Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SE HUMILIAT

VENERABILI SERVAE DEI NARCISSAE A IESU MARTILLO MORÁN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui se humiliat, exaltabitur» (Lc 18, 14). Hae Evangelii Christi voces ad effectum adductae sunt etiam in Venerabili Dei Serva Narcissi a Iesu Martillo Morán quae Christum summa est alacritate et perseverantia et delectatione spiritali sectata per occultationis paupertatis atque humilitatis sui despicientiaeque semitam, adsiduas ipsi atque asperas velut pro hominum salute holocaustum offerens poenas. Tam clara tamen effulsit virtutum illius species ut hominum conspectui latere nequiverit vivensque ideo ipsa ac magis multo post obitum disseminatam late et confirmatam habuerit sanctitatis famam.

Orta est in parvo oppido archidioecesis Guayaquilensis in Aequatoria exeunte anno millesimo octingentesimo tricesimo secundo pientissimis parentibus Petro Martillo et Iosepha Morán. Quibus dein ambobus orbata, victum ut quaereret totiusque levaret onera domus, Guayaquilium sese contulit ubi plures est annos commorata, insignibus quibusdam spiritalibus magistris, inter quos et episcopis et presbyteris eius pietatis vitam quae interea magno animo suique ipsius deditione in opera incubuit sartricis in precesque ac paenitentias. Sub Christi cruce, cum Divini Magistri dolores ad exemplar Sanctae Mariannae a Iesu de Paredes imitari cuperet, suam intellexit vocationem ad victimae statum omnibusque ergo viribus suis spiritalem secuta est vitam reparatricem et expiatricem, unde Cor Iesu consolaretur eiusque regni auxiliaretur propagationi. Cum amica coniunctissima esset Beatae Mercedi a Iesu Molina, apud illam domicilium collocavit. Humilis et simplex, lepida et liberalis pauperibus dividebat operum suorum lucra. Praeter corporis castigationes pondus magnum et tempus meditationi tribuebat precationique. Excolebat cotidie pietatem in Eucharistiae sacramentum et sacratissimum Cor Iesu eiusque Matrem Mariam. Liberum semper suum animum servavit a saeculi vanitate a terrestribusque bonis alienum, et, cum illud tota spectaret ut cum Domino summopere dilecto coniungeretur, cui idcirco se multis adligavit votis, inter quae virginitatis perpetuae, paupertatis atque oboedientiae. Admonita a suo confessario mense Iunio anno millesimo octingentesimo sexagesimo octavo in urbem Limam migravit ubi hospitio suscepta est in coenobio Dominae Nostrae a Patrocinio. Quamquam hospes dumtaxat domi erat, fideliter tamen monasterii regulam sequi voluit ipsiusque communitatis vitae esse particeps, ut omni oblata uti posset opportunitate in christianae perfectionis via ulterius progrediendi. Inibi inopinate die octavo mensis Decembris anno millesimo octingentesimo undeseptuagesimo abiit a vita.

Licet eius sanctitatis fama sine intermissione perstaret, canonizationis tamen causa anno dumtaxat millesimo nongentesimo sexagesimo primo est demum incohata, processu ordinario informativo apud curiam Guayaquilensem rite instructo. Singulis deinde ex lege necessariis peractis, die vicesimo tertio mensis Octobris anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo coram Nobis divulgatum est decretum quo Narcissam a Iesu Martillo Morán sponte Nostra pronuntiavimus theologales, cardinales eisque adnexas exercuisse heroum in modum virtutes. Interea vero eandem apud memoratam curiam Guayaquilensem processus iam erat canonicus actus de quadam coniecta mira sanatione anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto effecta atque eidem Venerabili Servae Dei adsignata. Qua ex more inspecta die septimo mensis Martii anno millesimo nongentesimo nonagesimo altero promulgatum est decretum super miro. Quapropter constituimus ut Romae eodem ipso anno, die vicesimo quinto mensis Octobris, ritus beatificationis celebraretur.

Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam sito, inter sacra hallo pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Venerabilium Fratrum Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis, Ioannis Ignatii Larrea Holguín, Archiepiscopi Guayaquilensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Braulius Maria Corres, Fridericus Rubio et sexaginta novem Socii, Philippus a Iesu Munárriz et quinquaginta Socii et Narcissi a Iesu Martillo Morán Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Braulii Mariae Corres, Friderici Rubio et sexaginta novem Sociorum die trigesimo mensis Iulii; Philippi a Iesu Munárriz et quinquaginta Sociorum die decimo tertio mensis Augusti; Narcissae a Iesu Martillo Moran die octavo mensis Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero his decrevimus Litteris et nunc firma rataque esse volumus et in futurum, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana