Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ET CIRCUMIBAT IESUS*

QUIBUS BEATO BENEDICTO MENNI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

« Et circumibat Iesus omnes civitates et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem ct omnem infirmitatem » (Mt 9, 35).

Cum germanus esset Iesu discipulus, qui humanitatis est bonus Samaritanus, beatus Benedictus Menni summa caritate misericordiae in languentes opera gessit, peculiari quadam sollicitudine senes, pueros poliomyeliticos, mente captos iuvando atque hac de causa novam Congregationem religiosam condidit. Sacerdos hic evangelicus, qui in baptismo appellatus est Angelus Hercules, die XI mensis Martii anno MDCCCXLI Mediolani Aloisio Menni et Aloisia Figini pientissimis parentibus ortus est, qui ei religiosam doctrinam, precationis momentum, probandos mores atque christianis officiis fidelitatem tradiderunt. Gymnasii absolutis studiis, apud argentariam opus fecit, quam paulo post reliquit, ne iustitiae integritatisque principiis deesset. Anno MDCCCLIX bello sauciatos sua sponte in valetudinarium Mediolanense Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo deduxit. Huius Ordinis sodalium caritate pellectus, religiosam vocationem detexit; sic hunc Ordinem Mediolani ingressus est, sibi nomen Benedictum sumens. Anno MDCCCLXI vota temporalia et anno MDCCCLXIV vota sollemnia nuncupavit. Cum apud Laudense seminarium studia expleret, illius loci in valetudinario medicam et chirurgiam artem adeptus est. Romae suam theologicam institutionem absolvit atque die XIV mensis Octobris anno MDCCCLXVI sacro ordine auctus est. Insequenti anno ad Hospitalarium Ordinem in Hispania instaurandum missus est, qui propter leges adversus Ecclesiam fere deletum erat. Antequam proficisceretur a Pio IX receptus est, qui benedicendo ad hanc gravem laboriosamque missionem eundem incitavit. Mense Aprili eiusdem anni ad Barcinonensem urbem pervenit, ubi Ordinis restituendi opus suscepit. Haud paucis superatis difficultatibus incommoditatibusque, mense Decembri parvum nosocomium ad indigentes pueros rachite ac scrophola affectos instituit. Politicas Hispaniae ob condiciones difficiles anni insecuti sunt, quos Beatus sustinuit, divinae Providentiae permagna fiducia suffultus. Anno MDCCCLXXIV suum inter belli sauciatos opus praestitit idemque anno MDCCCLXXV Escoriazae (Guipuzcoae) valetudinarium mente captis suscipiendis condidit, quod gravissimas propter difficultates claudere debuit. Anno MDCCCLXXVII in oppido quod Ciempozuelos appellant (Matriti) nosocomium ad mente insanos recipiendos constituit, quod Domus renati in Hispania Ordinis principalis evasit. Obtinuit deinceps ut nova religiosa Hispaniae Provincia canonice erigeretur, quae iam religiosis viris, qui vota nuncuparunt, iuvenibus noviciis necnon V valetudinariis locupletata erat. Beatus hic XIX annos superioris Provincialis sollerter sustinuit officium. Caritate incitatus, sui apostolatus provinciam ampliavit, cum in suo munere curandorum aegrotorum, praesertim mente laborantium, etiam mulieres complecteretur. Anno exeunte MDCCCLXXXI, opem ferente Dei Serva Maria Iosepha Recio Martin itemque Maria Angustias Giménez Vera, in oppido Ciempozuelos Congregationem sororum Hospitalariarum de S. Corde Iesu condidit, qua e repente increbruit atque anno MCMI a Sancta Sede tandem comprobata est. Opera Ordinis in Hispania, Lusitania et Mexico redintegrandi feliciter absoluta, anno MCMIII munus Provincialis reliquit seseque religiosis Hospitalariis instituendis penitus addixit. Perseveranter ac studiose in sanctitatis semita ambulavit, fideliter Dei voluntatem adimplens Christique caritatem testificans. Liturgia, precatio, Regulae observantia, Providentiae fiducia, humilitas eundem in Dei, Ecclesiae, Infirmorum conditique Instituti famulatu sustinuerunt. Sancta Sedes anno MCMIX eius Ordinis visitatorem apostolicum et anno MCMXI Superiorem Generalem eum nominavit, at tot fuerunt difficultates ut sese a munere abdicare re coactus sito Perquam fortiter ac patienter improbationes adversitatesque toleravit, quae perspicuas eius virtutes effecerunt. In Gallia domicilium postquam collocavit, in oppido Dinan die XXIV mensis Aprilis anno MCMXIV pie de hoc mundo demigravit, magnam sanctitatis opinionem relinquens.

Episcopus Matritensis anno MCMXLV beatificationis canonizationisque Causam incohavit. His igitur cunctis perfectis rebus, quas praecipiunt leges Congregationis de Causis Sanctorum, die XXIII mensis Iunii anno MCMLXXXV in Beatorum Catalogum eum rettulimus. Postea eius intercessioni miraculum adscriptum est, de quo dioecesana inquisitio constituta est Palentinae Curiae. Eventus felici cum exitu a Congregatione de Causis Sanctorum est vestigatus, atque die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX Nobis coram Decretum super miro prodiit. Patribus Cardinalibus et Episcopis consentientibus, qui in Consistorio die II mensis Iulii anno MCMXCIX rogati sunt sententiam, statuimus ut Canonizationis ritus die XXI mensis Novembris eiusdem anni Romae celebraretur. Hodie igitur in Basilica Petriana, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Cyrillum Bertrandum et VIII Socios necnon Innocentium ab Immaculata, Benedictum Menni et Thomam a Cori Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Novembris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana