IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUUM SANE
SACRA PAROECIALIS AEDES VISITATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS,
INTRA ARCHIDIOECESIS CRACOVIENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquum sane ac venustum istud templum a media iam aetate repetit memoriam, quod annorum decursu fidelium pietatem demonstrat et peculiarem ipsorum in Virginem Mariam animi affectionem, multum Carmelitarum adlaborantibus sodalibus. Ibidem praeterea artificia quaedam exstiterunt affabre confecta, ut cultus in caelestem Matrem aptius explicaretur. Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E Cardinalis Macharski, Archiepiscopus Cracoviensis, qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae Virginis Visitationi dicatum paroeciale templum, ipsius in archidioecesi situm, inter Basilicas Minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate tituloque decoramus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet. Ceterum, veluti persequentes maiorum probandos mores, Ipsi Nos, fervide Deiparam aliquando inibi sumus deprecati. Quod etiamnunc facimus, ut pristinae commendabiles consuetudines et studium usque vigeant et Mater caelestis vicissim sua adiumenta iisdem affatim suppeditet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana