Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS NATUS

IMAGO NOSTRAE DOMINAE «DE INDEJO» QUAE IN ECCLESIA OPPIDI
V.D. LAS FRAGUAS COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Dominus natus est ex Maria, humani generis in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum» (S. Ambrosius, Expositio ev. sec. Lucam, VIII, 23). Idcirco Ecclesia magna cum fiducia invocat intercessionem Immaculatae Virginis Mariae, praecipue ut peccatorum veniam apud Filium divinum impetret.

Cum igitur Venerabilis Frater Franciscus Pérez González, Episcopus Oxomensis-Sorianus, Litteris die II mensis Iulii datis, communia vota cleri et Christifidelium excipiens, poposcerit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri posset gratiosa imago Beatae Virginis Mariae quae sub titulo Nostrae Dominae «de Indejo» in ecclesia oppidi v.d. Las Fraguas religiose colitur, Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.

Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imagini Nostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam, firma spe ducti fore ut populus illuc christianus, laetus XIV centenarium dioecesis suae celebrans, per Mariam ad Iesum citius faciliusque adduci possit. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana