Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS PATRICIUS

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI PATRICII IN URBE OTTAVA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Patricius, vir profecto apostolicus et animarum zelo eminens, merito plurimis in locis a populo fideli pie invocatur. Volentes etiam Nos eum venerari, libentes postulationem Venerabilis Fratris Marcelli Andreae Gervais, Archiepiscopi Ottaviensis, accepimus ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem sancti Patricii dignitate Basilicae Minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem etiam architectonice et liturgice aequo modo aedificatam atque valde ornatam esse, eiusmodi petitioni sine mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancto Patricio, hoc privilegium ad populi Dei illius regionis unitatem adque eius devotionis emolumentum haud parum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis in urbe Ottava Deo dicata in honorem S. Patricii, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Februarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana