia

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana