Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIDEM CUNCTIS

VIETNAMENSES MARTYRES ILLIUS NATIONIS
ECCLESIARUM RENUNTIANTUR PATRONI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Si quidem cunctis aetatibus Mater Ecclesia pulchritudinem demonstravit varietatemque ubique gentium Sanctorum, tum potissimum hoc factum est inter Vietnamenses gentes. Inibi enim decursu temporis complures exstiterunt viri mulieresque, episcopi scilicet, presbyteri, religiosi religiosaeque, laici, qui clarum dederunt pietatis et invictae fidei testimonium. Nihil mirum igitur Venerabilem Fratrem Paulum Mariam Nguyen Minh Nhat, Episcopum Xuanlocensem eundemque Episcoporum Vietnamensium coetus Praesidem, ceteris consentientibus Praesulibus, expostulasse ut nos martyres hos illius nationis apud Deum confirmaremus Patronos ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus et Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» n. 30. Itaque his probatis, quae quondam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet omnino martyres, quos supra memoravimus, Vietnamensium Ecclesiarum esse et haberi caelestes Patronos, iuribus additis insuper et privilegiis quae secundum rubricas hunc honorem consequi solent, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Minime denique ignoramus quibus difficultatibus populus hic prematur quibusque angustiis. Hi vero martyres et superna adiumenta praebere valent et eximia exempla fortitudinis omnibus exhibere, unde nomen ibi catholicum spiritalem progressum quam faustissimum in posterum tempus experiatur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana