Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN VIRGINEM*

SANCTUARIUM IN OPPIDO PARABITA NERITONENSIS-GALLIPOLITANAE DIOECESIS SITUM IPSUMQUE BEATAE MARIAE VIRGINI AB AGRICULTURA DICATUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — In Virginem Mariam luculentas pietatis testificationes Salentinae gentes annorum decursu reddiderunt, apud quas in oppido Parabita Deiparae simulacrum conspicuum obtinuit locum. In templo ibidem insignis caelestis Matris effigies, Byzantinam ad artem efficta, asservatur quae latius proxime ac fusius in alia quoque loca dilata est. Nos autem his spectatis rationibus, huius templi considerata praestantia necnon spiritalis vitae ponderato momento, Venerabilis Fratris Victorii Fusco, Episcopi Neritonensis-Gallipolitani, precibus concedere voluimus, qui suum tum significans postulatum tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut sanctuarium Beatae Mariae Virgini ab Agricultura dicatum, quod in loco Parabita ponitur, intra suae dioecesis fines, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet « de titulo Basilicae Minoris », die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus. Ceterum Christi Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa opifera supernis beneficiis cumulet eosque potissimum qui agrorum operam dant culturae. Eos pariter cohortamur ut hoc firmo roborati patrocinio, renovatis propositis, per camporum labores rerumque naturae dispectum, ad mansura studiosius et superna sese convertant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 2, p. 156

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana