IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS CUI TITULUS
«NOTRE-DAME DE LA DÉLIVRANDE DE POPONGUINE»,
IN ARCHIDIOECESI DACARENSI, AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum Beatae Mariae Virginis cui titulus « Notre-Dame de la Délivrande de Poponguine», in archidioecesi Dacarensi nuper pulchre restauratum, merito ob architectonicae structurae genus, potissimumque ob religionis cultum praedicatur. Provido igitur consilio Venerabilis Frater Noster Hyacinthus S.R.E. cardinalis Thiandoum, Archiepiscopus Dacarensis, postulavit ab Apostolica Sede, ut idem ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem – tamquam primum in illa archidioecesi ac regione – in perpetuum eveheretur, plane confisus fore ut exinde Redemptoris Mater maiorem suscipiat honorem, populus autem Domini ad fidei devotionisque augmentum conducatur. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, Deo consecratum in honorem Beatae Mariae Virginis cui titulus «Notre-Dame de la Délivrande de Poponguine» dignitatem Basilicae Minoris consequatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum servanda sunt. Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus firma sint nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri decimo quarto.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana