Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO PLENIUS*

IN REPUBLICA GEORGIANA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Georgianam hoc ipso die feliciter initae, simulque aptius provideatur spirituali bono catholicorum fidelium illic commorantium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Georgiana Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt, mandantes ut eius sedes in urbe « Tbilisi » ponatur. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 310-311

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana