Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONVERTISTI PLANCTUM

VENERABILI DEI SERVO IACOBO KERN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea et non taceat (Ps 30, 12-13).

Sicut psalmista, Venerabilis Dei Servus Iacobus Kern, saeculari nomine Franciscus appellatus, angustias accepit et sanctificavit, Domini voluntatem plane suscepit in spe consequendi meliora bona atque laetitiam participandi Christi resuscitati.

Natus est Vindobonae die XI mensis Aprilis anno MDCCCXCVII, tertius filius Francisci et Annae Neidl: ipsi quidem, alta fide christiana permoti, filium iam ante ipsius ortum tutelae Beatae Mariae Virginis dicaverunt. Ille autem, ad sacerdotium vocationem praesentiens, Seminarium minus ingressus, mox caritate, oboedientia, diligentia, zelo et constantia in precibus, pietate erga Iesum Eucharisticum atque Virginem Mariam eminuit. Primo bello universali grassante militis munus studiose exercuit atque, vocationi usque fidelis, spiritalem vitam suam suorumque militum diligenter curavit. Postquam anno MCMXVI graviter sauciatus est, de rebus spiritalibus altiore ratione meditatus est. A militia discedens, maximo ardore sese comparare ad sacerdotium in Seminario Vindobonensi studuit. Quia vero monachus quidam Ecclesiam Catholicam recusavit, Dei Servus eius locum decrevit occupare atque, anno MCMXX, abbatiam Ordinis Praemonstratensis loco v.d. Geras est ingressus. Studiis theologiae Vindobonae absolutis, die XXIII mensis Iulii anno MCMXXII sacerdotio est initiatus. Praedicatoris munus et confessoris magno cum fidelium fructu, praesertim iuvenum et aegrotantium, exercuit. Gravi morbo affectus, cum Sacramentum Reconciliationis administraret, improvvisa ex necessitate sectionem chirurgicam subiit sine anaesthesia, fidenti patientique animo dolorem sustinendo. Ex morbo recreatus atque mortem praesentiens, spiritales fratrum necessitates non est oblitus. In valetudinario Vindobonae mortuus est, perdurante sectione chirurgica, die XX mensis Octobris anno MCMXXIV. Iacobus Kern singulare praebet testimonium fidelitatis erga Christi sacerdotium mirabileque exemplum asceticae progressionis ad perfectam vitam christianam, heroicam ostendit virtutum exercitationem atque plenam inculcat cum Ecclesia communionem. Sui ipsius impendio Christi adhaesit vitamque pro salute fratrum donavit. Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMLVIII ab Archiepiscopo Viennensi coepta est. His expletis quae iure statuuntur, die XI mensis Iulii anno MCMXCV, Nos Ipsi declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes exercuisse. Nobis adstantibus, die vrI mensis Iulii anno MCMXCVII Decretum promulgatum est super miraculo eius deprecationi adsignato. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur die xxI mensis Iunii anno MCMXCVIII, tempore itineris Nostri apostolici in Austria.

Hodie igitur Vindobonae, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus formulam:

« Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig - und Heiligsprechungen erfülle ich gern die Bitte meines Bruders Christoph Kardinal Schönborn, Erzbischof von Wien, und vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autoritität, daß die ehrwürdige Dienerin Gottes Maria Restituta Kafka und die ehrwürdigen Diener Gottes Jakob Kern und Anton Maria Schwartz künftig Selige genannt werden. Das Gedächtnis der seligen Maria Restituta soll alljährlich am 29. Oktober, das Gedächtnis des seligen Jakob Kern alljithrlich am 20. Oktober und das Geddchtnis des seligen Anton Maria Schwartz alljährlich am 17. September an den Orten und in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters und des Sohnes und des Heiligen Geistes ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Vindobonae, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana