IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSUEVERUNT ROMANI PONTIFICES*
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI AEGIDII, QUOD IN URBE « BARDEJOV » INTRA FINES ARCHIDIOECESIS CASSOVIENSIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Consueverunt Romani Pontifices, Nostri Decessores, sacras aedes, quae vetustate, arte ac religione nitent, praecipuis honoribus decorare. Quibus accensendum esse videtur paroeciale templum Deo in honorem sancti Aegidii dicatum. quod exstans in Siovachiae urbe « Bardejov » intra archidioecesis Cassoviensis fines, clarum est quoque centrum spiritualis vitae ac navitatis liturgicae et pastoralis. Cum igitur Venerabilis Frater Aloisius Tkáč, Archiepiscopus Metropolita Cassoviensis, litteris die XX mensis Augusti anno MCMXCIX datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut eadem ecclesia titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos, paternae benevolentiae documentum cupientes praebere, enixis precibus libenter obsecundandum esse putamus. Ratis ergo plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Cassoviensi Praesuli dilectisque filiis eiusdem paroeciae et artius exstet ipsorum vinculum cum hac Sede beati Petri. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 749-750
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana