Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MARIALE TEMPLUM

SACRA AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI SUB TITULO «SANTA MARÍA
DE LA ASUNCIÓN» DICATA ET IPSA IN URBE QUAM ARCOS DE LA FRONTERA
 APPELLANT SITA AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mariale templum istud repperimus ab satis antiquis iam temporibus repetere memoriam, in quo progrediente aetate complura artificia sunt composita, ut divinus cultus ibidem praestantius celebraretur. Nonnullae quoque Sanctorum reliquiae saeculorum decursu collectae sunt, quae istius Ecclesiae significarent pietatem. His igitur spectatis rationibus, prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Raphaelis Bellido Caro, Assidonensis-Ierezensis Sedis Episcopi, exaudienda existimavimus, qui sua vota demonstrans suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum Beatae Virgini Mariae sub titulo «Santa María de la Asunción» dicatum idemque sua in dioecesi situm, nominatim in urbe quam dicunt Arcos de la Frontera, in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus congruentibus. Servetur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.

Si quidem antehac hoc in loco fideles caelestem Matrem studiose colebant, in posterum tempus exoptamus ut ibidem iidem maiore animi impetu in Ipsam se convertant, ut superna beneficia quam plurima consequantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Februarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana