Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIS

VENERABILI DEI SERVO OTTONI NEURURER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! Modo enim hominibus suadeo ant Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!» (Gal 1, 9-10).

Verbis his Paulus apostolus Evangelii veritatem proclamavit et eam animose tuitus est. Talem firmitudinem, germano Christi famulo dignam, imitatus est Otto Neururer qui, pastorali caritate concitus, non modo fideliter christianam doctrinam enuntiavit, sed, gravibus periculis posthabitis, obstitit quominus quaedam sui gregis ovis erroris viam et peccati ingrederetur. Sic usque ad extremum parochi missionem sustinuit, persecutionem forti animo toleravit, atque tandem martyrii gloriam consecutus est.

Fortis hie animarum pastor agricolis Aloisio Neururer et Hildegarda Streng ortus est, die XXV mensis Martii anno MDCCCLXXXII, in quodam parvo pago montano quem Piller vocant, tunc Brixinensis, nunc Oenipontanae dioecesis. Religiose a familia institutus, Dei gratiae obsequens, cum ad sacerdotium vocationem animadverteret, parvum Vincentinum ingressus est Seminarium et postea mains, ubi diligenter studiis spiritalique institutioni operam dedit. Presbyterali ordinatione suscepta die XXIX mensis Iunii anno MCMVII, studiosus in compluribus paroeciis Tirolis fuit adiutor atque XIV per annos in praepositura S. Iacobi Oenipontana in urbe sacrum ministerium gessit. Anno MCMXXXII paroeciam oppidi Gotzens curandam suscepit, cui perquam studiose inservivit. Parochus eximio ingenio, sed humillimus et candidissimus fuit. Recto animo, alta pietate ac studio claruit quod in Dei verbum diffundendum, cultum divinum promovendum et in Sacri Cordis Iesu Redemptorisque Matris pietatem augendam impertiit. Peculiariter propter sacerdotalia officia bene peracta et confessionum ministerii ob studiosam curam aestimabatur. Postquam Nazistae in Austria rerum anno MCMXXXVIII sunt potiti, Ecclesia acrem persecutionem passa est. Dei Servus paratum se praebuit ad vitam suam pro Christo tradendam atque praevidit se erga Deum eiusque legem ob fidelitatem necatum iri. Etenim cum feminam quandam admoneret ne viro seiuncto nuberet, iracundiam Ecclesiae hostium concitavit. Gestapo, ut dicebatur, eum in vincula anno MCMXXXVIII coniecit ipsumque in campum captivis custodiendis Dachaviensem deportavit et postea ad Buchenvaldensem, ubi patientia, fidei testimonio, offensis et contumeliis tacite toleratis eluxit. Quamquam camporum moderatores id prohibuerant, suum esse putavit redemptionis bona concaptivis ministrare, ea petentibus. Res cognita est, ideo die XXVIII mensis Maii anno MCMXL in cellam loricatam illius campi eum detulerunt. Ibi per pedes suspensus est. Ita die XXX mensis Maii martyrii coronam consecutus est, quandoquidem matrimonii sanctitatem defenderat et sacerdotale ministerium usque ad finem expleverat. Paucis post diebus eius cineres paroeciae Gotzens traditi sunt, ubi magna fidelium frequentia sepulti sunt, qui eum martyrem aestimaverunt.

Martyrii fama crebrescente, anno MCMLXXXIII beatificationis et canonizationis Causa incohavit. His rite a iure statutis peractis rebus, Nobis coram Decretum super martyrio die XII mensis Ianuarii anno MCMXCVI prodiit. Statuimus porro ut beatificationis ritus Romae die XXIV mensis Novembris eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Rinaldi Stecher, Episcopi Oenipontani, Christophori Schonborn, Archiepiscopi Vindobonensis et Renati Sejourne, Episcopi Sancti Flori, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Otto Neururer, Iacobus Capp et Catharina Jarrige Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ottonis Neururer die trigesima Maii; Iacobi Gapp die decima tertia Augusti; et Catharinae Jarrige die quarta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quemadmodum alii praeclarus hic caeles tristissimas aerumnas et acerbos luctus praeteritis huius saeculi annis, nonnullorum hominum improbo consilio, passus est. At ipse eximia exhibuit virtutis exempla, non modo illis qui cum eo vexabantur sed, nostri temporis quoque hominibus, ut ob oculos Evangelii praeceptis habitis ad probanda semper convertantur et ad potiora ipsius hominis servanda compellantur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana