Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN ECCLESIA SANCTUARIO

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS AUXILIATRICIS, QUAE PIE
SERVATUR IN ECCLESIA SANCTUARII B.M.V. LOCO TWARDOGÓRA
IN DIOECESI CALISSIENSI, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In ecclesia sanctuario loci vulgo dicti Twardogóra gratiosa colitur imago B. Mariae Virginis Auxiliatricis. De sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate Venerabili Fratri Stanislao Napierała, Episcopo Calissiensi, partes committimus ut imagini illi, pie custoditae in ecclesia sanctuario oppidi vulgo Twardogóra, in dioecesi Calissiensi, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime dubitamus, quin sacra quae ibi celebrabuntur sollemnia in religionis bonum populique spiritale emolumentum bene non vertant, pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die quinto mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana