Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INDE A CONDITA

BEATA MARIA VIRGO, TITULO «NOSSA SENHORA DA VITÓRIA» INVOCATA,
 PATRONA APUD DEUM STATUS PIAUHYENSIS IN BRASILIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inde a condita Brasiliae urbe Oeirensi, primo Piauhyensis Provinciae capite, clerus populusque Christianus beatam Mariam Virginem, titulo «Nossa Senhora da Vitória» invocatam, peculiari veneratione inibi colunt inque omnibus vitae adiunctis, praesertim in angustiis, validissimum Eius invocant auxilium. Qua re ducti, Venerabiles Fratres Episcopi Regionis ecclesiasticae Teresianae, communia excipientes vota atque civilibus annuentibus auctoritatibus, electionem beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum Status Piauhyensis rite probaverunt atque, litteris die IV mensis Iulii superiore anno datis, petiverunt ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes eorundem Praesulum postulationem audire itemque dilectis Brasiliensibus filiis istius Status praecipuum benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatam Mariam Virginem, titulo «Nossa Senhora da Vitória» invocatam, Patronam apud Deum Status Piauhyensis in Brasilia confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana