Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HOC CELEBRATUM TEMPLUM

PAROECIALE TEMPLUM QUOD EST IN STUDIORUM UNIVERSITATE,
QUAE VOCATUR POPULARI LOQUELA «NOTRE-DAME», DIOECESIS
VAYNE CASTRENSIS-SOUTHBENDENSIS ET IPSUM SACRATISSIMO CORDI IESU
DICATUM AD
DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Hoc celebratum templum iam a XVII saeculo scimus repetere memoriam, quod simul insigne esse catholicae operae testimonium haud ignoramus et missionariorum sollertiae. Quaedam ibidem ornamenta praeterea sunt quae fidelium fidei fervorem et eorum studiosam curam in templum hoc versam testificantur. Nos autem his spectatis rationibus, Venerabilis Fratris Ioannis Michaëlis D'Arcy Episcopi Vayne Castrensis-Southbendensis precibus occurrere voluimus, qui suum tum significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroecialis aedes Sacratissimo Cordi Iesu dicata, eademque in Universitate Studiorum sita, quam «University of Notre Dame» appellant, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Servetur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum. Quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Scimus demum ibidem campanarum gratissimum concentum identidem diffundi. Sonitus iste speramus fore ut non modo animum hominum molliat et laetetur, verum ad fidem et christiana proposita audientes revocet et eorum animum spiritaliter concitet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana