Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTI ANTIOCHI

INTRA FINES DIOECESIS ECCLESIENSIS PAROECIALE TEMPLUM
IN INSULANA URBE V. D. «SANT'ANTIOCO» EXSTANS IPSIQUE SANCTO
 ANTIOCHO MARTYRI DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti Antiochi perantiqua in urbe, quae ad dioecesim Ecclesiensem pertinet, paroeciale templum Sancto Antiocho dicatum exstare ibidemque episcopalem olim sedem Sulcitan-Ecclesiensem fuisse pro comperta re habetur. Quoniamque pariter constat sacram eiusmodi aedem, in qua tum XI exeunte saeculo tum ineunte XII ampliore quidem facta corpus ipsius Sancti quem diximus magna cum veneratione adhuc asservatur, non modo vetustate rerumque memoria eminere, verum etiam, quod pluris sane interest, aetate nostra a compluribus Sardis fidelibus Christianae pietatis causa frequentari, idcirco aliquam censemus vel maiorem nunc ei tribuendam esse laudem. Ipse profecto Venerabilis Frater Ioannes Cogoni, Episcopus Ecclesiensis, per litteras die XXV mensis Martii datas anno MCMLXXXIV expromens sua et cleri populique vota, a Sancta hac Sede petivit, ut memoratum templum praestabili decoraretur titulo Basilicae Minoris. Quapropter, cum de ea iam re secundum facultates a Nobis factas viderit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, nunc Nos, qui et eiusdem Congregationis sententiam ratam facimus et semper in spiritale Christifidelium bonum enixe intendimus et cleri eorum solliciti curam studiumque confirmari volumus, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum dilaudatum paroeciale templum Sancto Antiocho dicatum ad gradum Basilicae Minoris evehimus eique iura et liturgica privilegia tradimus eiusdem Basilicarum ordinis propriis, iis tamen servatis, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX statuta sunt die IX mensis Novembris. Item has Litteras Nostras nunc et in posterum religiose omnino exerceri iam volumus suosque etiam effectus habere, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana