Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT  - ZH ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA
NOVO MILLENNIO INEUNTE

EPISCOPIS CLERO FIDELIBUS
MAGNI IUBILAEI ANNI MM SUB EXITUM

 

Fratribus in Episcopatu,
presbyteris et diaconis,
religiosis viris et mulieribus,
laicis fidelibus universis.

1. Novo millennio ineunte, dum Magno Iubilaeo finis imponitur, quo a Christo nato duo milia celebravimus annorum dumque novum itineris spatium patet Ecclesiae, eadem in corde nostro referuntur verba quibus, postquam in Simonis navicula turbae locutus erat, Apostolum invitavit quondam Iesus ut piscaturus altum peteret: Duc in altum (Lc 5,4). Petrus sociique primi Christi verbis fidem tribuerunt, atque rete laxarunt. «Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam» (Lc 5,6).

Duc in altum! Verba haec nobis hodie personant nosque simul compellunt ut praeterita teneamus grata memoria, praesentia studiose experiamur, ad futura fidenter nos expediamus: «Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula» (Heb 13,8).

Magna fuit hoc anno Ecclesiae laetitia, quae ad suum Sponsum Dominumque contemplandum sese applicavit. Plus quam umquam ipsa facta est peregrinans populus, quem is ducit qui est pastor magnus ovium (cfr Heb 13,20). Praestabili quidem alacritate, quae omnia membra complexa est, Dei Populus simul hic Romae, simul Hierosolymis et in unaquaque Ecclesia locali, «Portam Sanctam» transivit, quae est Christus. Ad eum, qui est historiae fastigium unusque mundi Salvator, Ecclesia Spiritusque clamaverunt: Marana tha — Veni, Domine Iesu (cfr Apc 22,17.20; 1 Cor 16,22).

Gratiae eventus perpendi non potest, qui anno vertente hominum conscientias attigit. At procul dubio «fluvium aquae vivae», perpetuo «procedentem de throno Dei et Agni» (cfr Apc 22,1) large effuseque recepit Ecclesia. Aqua est Spiritus quae sitim depellit ac renovat (cfr Io 4,14). Misericors Patris est amor, qui in Christo denuo revelatur et donatur. Huius anni sub exitum pristinum grati animi verbum renovato cum gaudio iterare possumus: «Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius» (Ps 118 [117], 1).

2. Quaedam Nos tenet necessitas ad vos, carissimi, Nos convertendi ut laudis canticum communicemus. Sancto de hoc anno Bismillesimo, singulari quadam scilicet de meta, inde a Nostri Pontificatus principio cogitavimus. In celebratione illa quandam provide constitutam opportunitatem percepimus, in qua Ecclesia, Concilii Vaticani II triginta quinque exactis annis, sua de renovatione interrogatura erat, ut novo impetu suam evangelizationis missionem susciperet.

Estne Iubilaeum hoc propositum consecutum? Munus nostrum, alacribus illatis virium contentionibus atque simul haud dubiis exstantibus debilitatibus, Dei in conspectu positum est. At grati animi officium ob «mirabilia», quae Deus pro nobis patravit, posthabere non possumus. «Misericordias Domini in aeternum cantabo!» (Ps 89 [88], 2).

Eodem tempore id quod nostros ante oculos obversabatur considerari et, aliquo sensu, enodari vult, ut quod Spiritus hunc sic plenum per annum Ecclesiae dixit audiatur (cfr Apc 2,7.11.17 et cet.).

3. Cumprimis, carissimi Fratres carissimaeque Sorores, oportet ut in futurum aevum, quod pro nobis est, nos protendamus. Compluries his mensibus novum adveniens millennium respeximus, Iubilaeum experientes non modo veluti praeteriti temporis memoriam, verum etiam futuri prophetiam. Necesse nunc est perceptam gratiam thesaurizare, quae in ferventia proposita et certos inceptorum ordines convertetur. Ad munus hoc omnes locales invitare cupimus Ecclesias. In unaquaque earum, quae circum Episcopum congregantur, in Verbi auditione, in fraterna communione et in «fractione panis» (cfr Act 2,42), «vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia».1 In definitis ipsis cuiusque Ecclesiae condicionibus potissimum unius Dei Populi mysterium illam peculiarem consequitur effigiem, quae efficit ut singulis statibus et culturis is adhaereat.

Eo quod in tempus spatiumque radices agit Ecclesia, id ad extremum Incarnationis ipsum motum prae se fert. Tempus idcirco est ut unaquaeque Ecclesia, dum id cogitat quod Dei Populo hoc peculiari gratiae anno, immo longiore temporis intervallo quod inter Concilium Vaticanum II et Magnum Iubilaeum intercedit, dixit Spiritus, suum fervorem periclitetur novumque in spiritalem pastoralemque operam impetum suscipiat. Hanc propter causam hisce Nostris Litteris, iubilari Anno finem imponentes, Nostri ministerii Petrini adiumentum praebere cupimus, ut Ecclesia in suorum donorum varietate itinerisque unitate magis magisque fulgeat.

 

I
CUM CHRISTO CONGRESSIO:
MAGNI IUBILAEI HEREDITAS

4. «Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens» (Apc 11,17). In Bulla qua Iubilaeum indiximus exoptavimus ut bismillesimam Incarnationis mysterii celebrationem veluti «Laudis canticum perpetuum adversus Trinitatem» 2 haberemus ac simul ipsa teneatur tamquam «reconciliationis semita nec non verae spei documenta iis omnibus qui Christum respiciunt eiusque Ecclesiam».3 Huius gratiae anni experientia vitales ad has rationes explicata est, quae quaedam attigit graviora, ut Dei praesentiam quasi manu tangeremus a quo descendit «omne datum optimum et omne donum perfectum» (Iac 1,17).

Prae omnibus de laudis ratione cogitamus. Hinc nempe omnis fidei vera responsio oritur ad Dei in Christo revelationem. Christiana religio gratia est, est inopinatum Dei quiddam, qui, haud satis habens mundum condere, una cum sua creatura iter facit, atque postquam multifariam ac multis modis effatus est, «in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio» (Heb 1,12).

His diebus! Sane quidem, Iubilaeum effecit ut duo milia historiae transiisse annorum animadverteremus, haud illius «hodie» extenuata viriditate, quo pastoribus mirum Iesu Bethleem nati eventum nuntiarunt angeli: «Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David» (Lc 2,11). Duo milia annorum transierunt, at plus quam umquam vivida perstant ea quae Iesus de sua missione coram suis stupentibus concivibus in Nazarethana synagoga dixit, Isaiae ad se referens prophetiam: «Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris» (Lc 4,21). Transierunt duo milia annorum, sed peccatores, misericordia indigentes — quis ea non indiget? — salutis illud «hodie» usque solatur, quod in Cruce Dei Regnum latroni paenitenti ianuam reseravit: «Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso» (Lc 23,43).

Plenitudo temporis

5. Eo quod Magnum hoc Iubilaeum tempore contigit eodem quo novum millennium incohavit, id procul dubio iuvit ut, nullis mille annorum doctrinis admissis, Christi mysterium in magno historiae salutis prospectu perciperetur. Christiana disciplina religio est quae in historia innititur! In historiae namque provincia foedus cum Israel facere et sic Filii in Mariae gremio nativitatem parare voluit Deus, «ubi venit plenitudo temporis» (Gal 4,4). Suo in humano divinoque mysterio perceptus, Christus fundamentum est historiae eiusque medium obtinet locum, cuius sensus ac postrema meta est. Etenim per eum, Verbum Patrisque imaginem «omnia facta sunt» (Io 1,3; cfr Col 1,15). Eius incarnatio, quae in paschali mysterio atque in Spiritu donato ad summum pervenit, temporis est quasi micans cor, hora arcana, qua «appropinquavit regnum Dei» (cfr Mc 1,15), immo radices egit, tamquam semen in magnam arborem evasurum (cfr Mc 4,30-32), nostra in historia.

«Gloria tibi, Christe Iesu, hodie ac semper regnabis». Hoc cantico sexcenties iterato contemplati hoc anno sumus Christum, qualem ostendit Apocalypsis: «Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis» (Apc 22, 13). Et cum Christum contemplaremur, Patrem simul et Spiritum, unam individuamque Trinitatem, ineffabile mysterium in quo omnia principium suamque consummationem habent, adoravimus.

Memoriae purificatio

6. Ut mysterii contemplandi causa purior esset oculus noster, Annus hic iubilaris insigniter expetita venia distinctus est. Quae res non modo ad singulos attinuit, qui propria de vita se interrogaverunt ut misericordiam implorarent atque peculiare indulgentiae donum consequerentur, verum et ad totam Ecclesiam, quae noxas in memoriam revocare voluit, quibus tot ipsius filii Christi Sponsae vultui caliginem induxerunt.

Iam diu ad hoc conscientiae examen nos comparavimus, cum hoc sciremus: «Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda» est.4 Scientiae congressus nos ad has facies definiendas iuverunt, in quibus Evangelii sensus, duorum milium annorum exactorum decursu, haud semper eminuit. Permovens sacra Liturgia, die XII mensis Martii anno MM acta, non est obliviscenda, qua sancti Pauli in Basilica, Christum cruci affixum contuentes, vox facti sumus Ecclesiae, pro peccatis eiusdem filiorum veniam petentes. Haec «memoriae purificatio» gressus nostros in futurum tempus reddidit firmiores, humiliores nos dum facit nosque Evangelio adhaerentes vigilantiores.

Fidei testes

7. Paenitentialis tamen viva conscientia non obstitit quominus Domino gloriam redderemus de his quae omnia per saecula patravit, atque potissimum de saeculo nuper exacto, cum Ecclesiae magnam sanctorum martyrumque multitudinem praeberet. Nonnullis ex iis iubilaris Annus beatificationis canonizationisque fuit annus. Cum ad Pontifices spectet, qui in annalibus praeclare fulserunt, vel humilioris ordinis laicos ac religiosos religiosasque, per omnes continentes sanctitas plus quam umquam facies illa visa est quae Ecclesiae mysterium aptius patefacit. Cum conspicue sine verbis nuntiet, vivum Christi vultum ipsa prae se fert.

Anni Sancti oblata occasione, multum adlaboratum est ut XX saeculi fidei Testium memoriae colligerentur. Die VII mensis Maii anno MM una cum aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium procuratoribus, Amphitheatro Flaviano permoventes exhibente scaenas, quod antiquarum persecutionum est signum, eosdem commemoravimus. Hereditas est quaedam quae non est dissipanda, eademque est usque grati animi officio committenda atque imitationis renovato proposito demandanda.

Peregrinans Ecclesia

8. Semitas Sanctorum fere calcantes, complures Romam advenerunt, apud Apostolorum sepulcra, Ecclesiae filii, suam fidem profiteri, propria peccata confiteri atque salutiferam misericordiam recipere studentes. Mirantes non modo Nos peregrinatorum turbas, quae Forum Petrianum complerunt, compluribus celebrationibus exstantibus, hoc anno contuiti sumus. Longa saepenumero peregrinatorum agmina sistentes adspiciebamus, qui aequo animo exspectabant usque dum Portam Sanctam transirent. In unoquoque eorum vitae historiam fingebamus, quae gaudiis, sollicitudinibus, doloribus distinguebatur; hanc historiam Christus convenerat, quae, cum eo instituto dialogo, spei denuo iter suscipiebat.

Cum exinde hominum manipulos progredientes conspiceremus, expressam peregrinantis Ecclesiae imaginem fingebamus, illius scilicet Ecclesiae, quae — ut ait sanctus Augustinus — «inter persecutiones mundi et consolationes Dei» 5 ponitur. Nobis tantum concessum est ut huius singularis eventus faciem manifestiorem inspiceremus. Quis gratiae mirabilia, quae in cordibus facta sunt, metiri potest? Ut sileamus et adoremus convenit, dum humiliter in Dei arcana opera fiduciam habemus atque eiusdem dilectionem sine fine cantamus: «Misericordias Domini in aeternum cantabo!».

Adulescentes

9. Innumeri iubilares conventus perquam varios hominum ordines complexi sunt, cum vere mirabilem participationem recenserent, quae interdum auctorum suasorumque, sive ecclesiasticorum sive civilium, operam exercuit. Has Nostras per Litteras cunctis gratias easque ex corde persolvere cupimus. At praeter numerum, saepe permoti sumus eo quod seriam precationis, meditationis, communionis voluntatem animadvertimus, quam conventus hi plerumque ostenderunt.

In memoriam potissimum est revocanda tam laeta quam animum permovens adulescentium coadunatio. Si quidem aliqua superest Iubilaei imago Anni MM, quae prae ceteris vivida in memoria manet, procul dubio ea est imago celeberrimorum adulescentium, quibuscum quendam singularem dialogum instituere potuimus, mutua dirigente benevolentia et magna animorum consensione. Id quidem factum est ubi primum in Platea sancti Ioannis Lateranensis ac in Foro Petriano eos salutavimus. Deinde eos vidimus per Urbem discurrentes, laetos, quemadmodum adulescentes decet, at cogitabundos, precationibus, «sensui», verae amicitiae studentes. Neque ipsi, neque quoquot eosdem conspexerunt hebdomadam illam, cum Roma «adulescens cum adulescentibus» facta est, e memoria facile deponunt. Eucharistica celebratio apud Turrim Virgatam obliterari non potest.

Adulescentes Romae Ecclesiaeque rursus peculiare Dei Spiritus fuerunt donum. Cum adulescentes considerantur, difficultatibus inspectis et debilitatibus quibuscum huius temporis in societate iidem implicantur, quaedam ad pessimismum exsistit inclinatio. Adulescentium Iubilaeum nos quasi «de gradu deiecit», cum nobis significaret, etsi quaedam esse possent ambigua, adulescentes insigne in germana bona studium demonstrare, quae in Christo suam consequuntur plenitudinem. Nonne Christus verae libertatis altaeque cordis laetitiae est arcanum? Nonne supremus amicus simulque omnis verae amicitiae institutor est Christus? Si quidem adulescentibus ostenditur Christus suum verum manifestans vultum, eum animadvertunt ipsi veluti persuadentem responsionem iique nuntium recipere valent, quamvis severum et Cruce signatum. Quocirca eorum concussi animorum fervore, ab eis quaerere non dubitavimus, ut fidem vitamque penitus eligerent, mirum exhibentes munus: quod est «custodis matutini temporis» (cfr Is 21, 11-12) hoc novi millennii diluculo.

Variorum ordinum peregrini

10. Singulos iubilares eventus ut patet nominatim recensere non possumus. Unusquisque eorum suam habuit peculiaritatem, qui non modo cunctis iis qui praesentes interfuerunt suum nuntium reliquerunt, verum etiam et iis qui eos cognoverunt vel eosdem per communicationum socialium instrumenta absentes participarunt. Memorandus est festivus animus primae ac magnae congressionis parvulorum. Quod cum illis incepimus, hoc sibi vult Iesu monitum servare: «Sinite parvulos venire ad me» (Mc 10,14). Magis etiam id significavit eandem agi rem quam ipse fecit, cum parvulum «statuit in medio» atque illius mentis ipsam finxit speciem, quam habere debet, si quis intrare vult in Regnum caelorum (cfr Mt 18, 2-4).

Sic, ut ita dicamus, parvulorum vestigia persequentes iubilarem misericordiam flagitarunt adulta aetate hominum admodum varii ordines: ii sunt senes, aegroti et dishabiles, fabricarum camporumque operarii et athleticam exercentes, artifices et studiorum universitatum doctores, Episcopi, presbyteri ac personae consecratae, rem politicam agentes, diurnarii et milites, qui sui servitii sensum confirmaverunt, in pacem servandam collati.

Multum eminuit opificum coadunatio, quae die I mensis Maii, tradito contingente operum festo, evenit. Ab iis poposcimus ut operis tenerent spiritalitatem, sanctum Ioseph imitantes et ipsum Iesum. Eorum praeterea iubilaeum Nobis dedit copiam gravem pronuntiandi invitationem ut oeconomica socialisque inaequabilitas in operum provincia sanaretur, atque oeconomiae cunctum orbem complectentis processus sine mora ordinarentur ob oculos habita solidarietate necnon in unamquamque humanam personam observantia. Parvuli, festivo sensu redundantes, in Familiarum Iubilaeo redierunt, in quo mundo sunt demonstrati veluti «ver familiae societatisque». Insignis fuit iubilaris haec congressio, in qua tot familiae, undique gentium oriundae, renovato fervore ad Christi lucem pro se de primigenio Dei proposito hauriendam (cfr Mc 10, 6-8; Mt 19, 4-6) venerunt. Operam dare studuerunt ut eadem culturam illuminaret, quae in periculo versatur matrimonii familiarisque instituti sensum ipsum in modum usque graviorem amittendi.

Inter maxime exinde permoventes conventus congressio Nobis fuit illa cum captivis in Regina Caeli. In eorum oculis dolorem inspeximus, sed etiam paenitentiam ac spem. Iis Iubilaeum peculiari nomine «annus misericordiae» fuit.

Iucunda tandem, postremis anni diebus, cum iis congressio fuit qui artem scaenicam agunt, unde tanta in populi animum oritur attractiva vis. Iis qui in hac provincia versantur grave memoravimus officium probandos nuntios una cum laeto oblectamento proferendi, qui, quod ad mores attinet, salubres habentur aptique ad fiduciam inferendam et vitae amorem.

Congressus Eucharisticus Internationalis

11. Anni iubilaris habita ratione, magnum pondus habere debebat Congressus Eucharisticus Internationalis. Quod habuit! Si quidem Eucharistia sacrificium est Christi inter nos praesentis, nonne eius praesentia realis Anno Sancto vertente, Verbi incarnationi dicato, principalem obtinere locum debuit? Hac de causa ille veluti annus «penitus eucharisticus» 6 prospectatus est atque hoc modo illum experiri studuimus. Eodem tempore, Filii nativitate memorata, deesse non poterat Matris memoria. Iubilari in celebratione non modo per opportunas praestantesque congressiones adfuit Maria, verum et potissimum per magnum dicationis Actum, quo, magna universalis Episcopatus parte comitante, eiusdem maternae sollicitudini virorum mulierumque novi millennii vitam commisimus.

Oecumenica ratio

12. Illud quidem intellegitur, Nos praesertim de Iubilaeo sponte et ultro loqui, quod in Petri sede consideratur. Attamen non obliviscimur Nos voluisse ut celebratio etiam in Ecclesiis particularibus pleno iure ageretur, atque inibi videlicet fidelium maior pars peculiares gratias consequi potuit et nominatim Anni iubilaris indulgentiam. Praeclarum tamen est complures Dioeceses voluisse ut etiam hic magnas per fidelium turmas Romae adessent. Iterum suum providum illius loci officium aeterna Urbs ostendit, in quo divitiae donaque cuiusque Ecclesiae, immo cuiusque nationis et culturae, in «catholica religione» componuntur, ut una Christi Ecclesia sacramenti unitatis 7 mysterium magis ac magis perspicue demonstret.

Peculiarem diligentiam etiam poposcimus, peculiaribus ex Anni iubilaris consiliis, in rationem oecumenicam conferendam. Quae fuit opportunior occasio, ut in plenam communionem iter foveretur, quam Christi nati communis celebratio? Multum ob eam causam adlaboratum est, atque oecumenica apud Sancti Pauli Basilica congressio diei XVIII mensis Ianuarii anni MM exstat praeclara, cum primum in historiae annalibus Porta Sancta coniunctim reclusa est a Petri Successore, Primate Anglico et Metropolita Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani, coram Ecclesiarum Communitatumque totius mundi participibus. Hac ratione fuerunt quoque nonnullae magni momenti cum Patriarchis orthodoxis et aliarum christianarum confessionum rectoribus congressiones. Recordamur peculiarem in modum Nos proxime S.S. Karekin II, qui est Patriarcha Supremus et Catholicos Armenorum. Aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium singularium coetuum iubilares congressiones participarunt. Iter certe laboriosum perstat, forsan longum, at nos tenet spes a Resuscitato praesenti ipsiusque Spiritus inexhausta vi nos actum iri, qui miras res usque novas praebere valet.

In Terram Sanctam peregrinatio

13. Nostrum proprium Iubilaeum Terrae Sanctae in viis oblivisci haudquaquam possumus. Suscipere idem ab Ur Chaldaeorum voluissemus ut Nostris quasi pedibus Abrahae, nostri patris in fide (cfr Rom 4,11-16) semitas calcaremus. Satis necessario habuimus spirituale tantum suscipere iter, permoventem verbi liturgiam die XXIII mensis Februarii in aula Pauli VI celebrantes. Continuo post ipsam fecimus peregrinationem, historiae salutis iter persequentes. Laetantes itaque in Monte Sina constitimus, in scaena veluti quadam ubi Decalogus datus est ac primum Foedus ictum. Mense post iter rursus suscepimus, Montem Nebo primum ac post ipsa loca petentes, quae habitavit sanctificavitque Redemptor. Animi commotionem ostendere difficile est, qua affecti sumus ipsius nativitatis Christique vitae loca, Bethleem ac Nazareth, venerantes, in Cenaculo sacram Eucharistiam celebrantes, in eodem scilicet loco in quo instituta est, Crucis mysterium apud Calvariae locum meditantes, ubi Christus suam pro nobis tradidit vitam. His in locis adhuc graviter vexatis atque proxime etiam vi afflictis, hospitium liberalissimum non ab Ecclesiae filiis, verum etiam a communitate Israelitica ac Palaestinensi experti sumus. Vehementer insuper permoti sumus apud Fletus Murum precantes et Mausoleum Yad Vashem invisentes, cum necatos homines in campis captivis custodiendis Nazistarum in horrificam memoriam revocaremus. Iter illud occasio fuit fraternitatis pacisque, quod unum ex pulcherrimis iubilaris eventus donis capere placet. Illorum dierum cogitantes sensum, facere non possumus quin fervidis votis expetamus ut quaestiones, quae adhuc illis sanctis in locis, quae cara habentur ab Hebraeis, Christianis et Muslimis, haud solutae manent, sollicite iureque expediantur.

Debita Nationum

14. Iubilaeum eventus magnus fuit caritatis — et aliter fieri non potuit. Ab annis inde praeparationis maiorem actuosioremque animorum intentionem in paupertatis difficultates, quibus adhuc terrarum orbis implicatur, concitare studuimus. Hac in re debiti internationalis pauperum Nationum quaestio peculiarem obtinet locum. Pro his liberalitatis aliquod documentum prae se ferebat Iubilaeum, quod sua in primigena sacrorum Bibliorum forma tempus erat cum communitas obstringebatur ut iustitia solidarietasque inter homines restituerentur, bona quoque naturae erepta reddendo. Laetanter animadvertimus nuper oratorum popularium coetus complurium Nationum, creditam pecuniam vindicantium, magna ex parte debiti synallagmatici pro pauperioribus Nationibus iisque aere alieno magis gravatis remissionem decrevisse. Vota facimus ut cuiusque Nationis regimina brevi haec quae oratorum popularium coetus decreverunt exsequantur. Implicatior autem exstitit debiti multilateri quaestio, quod indigentiores Nationes cum nummariis Institutis internationalibus conflarunt. Exoptatur ut Nationes quae haec Instituta complectuntur, illae potissimum quibus maius est decretorium pondus, necessarias consensiones reperiant, ut quaestio haec celeriter dissolvatur, ex qua multarum Nationum progressus iter pendet, gravibus exstantibus consecutionibus, quae ad oeconomicam exsistentialemque condicionem plurimorum hominum spectant.

Nova vis dynamica

15. Haec sunt quaedam lineamenta, quae ex iubilari experientia depromuntur. Tot recordationes in nobis ipsa infigit. At si magnam hereditatem, quam eadem nobis ministrat, summatim exponere volumus, absque dubitatione eam deprehendimus in Christi vultu contemplatione: is sua in historica effigie ac mysterio consideratur, in sua multiplici in Ecclesia Mundoque praesentia suscipitur, tamquam historiae sensus nostrique itineris lux agnoscitur.

Nunc futurum tempus spectare debemus, «ducere in altum» debemus, Christi verbo fisi: «Duc in altum»! Quod hoc anno patravimus comprobare non potest satisfactionis sensum atque etiam minus in nos inducere quandam exemptionis voluntatem. Sed contra ea quae experti sumus novam vim in nobis concitare debent, dum compellunt nos ut in certa opera conceptum animi ardorem conferamus. Iesus ipse nos monet: «Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei» (Lc 9,62). In Regni domo tempus non datur retro aspiciendi, multo minus in ignavia sistendi. Multum nos manet, et hanc propter causam efficacia rerum exsequendarum consilia, quae spectant ad pastoralem rem post-iubilarem, capere debemus.

Operae tamen pretium omnino est ea quae facturi sumus, Deo iuvante, funditus alteque in contemplatione precationeque locare. Tempus nostrum usque movetur quod saepe animi perturbationem gignit, dum periculum adest «efficiendi ut efficiatur». Huic temptationi obsistere debemus, «esse» studentes priusquam «faciamus». Hac de re monitum memoramus Iesu ad Martham: «Sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium» (Lc 10,41-42). Hac mente, antequam vestris considerationibus quaedam operis lineamenta proponamus, vobiscum quasdam meditationis particulas de Christi mysterio communicare volumus, qui est fundamentum omnis nostrae pastoralis actionis absolutum.

 

II
VULTUS CONTEMPLANDUS

16. «Volumus Iesum videre» (Io 12,21). Quod rogaverunt Philippum nonnulli Graeci, qui paschalem ob peregrinationem Ierusalem venerant, hoc spiritaliter in auribus quoque nostris hoc iubilari Anno personuit. Quemadmodum peregrinatores illi, qui abhinc duo milia annorum exstiterunt, nostrae aetatis homines, quamvis haud semper conscii, ab hodiernis fidelibus quaerunt ut non modo de Christo «loquantur», sed aliquo modo ut efficiant ut «videatur». Nonne Ecclesiae est officium Christi in unoquoque historiae aevo lucem referre, efficere ut ipsius vultus etiam coram novi millennii generationibus splendeat?

Nostra tamen testificatio esset intoleranter inanis, nisi nos primi contemplatores eius vultus essemus. Magnum Iubilaeum nos procul dubio iuvit ut altius id experiremur. Finem Iubilaeo imponentes, dum suetum iter denuo suscipimus, rerum actarum divitias singularissimo hoc tempore in animo gestantes, contuitum plus quam umquam in Domini vultu figimus.

Evangeliorum testimonium

17. Christi vultus contemplatio necessario in eo innititur quod sacrae Litterae de Ipso tradunt, quae omnibus ex partibus eiusdem mysterio perfunduntur, quod latenter in Antiquo Foedere significatur, palam autem in Novo Testamento revelatur, ita ut sanctus Hieronymus elate edicit: «Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est».8 Sacrae Scripturae adhaerentes, Spiritus testimonio recludimur (cfr Io 15,26), qui horum scriptorum initium affert, ac simul Apostolorum testimonio (cfr ibidem, 27), qui praesentes Christum experti sunt, vitae Verbum, eum suis oculis viderunt, suis auribus audierunt, manibus tetigerunt (cfr 1 Io 1,1).

Quae per illos ad nos pervenit, ea fidei est visio, quae certa historica testificatione roboratur. Vera est testificatio, quam Evangelia, etsi perplexa est eorum compositio eorundemque primarium propositum est catecheticum, nobis fidei prorsus dignam tradunt.9

18. Evangelia reapse totius Iesu vitae narrationem ad recentiores historicae scientiae rationes exhibere nolunt. Ex ipsis tamen Nazareni vultus historico certo fundamento suffultus oritur, quandoquidem evangelistae eundem figurare student, certa colligentes testimonia (cfr Lc 1,3) atque per documenta operantes considerate ecclesiali iudicio perpensa. Ex his primigeniis testimoniis illud quod humanam exturbat mentem, per Spiritus Sancti illuminantem virtutem, didicerunt ii, Iesum virginali modo e Maria, Ioseph sponsa, natum. Ex illis qui triginta fere per annos Nazareth (cfr Lc 3,23) exactos eum cognoverunt, vitae eius, qui fuit «fabri filius» (Mt 13,55) et «faber» ipse, res gestas colligerunt, qui inter suos necessarios probe numerabatur (cfr Mc 6,3). Ipsius recensuerunt pietatem, quae una cum familiaribus ad Hierosolymitanum templum petendum per annuum iter eum pellebat (cfr Lc, 2,41) atque potissimum efficiebat ut sui Oppidi synagogam adire soleret (cfr Lc 4,16).

Nuntii deinceps latiores fiunt, etiamsi de ordinatis narrationibus singillatimque traditis non agitur, ministerii publici tempore, initio sumpto ex quo iuvenis Galilaeus in Iordano flumine a Ioanne Baptista baptizatus est, atque testimonio roboratus ex alto, conscius se esse filium dilectum (cfr Lc 3,22), praedicare incipit Dei Regnum adveniens, dum eiusdem postulata atque per verba ac gratiae misericordiaeque signa vim demonstrat. Eum sic Evangelia per oppida vicosque peregrinantem, duodecim Apostolis (cfr Mc 3, 13-19), mulierum manipulo, quae eum colunt (cfr Lc 8, 2-3), turbis quae eum quaerunt vel sequuntur, aegrotis qui eius sanantem vim requirunt, collocutoribus, qui ipsius vario cum proventu audiunt verba, comitatum, ostendunt.

Evangeliorum exinde narratio eodem spectat, augescentem ostendendo animorum intentionem, quae inter Iesum et eminentes societatis religiosae illius temporis globos intercedit, usque ad extremum discrimen, quod apud Calvariae locum suum habet gravem exitum. Hora est tenebrarum, quam novum, fulgidum, absolutum diluculum sequitur. Evangelicae namque narrationes finem faciunt Nazarenum ostendentes mortis victorem, ipsius vacuum sepulcrum demonstrant, eumque in manifestationum serie sequuntur, in quibus discipuli primum dubii atque stupentes, deinde ineffabili laetitia repleti, eum viventem et fulgentem experiuntur, atque ab eo Spiritus donum (cfr Io 22,22) accipiunt simulque Evangelii nuntiandi ad «omnes gentes» (Mt 28,19) mandatum.

Fidei semita

19. «Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino» (Io 20, 20). Vultus, quem Apostoli post resurrectionem sunt contemplati, idem erat illius Iesu quocum tres fere annos vixerant, atque de mirabili novae suae vitae veritate nunc eis persuadet, «manus et latus» (ibidem) ostendens. Certe haud facile credere fuit. Discipuli Emmaus post spiritale ac laboriosum iter confectum dumtaxat crediderunt (cfr Lc 24, 13-35). Thomas apostolus solummodo credidit postquam prodigium cognovit (cfr Io 20, 24-29). Reapse, ut eius corpus videretur ac tangeretur, fides sola illius vultus mysterium plene ingredi poterat. Id iam in historica Iesu vita experti sunt discipuli, in interrogationibus scilicet, quae illorum mentibus occurrebant, quotiescumque ipsius verbis ipsiusque factis interrogabantur. Iesus revera adiri non potest nisi per fidem, quandam per semitam, cuius Evangelium ipsum in illa pernota Caesareae Philippi scaena (cfr Mt 16, 13-20) itinera demostrare videtur. Primam quodammodo rationem ducens suae missionis, ex discipulis quaerit Iesus quid «homines» de se sentiant. Hoc ii responderunt: «Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aud unum ex prophetis» (Mt 16,14). Responsio haec procul dubio excelsa est, sed adhuc longe abest — et quantum! — a veritate. Populus religiosam faciem, prorsus singularem illius rabbi vix perspicit, qui allicienti sic modo loquitur, sed ultra illos Dei homines eum locare non valet, qui Israelis annales designarunt. Iesus reapse prorsus aliud est! Hic nimirum est ulterior cognitionis gressus, quae eius personae profundum statum attingit, quem ipse a «suis» requirit. «Vos autem quem me esse dicitis?» (Mt 16,15). Fides tantum, quam Petrus professus est, et cum eo omnium aetatum Ecclesia, ad cor pervenit, mysterii attingens altitudinem: «Tu es Christus, Filius Dei vivi» (Mt 16,16).

20. Quomodo ad fidem hanc pervenit Petrus? Quid a nobis postulatur, si eius vestigia modo magis magisque certo tenere volumus? Matthaeus per verba illa quibus Petri confessionem recipit hac de re insigniter nos certiores facit: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est» (16,17). Vocabula «caro et sanguis» hominem rationemque communem cognoscendi exprimunt. Communis haec ratio, quod ad Iesum spectat, non sufficit. «Revelatione» quae a Patre procedit opus est (cfr ibidem). Lucas quaedam nobis ministrat indicia quae eodem spectant, cum dicit hunc dialogum cum discipulis esse institutum, «cum solus esset orans» Iesus (Lc 9, 18). Utrumque indicium aequabiliter nos conscios reddunt Domini vultus ad contemplationem nos pervenire non nostris viribus, sed cum nos paene manu a gratia duci sinimus. Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii, quod in sollemni illa Ioannis evangelistae proclamatione suum attingit fastigium: «Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis» (Io 1,14).

Mysterii altitudo

21. Verbum atque caro, divina gloria eiusque inter homines tabernaculum! In harum rerum extremarum intima et insolubili coniunctione consistit peculiaris Christi natura secundum celebrem sententiam Concilii Chalcedonensis (anno CCCCLI): «In duabus naturis... in unam personam». Illa persona est eademque sola Verbi aeterni Patrisque Filii. Divina nempe et humana sunt hae duae naturae sine ulla confusione verum etiam sine ulla qualibet separatione.10

Conscii nobis sumus quibus finibus notiones nostrae ac voces circumscribantur. Formula illa, licet semper humana, nihilominus accurate aequatur ipsi suae doctrinae interiori nosque sinit obviam quodammodo ire etiam trepidos altitudini mysterii. Ita est: Iesus verus Deus est verusque simul homo! Haud secus atque apostolus Thomas continenter a Christo invitatur Ecclesia ut ipsius plagas contrectet, nempe ut plenam humanitatem agnoscat ex Maria sumptam et morti traditam ac resurrectione transformatam: «Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum» (Io 20,27). Et sicut idem Thomas se prosternit adorans Ecclesia coram Resuscitato Domino eius in splendoris divini amplitudine ac perpetuo exclamat: «Dominus meus et Deus meus!» (Io 20,28).

22. «Et Verbum caro factum est» (Io 1,14). Haec Ioannis fulminea propositio Christi mysterii universo confirmatur Testamento Novo. Ad eandem sententiam etiam Paulus apostolus dirigitur affirmans de Filio: «Factus est ex semine David secundum carnem» (Rom 1,3; cfr 9,5). Si vero hodie, cum rationalismus viget pervaditque tot culturae recentioris partes, fides in primis de Christi divinitate difficultates gignit, aliis in condicionibus historiae et culturae proclivitas potius fuit ad minuendam vel humanitatis Iesu historicam soliditatem solvendam. Verumtamen Ecclesiae fides necessarium habet et inevitabile officium nempe adseverare: «Verbum caro factum est», quod sibi omnes humani generis partes praeter peccatum assumpsit (cfr Heb 4,15). Hac in re, incarnatio kenosis revera est, videlicet «spoliatio» a Filio Dei illius gloriae quam aeterno iam possidet ab aevo (cfr Philp 2,6-8; 1 Pe 3,18).

Finis per se non est aliunde haec Filii Dei exinanitio, quae potius ad Christi tendit glorificationem etiam humana in illius natura: «Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: Dominus Iesus Christus! in gloriam Dei Patris» (Philp 2,9-11).

23. «Faciem tuam, Domine, exquiram» (Ps 27 [26], 8). Nullibi potuit hoc antiquum Psalmistae desiderium plenius aut mirabilius quam in Christi vultus contemplatione impleri. Reapse in illo nobis Deus benedicit ac facit ut «illuminet vultum suum super nos» (Ps 67 [66], 3). Simul autem Deus et homo, sicuti est, nobis verum etiam hominis recludit vultum; «Hominem ipsi homini plene manifestat».11

Est quidem Iesus «novus homo» (cfr Eph 4,24; Col 3,10) qui redemptos vocat homines ut suae ipsius participes fiant vitae. Iaciuntur enim in Incarnationis mysterio cuiusdam anthropologiae fundamenta quae proprios excedere potest terminos ac suas ipsius repugnantias, dum ad Deum versus se dirigit, quin immo ad «divinizationis» finem, per hominis redempti in Christum insertionem qui ad vitae trinitariae interiora perducitur. Hanc ipsam soteriologicam Incarnationis mysterii rationem extulerunt tantopere Patres: idcirco solum, quod Dei Filius vere est homo factus, potest homo in Ipso ac per Ipsum revera filius fieri Dei.12

Filii facies

24. Species haec divina et humana ex Evangeliis ipsis vehementer elucet, novis quae copiam suppetunt rerum quarum adiutorio inserere nos possumus in extremum illum mysterii locum quem efficit Christi conscientia sui ipsius. Haud dubitat Ecclesia quin divinitus adflati Evangelistae sua in narratione recte omnino ex verbis a Iesu prolatis veritatem perceperint de illius persona atque conscientia quam ipse eiusdem habebat personae. Nonne hoc fortasse illud est quod colligens primas Iesu voces duodecim nati annos in templo Hierosolymitano prodere cupit Lucas? Iam enim tunc temporis sibi conscius esse videtur se peculiari ratione cum Deo coniungi, ea nempe quae propria «filii est». Etenim Matri suae nuntianti quanta animi sollicitudine ipsamet atque Iosephus eum conquisiverint respondet Iesus sine dubitatione: «Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?» (Lc 2,49). Admirationem propterea non movet quod ille iam maturus suo sermone firmiter altitudinem mysterii sui expromit, prout affatim synopticis in Evangeliis effertur (cfr Mt 11,27; Lc 10,22), at praesertim ab evangelista Ioanne. Propria in sui conscientia Christus nihil omnino haesitat: «In me est Pater, et ego in Patre» (Io 10,38).

Quantumvis credere liceat propter humanam condicionem quae faciebat ut Iesus cresceret «sapientia, aetate et gratia» (Lc 2,52), humanam etiam mysterii illius conscientiam progressam usque esse ad plenam humanitatis glorificatae declarationem, dubitari non licet iam habuisse sua in historica vita Christum conscientiam suae veritatis, se nempe esse Dei Filium. Adeo hoc extollit Ioannes ut affirmet ea tandem de causa repudiatum eum esse ac damnatum: namque «quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo» (Io 5,18). Intra eventa horti Gethsemani atque Calvariae examinabitur durissime humana Iesu conscientia. Verumtamen ne passionis quidem mortisque tragoedia afficere poterit tranquillam ipsius conscientiam: caelestis se esse Patris Filium.

Dolens vultus

25. Adducimur itaque nos vultus Christi contemplatione ut partem maxime admirabilem ipsius mysterii adeamus, quae postremo quidem tempore crucis videlicet hora effulget. Mysterium intra ipsum mysterium est, ante quod facere homo non potest quin adorans se prosternat.

Nostro in conspectu transit vehementia ipsa illius eventus in hortu Olivarum, nempe Christi agoniae. Cum opprimitur Iesus praevidens dolorem, qui illum manet, coram Deo solo, consueta sua et tenera voce fiduciae advocat eum: «Abba, Pater». Petit enim ut si fieri possit a se ille doloris submoveat calicem (cfr Mc 14,36). Videtur tamen Filii nolle Pater audire vocem. Ut vero Patris vultum hominibus referret, debuit Iesus non modo hominis induere vultum, verum etiam sibi peccati sumere «vultum». «Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso» (2 Cor 5,21).

Satis numquam huius mysterii perscrutabimur altitudinem. Omnis enim acerbitas huius paradoxi exoritur ex illo doloris clamore, qui videtur desperatus quemque Iesus profert in Cruce: «Heloi, Heloi, lema sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» (Mc 15,34). Num mente fingi potest maior animi cruciatus, densior obscuritas? Revera istud angoris plenum «ut quid» ad Patrem directum primis Psalmi 22 verbis, etiamsi veritatem ineffabilis in se continet doloris, adfectu illustratur totius precationis, ubi dolorem ac fiduciam simul coniungit Psalmista acerbo quodam affectionum contextu. Pergit enim Psalmus: «In te speraverunt Patres nostri, speraverunt et liberasti eos... Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet» (Ps 22 [21], 5.12).

26. Christi clamor in cruce, carissimi Fratres ac Sorores carissimae, non angorem prodit desperantis, sed Filii precem qui Patri per amorem suam offert in omnium salutem vitam. Dum Ipse cum nostro peccato parem se reddit, a Patre derelictus, in Patris manus se «derelinquit». In Patrem eius intenduntur semper oculi. Omnino propter cognitionem atque experientiam, quam Dei Ille habet solus, etiam hoc obscuritatis tempore liquido percipit peccati gravitatem et ob eam causam patitur. Is solus, qui Patrem cernit indeque plane gaudet, usque ad extremum aestimat quid sibi velit per peccatum proprio resistere amore. Primum iam, et antequam in corpore, passio eius atrox est animae dolor. Theologorum traditio non recusavit etiam interrogare quomodo Iesus vivere potuerit altissimam suam coniunctionem cum Patre, fonte nempe laetitiae ac beatitudinis suapte natura, ac simul hanc agoniam usque ad derelictionis gemitum. Harum rationum duarum coëxsistentia, quae inter se non conciliari posse videntur, reapse inseritur in unionis hypostaticae altitudinem investigabilem.

27. Hoc coram mysterio, post theologicam investigationem, dari nobis validum potest adiumentum amplissimo ex illo patrimonio quod theologia quam sancti vixerunt constituit. Indicia nobis magni pretii illi praebent, quae facilius nos percipere sinunt fidei intuitum, atque hoc quidem accidit peculiarem propter illam lucem, quam eorum nonnulli a Sancto Spiritu receperant, aut etiam illud per experimentum quod ii habuerunt statuum illorum terrificorum probationis quos mystica describit traditio tamquam «noctem obscuram». Crebrius quidem sunt Sancti aliquid experti quod simile est Iesu experientiae in cruce in mirabili illa beatitatis dolorisque commixtione. In «Divinae Providentiae Dialogo» ostendit Deus Pater sanctae Catharinae Senensi quo modo in animabus sanctis simul adesse possint gaudium et supplicium: «Inde beatur quidem anima atque cruciatur: ob proximorum nempe torquetur delicta, exhilaratur autem propter coniunctionem affectionemque caritatis quam in semet illa recepit. Imitantur enim hi Agnum immaculatum, Unigenitum meum Filium, qui cruci adfixus gaudebat tum etiam dolebat».13 Item pariter sancta Teresia Lexoviensis suum vivit cruciatum coniuncta nempe cum Iesu dolore, in semet scilicet paradoxum Iesu comprobans beati simul et solliciti: «In Olivarum horto omnibus fruebatur Dominus noster Trinitatis gaudiis, nec vero minus erat ipsius agonia crudelis. Mysterium quamvis sit, tibi tamen confirmo ex iis quae ipsamet patiar, aliquid me illius intellegere».14 Quam lucida testificatio! Ceterum eadem Evangelistarum narratio hanc confirmat sustentatque ecclesialem perceptionem Christi conscientiae, cum eum docet, altissimo etiam in dolore, mori indulgentiam suis carnificibus efflagitantem (cfr Lc 23,34) Patrique eodem tempore extremam suam profitentem filii deditionem: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum» (Lc 23,46).

Resuscitati vultus

28. Quem ad modum Feria Sexta in Parasceve ac Sabbato Sancto, etiamnunc pergit Ecclesia faciem hanc cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus! Quod nisi ita esset, inanis nostra esset praedicatio vanaque nostra fides (cfr 1 Cor 15,14). Patris enim responsio fuit resurrectio eius oboedientiae, prout commeminit Epistula ad Hebraeos: «In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae» (5,7-9).

Ad Christum iam respicit Ecclesia resuscitatum. Quod quidem facit vestigiis Petri ingressa qui lacrimas suas profudit propter proditionem atque iter repetivit Christo suum amorem, licet manifesta cum trepidatione, testans: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te» (Io 21,15-17). Id similiter efficit Ecclesia Paulum comitata qui illum in via Damascum versus offendit ab eoque est fulmine tactus: «Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum» (Philp 1,21).

Duobus annorum milibus hos post eventus, experitur eos Ecclesia veluti si hodie contigerint. In Iesu namque vultu suum ipsa, sponsa nempe, thesaurum contemplatur, suam laetitiam: «Iesu dulcis memoria, dans vera cordis gaudia»: quam suavis est Iesu recordatio, verae cordis fons laetitiae! Hoc corroborata experimento suscipit iterum Ecclesia hodie suum iter ut mundo Christum nuntiet, ineunte tertio millennio: Ipse «heri et hodie idem, et in saecula» (Heb 13,8).

 

III
PROFICISCENDUM A CHRISTO

29. «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad cosummationem saeculi» (Mt 28,20). Duo iam annorum milia comitatur Ecclesiam, carissimi Fratres Sororesque, haec certitudo quam nostris in animis Iubilaei renovavit celebratio. Hinc hauriamus novum christiana in vita invitum oportet, quin immo inspirantem inde itineris nostri vim efficiamus. Conscii nobis huius inter nos praesentis Resuscitati, nobismet interrogationem ponimus quam Petrus aliquando in foro Hierosolymitano posuit continuo post sermonem de Pentecoste: «Quid faciemus, viri fratres?» (Act 2,37).

Nos ipsi percontamur fidentes omnia in optimam partem interpretantes, tametsi difficultates non minoris existimamus. Fallax certissime nos non seducit iudicium, videlicet inveniri posse formulam veluti «magicam» pro magnis nostri temporis provocationibus. Nullo modo: servabit nos nulla formula, verum Persona una atque certitudo illa quam nobis Ipsa infundit: Ego vobiscum sum!

Non itaque agitur de hinc excogitando «novo consilio». Iam enim praesto est consilium seu «programma»: illud nempe quod de Evangelio derivatur semper vivaque Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum.

Hoc omne tamen necesse est in directorias normas pastorales cuiusque communitatis condicionibus idoneas convertatur. Singularem profecto nobis opportunitatem obtulit Iubilaeum nosmet ipsos devovendi itineri cuidam coniuncto totius Ecclesiae plures annos, itineri videlicet catechesis bene ordinatae de argumento trinitario, quod etiam propria comitata sunt pastoralia incepta quorum finis fecunda fuit iubilaris experientia. Gratias quidem habemus quod tanto studio atque tam late receperint sententiam a Nobis in Litteris Apostolicis «Tertio millennio adveniente» expositam. Nunc vero non iam proximus ante nos describitur finis, sed meta multo maior nec minus exigens alicuius ordinariae operae pastoralis. Intra universales necessariosque limites oportet unica Evangelii institutio, quem ad modum continenter accidit, in historiam cuiusque ecclesialis regionis ingrediatur. Particulares apud Ecclesias rationes illae operis concretae et obiectivae decerni possunt — sicut agendi viae, tum formatio atque aestimatio ipsorum actorum, necnon instrumentorum necessariorum inquisitio — quae Christi nuntiationem homines singulos attingere sinunt, communitates conformare, alte res afficere per bonorum evangelicorum testificationem intra societatem atque humanitatis cultum.

Vehementer propterea Ecclesiarum particularium exhortamur Pastores ut, a diversis Populi Dei partibus simul agentibus ipsi adiuti, magna cum fiducia passus definiant instantis illius itineris ac dioecesanae cuiusque Communitatis voluntates componant cum Ecclesiarum finitimarum decretis tum etiam universalis Ecclesiae.

Facilior certe haec concordia reddetur per industriam collegialem, iam pridem passim vigentem, quae ab Episcopis in Conferentiis episcopalibus necnon Synodis procuratur. Nonne haec fortasse vis fuit sessionum continentalium Synodorum Episcoporum, qui Iubilaei praeparationem persecuti sunt, dum normas enucleabant ad hodiernam Evangelii nuntiationem diversis in locorum statibus variisque in cultus humani formis? Copiosum hoc deliberationum patrimonium non licet ad nihilum recidere, sed decet illud re ipsa aliquid operari.

Excitans ergo actuositas renovationis pastoralis nos manet, quae omnes quidem complectitur. Communem tamen ad utilitatem ac directionem volumus hic potiores partes operis pastoralis indicare, quas ipsa Magni Iubilaei experientia manifestius Nostros obiecit ante oculos.

Sanctitas

30. Nihil dubitamus ante omnia adfirmare visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter, esse sanctitatem. Haec nonne suprema erat indulgentiae iubilaris significatio, tamquam peculiaris gratiae quam offerebat Christus ut singulorum baptizatorum vita purificari posset penitusque renovari?

Inter eos ideo, qui Iubilaei fuerunt participes, exoptamus ut plurimi perfrui valuerint hac gratia, conscii nempe sibi indolis eius exigentis. Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac sanctitatem efferre.

Iterum idcirco detegendum est caput V Constitutionis dogmaticae de Ecclesia «Lumen gentium», ubi «de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia» agitur, omne secundum suum directorium pondus. Huic argumento si conciliares Patres tantum adsignaverunt momentum, non sane addere voluerunt ipsi ecclesiologiae solummodo spiritalem quendam afflatum, verum interiorem eius ac propriam extollere dynamicam vim. Si rursus reperta Ecclesia est veluti «mysterium» sive «de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata»,15 necessario simul evenit ut eius denuo recluderetur «sanctitas», quae praecipuo suo intellegitur sensu, nempe ut adhaerens ad illum qui nominatim ac praecipue est Sanctus, immo, «Ter Sanctus» (cfr Is 6,3). Ecclesiam ergo appellare sanctam idem profecto est atque ipsius demonstrare faciem uti Christi Sponsae pro qua sese dedidit ipse, «ut illam sanctificaret» (Eph 5,25-26). Hoc munus sanctitatis obiectivae, ut ita loquamur, cuique praebetur baptizato.

In officium aliquod rursus se hoc donum transfert quod totam christianam temperare debet exsistentiam: «Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra» (1 Thess 4,3). Quae obligatio non aliquot dumtaxat respicit christianos: «Perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari».16

31. Primariam hanc commemorare veritatem eamque sicut fundamentum iacere pastoralis totius ordinationis, quae ineunte novo millennio nos obstringit, forsitan videatur primo intuitu quiddam parum efficiens. Num forte sanctitatem «ordinare» possumus? Quid haec sibi vult locutio in alicuius institutionis pastoralis disciplina?

Re quidem vera, si pastoralis ordinatio sub signo sanctitatis statuitur, aliquid compluribus cum consectariis decernitur. Inde enim in primis firma aperitur sententia: si vera est Baptismus ingressio in Dei sanctitatem per insertionem in Christum ipsum necnon Spiritus eius per inhabitationem, quaedam repugnantia est contentum esse mediocri vita, quae ad normam transigitur ethnicae doctrinae minimum solum poscentis ac religionis superficiem tantum tangentis. Ex catechumeno quaerere: «Vis baptizari?» eodem tempore est petere: «Vis sanctificari?». Idem valet ac deponere eius in via extremum Sermonis Montani principium: «Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est» (Mt 5,48).

Quem ad modum explicavit Concilium ipsum, optima haec perfectionis species non ita est iudicanda quasi si genus quoddam secum importet vitae extraordinariae quam soli aliqui sanctitatis «gigantes» traducere possint. Multiplices enim sanctitatis exsistunt viae atque cuiusque congruunt cum vocatione. Grates Domino referimus Nobis quod concessit his proximis annis tot christianos et christianas inter beatos adnumerare ac sanctos, ex quibus plures laici sanctimoniam sunt communissimis in vitae condicionibus adsecuti. Omnibus ergo tempus est iterum firmiter hunc proponere «superiorem modum» ordinariae vitae christianae: ad hanc namque metam conducere debet omnis vita ecclesialis communitatis ac familiarum christianarum. Patet nihilominus sanctitatis semitas unius cuiusque esse proprias veramque ideo ac peculiarem postulare sanctitatis paedagogiam, quae motibus ac fluctibus singulorum hominum vere noverit se accommodare; divitias itaque adsumere debebit illius invitationis omnibus exhibitae una cum traslaticiis adiumenti singularis et communis formis, quas solidior ecclesiastica traditio suadere potest, tum etiam recentioribus cum modis qui praesto sunt in consociationibus et coetibus ab Ecclesia agnitis.

Oratio

32. Haec tamen indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit. Fuit scilicet iubilaris Annus tempus intentioris precis tam in singulis quam in tota communitate. At nec precationem novimus dari veluti rem continuo concessam. Discere namque quemlibet precari oportet, sicut ipsis de labris divini Magistri perceperunt primi discipuli: «Domine, doce nos orare!» (Lc 11,1). In precatione enim ille cum Christo perficitur dialogus qui nos ipsius reddit amicos intimos: «Manete in me, et ego in vobis» (Io 15,4). Reciprocans haec necessitudo ipsa substantia est, vitae christianae anima necnon omnis verae pastoralis vitae condicio. A Spiritu Sancto in nobis instituta recludit rursus nos, per Christum et in Christo, ad Patris vultus contemplationem. Trinitariam hanc precationis christianae discere logicam rationem, dum plene in primis vivitur in liturgia sacra, cacumine et ecclesialis vitae fonte,17 tum in singulorum etiam experimentis, exstat secretum fidei christianae reapse vitalis, quae nihil quidem habet quod in posterum metuat, quoniam ad fontes continenter revolvitur in iisque regeneratur.

33. Nonne fortassis «signum temporum» est, hodie quod per orbem, licet ipsa illa saecularizatio longe lateque progrediatur, universalis percipitur spiritualitatis postulatio, quae maximam partem renovata in precationis necessitate declaratur? Aliae aequabiliter religiones, quae iam disseminatae vigent in antiquae christianizationis regionibus, sua eidem huic necessitati reddunt responsa idque nonnumquam notabilibus omnino modis. Qui gratiam accepimus, ut in Christum Patris revelatorem credamus hominumque Salvatorem, officio obstringimur ut commonstremus quam alte coniunctio cum eo nos provehere valeat.

Plurimum hac de re mystica Ecclesiae prodere valet traditio, tum in Orientali orbe tum in Occidentali. Quo enim pacto progredi possit oratio, veluti verus ac proprius amoris dialogus, ostendit, eo etiam usque ut ab Amato divino humana persona tota possideatur, quae Spiritus movetur tactu et instar filii in Patris deseritur corde. Tunc quidem vivo modo Christi vivitur promissio: «Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum» (Io 14,21). De itinere hic agitur quod totum gratia sustentatur, quod tamen magnum flagitat spiritalem ardorem atque acerbas subit purificationes — «noctem obscuram» videlicet —, sed variis sub formis ad illud accedit ineffabile gaudium quod mystici tamquam «sponsalem unionem» vixerunt. Quis non hoc loco tenet memoria, ex tot claris testificationibus, sancti Ioannis a Cruce magisterium et sanctae Teresiae Abulensis?

Ita est, Fratres Sororesque carissimae. Fiant christianae nostrae communitates oportet germanae «scholae» orationis, ubi cum Christo congressus non una postulatione auxiliorum declaratur, verum gratiarum etiam actione et laude, adoratione et contemplatione, auditu et aestu affectuum usque ad «amationem» cordis. Haec igitur precatio impensa erit, quae tamen ab officiis historiae non abstrahit: dum enim Dei amori reserat illa animum, fratrum ac sororum pariter recludit amori hominibusque historiam construere secundum Dei consilium permittit.18

34. Ad precem vocantur nominatim christifideles illi qui vocationis receperunt donum ad peculiaris consecrationis vitam, quae suapte natura paratiores eos efficit ad contemplativam experientiam; unde permagni interest ut magnanimo illam studio excolant. At valde quis erraverit qui communes christianos putaverit acquiescere posse in oratione quadam levi ac transeunte, quae eorum nequeat vitam complere. Praesertim pluribus coram probationibus, quibus fidem hodie obicit mundus, erunt illi non tantum christiani mediocres, verum christiani «in periculo». Etenim «periculum» ipsi facient ne suam paulatim defevescere videant fidem ac forsitan etiam illecebris cedent «surrogatuum», complectentes scilicet aliena religionis proposita, quin immo etiam aberrantibus indulgentes superstitionis formis.

Necesse ideo est ipsa educatio ad orationem quadamtenus elementum quoddam proprium evadat cuiusvis pastoralis ordinationis. Nosmet proin ipsi destinaturi proximas institutiones catecheticas diebus Mercurii sumus meditationibus super Psalmos, initio facto a Laudibus, quibus publica nos Ecclesiae oratio hortatur ut devoveamus ac dirigamus dies nostros.

Quantum nimirum iuvabit si non in religiosis modo communitatibus, verum paroecialibus etiam, maior navabitur opera ut totus pervadatur precatione ambitus! Recte aestimari decebit congruoque iudicio populares orationis formas et in primis populum ad liturgicas institui. Dies enim christianae communitatis, ubi plura pastoralia officia necnon testificationis opera in mundo cum eucharistica celebratione coniunguntur ac fortassis cum Laudum et Vesperarum exsecutione, facilius «fingi animo» potest quam communiter censetur. Hoc tot manipuli comprobant hominum christiana fide permotorum, ubi etiam complures laici numerantur.

Eucharistia Dominici diei

35. Propterea studium maximum et momentum sacra est in liturgia reponendum quae «est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat».19 Vicesimo hoc saeculo, maxime inde a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, multum profecit christiana communitas in ratione ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae. In hanc partem omnino progredi oportet, peculiari in adsignando pondere Eucharistiae diei Dominici atque ipsi diei Dominico, qui percipi debet veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha.20 Iam duo annorum milia transigitur christianum tempus per memoriam illius diei qui fuit «prima sabbatorum... prima sabbati» (Mc 16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1), quo resuscitatus Christus Apostolis pacis Spiritusque munus adtulit (cfr Io 20,19-23). Christi resurrectionis veritas res illa primaria est qua christiana nititur fides (cfr 1 Cor 15,14), eventus qui in medio ponitur temporis mysterio quique novissimum praefigurat diem, cum gloriosus Christus redibit. Haud novimus nunc quae nos maneant eventa hoc in millennio iamiamque inituro; at certo saltem scimus: firmiter Christi manibus tractabitur qui «Rex regum et Dominus dominorum» exsistit (Apc 19,16). Et suum celebrans Ecclesia Pascha, non semel solum in anno sed quoque Dominico die perget cuique aetati sive saeculo designare «in quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque etiam extremae sortis orbis totius».21

36. Quapropter persequentes cogitationem in litteris Dies Domini insistere volumus ac poscere ut omni baptizato participatio Eucharistiae sit revera Dominici diei cor et quasi centrum: quod indeclinabile quoddam officium est, non idcirco tantum persolvendum ut alicui satis fiat praecepto, sed tamquam vitae christianae necessitas quae vere conscia est sibique constat. Illud iam intramus millennium quod indolem videtur prae se ferre culturarum ac religionum inter se concurrentium, etiam in antiquae christianizationis nationibus. Multis enim iam locis sunt christiani, vel celeriter fiunt, «pusillus grex» (Lc 12,32). Hoc ipsum illos provocat ad impensius testificandas proprias partes ac rationes suae peculiaris naturae, saepius quidem inter difficultates ac solitudinem. In illis partibus invenitur obligatio eucharisticae omni die Dominico celebrationis. Dominicalis ceterum Eucharistia, cum singulis hebdomadibus christianos circum Verbi vitaeque Panis mensam conglobet uti Dei familiam, remedium est maxime naturae adversus omnem dispersionem. Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini etiam Ecclesiae dies evadit,22 quae sic tam efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere.

Reconciliationis sacramentum

37. Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout bene meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia, quae fructus deliberationum collegii sessionis Synodi Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discrimini «sensus peccati» quod hodiernam culturam ac societatem permeat; 23 multo autem admonebamus magis ut Christus ipse denuo velut mysterium pietatis detegeretur, in quo videlicet misericordem suum nobis Deus ostentat affectum nosque secum plene conciliat. Hic nempe Christi vultus est quem oportet etiam per sacramentum paenitentiae revelari, quod «Christifideli via est communis, qua veniam consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit, peccatorum».24 Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando. Carissimi in sacerdotio Fratres: dedecet nos dedere ante temporaria rerum discrimina! Domini namque munera — inter quae maximi pretii sunt Sacramenta — ab eo proficiscuntur qui hominum probe introspexit animum estque ipse historiae Dominus.

Gratiae principatus

38. Res itaque posthac ordinantes, sicut erit quidem faciendum, fiducius obligare nos debemus ad pastoralem operam, quae precationi communi et singulari proprium concedat spatium; hinc honorabitur necessarium quoddam christianae visionis principium vitae: gratiae principatus. Invitamentum illud semper adest, quod omni etiam semper insidiatur spiritali itineri ipsique pastorali industriae: ut videlicet arbitremur effectus nostra pendere de agendi peritia atque consilia capiendi. Adiutricem certe nostram operam Deus expetit suam ad gratiam proindeque nos monet ut in ministerio nostro pro Regno omnes nostras intellegentiae atque navitatis opes collocemus. Vae nobis si obliti erimus: «Sine Christo nihil possumus facere» (cfr Io 15,5).

Hac in veritate sinit nos oratio prorsus vivere. Primatum quippe Christi usque reducit in memoriam, primatum pariter interioris vitae ac sanctitatis. Quotiens vero non illud observatur principium, quid est mirandum, si ad nihilum proposita pastoralia nostra recidunt in animoque deceptae spei sensum relinquunt? Idem ergo experimur nos quod in evangelica narratione prodigiosae piscium capturae sunt discipuli experti: «Per totam noctem laborantes nihil cepimus» (Lc 5,5). Fidei hoc tempus est et precationis et cum Deo dialogi ut recludantur corda nostra fluctibus gratiae utque ipsi Christi verbo permittatur nos omni cum propria potentia transire: «Duc in altum!» Et ea in captura piscium vocem fidei profert Petrus: «In verbo autem tuo laxabo retia» (ibidem). Petri ideo Successorem sub millennii principium hoc patimini universam concitare Ecclesiam hunc ad fidei actum qui novato exprimitur in precandi studio.

Auditio Verbi

39. Nihil vero dubitari licet quin sanctitatis hic precationisque principatus concipi non possit nisi post renovatam verbi Dei auditionem. Ex quo namque tempore praecipuas partes verbi Dei Ecclesiae in vita extulit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, magni nimirum facti sunt ulteriores progressus in audienda sedulo ac legenda diligenter Scriptura Sacra. Ei sic praestatur honor quem publica in Ecclesiae oratione meretur. Ad eam iam fideles singuli ac communitates ipsae crebro decurrunt, in quibus plurimi laici ipsi sese Scripturis devovent utiliter quoque theologicis adiuti studiis ac biblicis. Exinde evangelizationis imprimis opus atque catechesis vivificatur attento verbi Dei auditu. Carissimi Fratres ac Sorores, corroboretur hic motus necesse est altiorque efficiatur etiam inter familias et domos libro disseminando Bibliorum. Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis «congressio», secundum vetustam semperque validam lectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat.

Verbi praedicatio

40. Sese alere Verbo, ut inde quis «servus Verbi» sit, in evangelizationis officio: hoc sine dubio praecipuum quoddam Ecclesiae exsistit munus, dum novum ingreditur millennium. Pridem enim iam occidit, in civitatibus quoque antiquae evangelizationis, status ille «societatis christianae» quae, quamvis tot inter debilitates quibus humana signatur natura, manifesto sese evangelica ad bona referebat. Hodie contra magno est animo obviam alicui condicioni procedendum, quae magis usque variatur ac difficilior redditur propter rerum complexionem totum iam orbem in unum veluti globum includentium ac propter novum mutabilemque populorum et culturarum contextum quo illa distinguitur. Totiens hisce iam superioribus annis adhortationem repetivimus ad novam evangelizationem. Iterum nunc eam inculcamus, praesertim ut persuadeatur in nobis impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9,16).

Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit «peritorum», verum obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium. Verumtamen id complebitur, congrua habita ratione itineris semper diversi singulorum hominum ac reverentia pariter habita erga varias humani cultus condiciones, in quas est christianus inserendus nuntius, ita quidem ut propria omnis populi bona non negentur sed purificentur ad plenitudinemque suam provehantur.

Tertii millennii christiana religio melius in dies huic respondere debebit postulato inculturationis. Sua dein semper perseverans esse fidelisque nuntio evangelico ac traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta. Hac multiplicis Ecclesiae vultus venustate perfrui Nobis potissimum hunc per Iubilarem Annum licuit. Et initium dumtaxat hoc fortassis est, imago modo adumbrata venturae aetatis quam Dei Spiritus nobis praeparat.

Christi propositum universis fidenter aperiri decebit. Adultis praebebitur et familiis, adulescentibus ostendetur et pueris nec tamen interea extremae obtegentur postulationes evangelici nuntii; sed necessitatibus singulorum occurretur, quod spectat ad sensum sermonemque omnium, secundum Pauli ipsius specimen adseverantis: «Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos» (1 Cor 9,22). Haec cuncta vobis commendantes cogitamus Nos nominatim pastoralem operam pro iuvenibus. Quod omnino attinet ad adulescentes, — quem ad modum superius meminimus — testificationem nobis Iubilaeum obtulit magnanimae alacritatis. Responsionem hanc valde quidem consolantem aestimare congruenter scire nos debemus illudque studium velut novum talentum collocare (cfr Mt 25,15), quod nostris Dominus reposuit in manibus ut lucrum inde trahamus.

41. In hac autem fidenti et audenti et creanti «qualitate missionali» utinam splendido sustineamur ac dirigamur exemplo tot fidei testium quos Iubilaeum effecit ut revocaremus. Suis namque in martyribus semper repperit Ecclesia vitae semen. Sanguis martyrum — semen christianorum: 25 praeclara haec «lex» a Tertulliano pronuntiata semper, comprobantibus historiae annalibus, vera exstitit. Nonne pariter per illud fiet saeculum, illud immo millennium quod sumus incohaturi? Fortasse consueveramus nimis iudicare martyres ex regulis antiquitatis, quasi si de genere ageretur praeteriti temporis quod maxime primis coniungeretur cum christianae aetatis saeculis. Recordatio tamen iubilaris scaenam nobis illuminavit obstupefacientem, cum nostrum similiter tempus demonstraret testibus testimoniisque uberrimum, qui uno aliove modo Evangelium vivere in oppugnationis ac vexationis adiunctis potuerant, saepius etiam ut summam darent sanguinis confirmationem. In illis nimirum Dei verbum, bonam seminatum in terram, centuplum protulit (cfr Mt 13,8.23). Etenim suis exemplis venturae aetatis viam commonstraverunt ac veluti nobis complanaverunt. Nihil propterea nobis superest aliud quam ut opitulante Dei gratia eorum nos progrediamur in vestigiis.

 

IV
CARITATIS TESTES

42. «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13,35). Vultum Christi se reapse, carissimi Fratres et Sorores, intuiti sumus, facere non poterit ordinatio nostra pastoralis quin se moveat ad «mandatum novum» quod nobis tradidit: «Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem» (Io 13,34).

Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de communione (koinonia) quae in se concorporat simulque essentiam ipsam Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem nobis tribuit Iesus (cfr Rom 5,5) ut ex nobis efficiatur «cor et anima una» (Act 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens Ecclesia sese exhibebit «sacramentum» seu «signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis».26

Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus huius nos rei commonefacit in hymno caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut «montes transferamus», caritatem autem non habuerimus, «nihil» nobis proderit (cfr 1 Cor 13,2). Ecclesiae «cor» reapse est caritas, perinde ac probe sancta Teresia Lexoviensis introspexerat, quam idcirco Ecclesiae Doctorem constituere voluimus quod peritissima fuit scientiae amoris: «Ecclesiae cor esse intellexi quod et Amore accensum. Solum Amorem percepi efficere ut Ecclesiae membra agerent... Amorem in se intellexi universas complecti vocationes, Amorem nempe esse omnia».27

Communionis spiritualitas

43. Ex Ecclesia domum scholamque communionis exstruere: ecce permagna quae sistit ante nos provocatio in millennio hoc iam incipiente, si fideles quidem esse Dei consilio voluerimus ac mundi simul respondere intimis exspectationibus.

Quid vero haec in re significant? Sermo etiam hic statim in opus et factum transire forsitan possit; at error certe sit simili obsequi impulsui. Ante enim oportet spiritualitatem communionis promoveri quam certa ineantur incepta. Illa namque spiritualitas extollenda est uti educandi principium omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates. Communionis spiritualitas in primis significat animum in mysterium Trinitatis intra nos habitantis intentum, cuius praeterea lux percipiatur necesse est in fratrum sororumque vultibus nos circumsistentium. Significat insuper communionis spiritualitas facultatem persentiendi fratrem in fide intra profundam Corporis mystici unitatem veluti «unum ad me quoque pertinentem», ut cum eo partiri sciamus propria gaudia ac dolores, ut eius capere valeamus optata eiusque curam gerere necessitatum, ut veram illi offerre possimus et intimam amicitiam. Communionis pariter spiritualitas secum infert potestatem discernendi ante omnia id quod positivum est in proximo, ut suscipiatur illud et tamquam Dei donum aestimetur: «donum pro me» non solummodo pro fratre qui recta via id accepit. Communionis denique spiritualitas scire significat fratri «spatium concedere», dum «alter alterius onera portamus» (cfr Gal 6,2) atque invitationes omnes repudiare quae nobis insidiantur ac pariunt competitionem, cupiditatem proprii curriculi, diffidentiam, invidiam. Ne nos fallamus! Sine hoc spiritali itinere perpaulum proficient exteriora communionis instrumenta. Apparatus enim evadent sine anima, larvae et personae communionis potius quam eius viae sese exprimendi atque crescendi.

44. His super fundamentis novum videre nos saeculum debebit magis quam umquam deditos aestimandis et enucleandis illis locis instrumentisque quibus secundum magnas Concilii Vaticani II directorias normas communio ipsa in tuto collocetur ac protegatur. Atque primum cogitandum est de propriis ministeriis communionis quae sunt ministerium ipsum Petrinum atque cum eo arcte coniuncta episcoporum collegialitas. Ea namque hic aguntur quae fundamentum suum ac firmamentum in consilio Christi de Ecclesia reperiunt,28 at ea de causa omnino sunt continenter comprobanda, unde eorum possit vera servari evangelica animatio.

Plurimum a Concilio Vaticano II ac deinceps est effectum, quod ad Curiae Romanae pertinet reformationem, ad Synodorum constitutionem, ad Conferentiarum Episcopalium temperationem. Sed multum aequabiliter restat perficiendum, quo melius opportunitas horum necessariorum communionis instrumentorum exprimatur, hodie praesertim cum respondere necesse sit cito difficultatibus quibus occurrere debet Ecclesia intra tam veloces nostri temporis mutationes ac conversiones.

45. Communionis spatia cotidie colenda sunt necnon amplificanda, in omni vitae ordine, in vitae contextu cuiusque Ecclesiae. Effulgeat communio oportet in necessitudinibus inter Episcopos presbyteros diaconos, inter Pastores universumque Dei Populum, inter clericos ac religiosos, inter consociationes et motus ecclesiales. Hunc ad finem melius usque adhibeantur est necesse illa participationis instituta quae iam Ius Canonicum praevidet, qualia sunt Consilia presbyteralia et pastoralia. Uti patet, non diriguntur ea normis popularis regiminis, quandoquidem per viam consulendi operantur non autem decernendi; 29 non tamen idcirco vim suam amittunt aut significationem. Theologia communionis et spiritualitas videlicet mutuam provehunt efficientemque audientiam inter Pastores ac fideles, dum ex una parte eos retinent coniunctos a priori in omnibus quae sunt necessaria et ex altera pellunt illos ut plerumque consentiant in rebus opinabilibus ad optiones bene ponderatas ac participatas.

Quapropter opus est nostram facere antiquam illam sapientiam quae, nihil sane detrimenti afferens auctoritati ipsorum Pastorum, incitabat eosdem ad saepius et amplius Populum Dei audiendum. Multum hac in re docte id quod sanctus Benedictus admonitum vult caenobii Abbatem, quem hortatur plus ut iuniores auscultet: «Saepe iuniori Dominus revelat quod melius est».30 Item admonet Paulinus Nolanus: «De omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem Spiritus Dei spirat».31

Si igitur iuridicialis prudentia, qua certae circumscribuntur participationis regulae, compagem Ecclesiae hierarchicam ostendit repellitque invitamenta ad proprium arbitrium aut iniustas postulationes, communionis aliunde spiritualitas suam confert animam corpori institutionis indicatque fiduciam illam ac mentem apertam quae dignitati prorsus respondet ac responsalitati cuiusque sodalis Dei apud Populum.

Vocationum diversitas

46. Hic communionis prospectus arte sociatur cum christianae communitatis facultate aperiendi omnibus «donis» Spiritus spatium. Unitas Ecclesiae dicere non vult uniformitatem, sed solidum inter iustas varietates complementum. Res est quae datur pluribus membris in uno corpore, solo Christi Corpore coniunctis (cfr 1 Cor 12,12). Oportet igitur ut Ecclesia tertii millennii omnes baptizatos et confirmatos excitet ad mentem propriae actuosaeque conscientiae in vita ecclesiali sumendam. Simul cum ministerio ordinis, alia ministeria, sive sint instituta, sive simpliciter recognita, florescere possunt in bonum totius communitatis, eamque in pluribus eius necessitatibus roborare, nempe a catechesi ad animationem liturgicam, ab institutione iuvenum ad multiplicia caritatis signa.

Revera officium munificum sumatur oportet — praesertim impensas fundendo preces ad Dominum messis (cfr Mt 9,38) — ad promovendas vocationes ad sacerdotium et eas quae singularem requirunt consecrationem. Et hoc problema magnae gravitatis est pro Ecclesiae vita ubique terrarum. Deinde, quibusdam in nationibus vetere evangelizatione signatis, luctuosum factum est propter socialem contextum et religiosam ariditatem inductam ob immoderatam rerum consumptionem nimiumque morum profanorum affectum. Necessarium ducitur et urgens instituere amplam et subtilem rationem pastoralem vocationum, quae paroecias, instituta educationis, familias amplectatur, attentiorem promovendo mentem de bonis essentialibus vitae, quae synthesim suam decretoriam obtineant in responsionibus quas unusquisque rogatur ut Dei vocationi ferat, praesertim cum haec ad absolutam sui ipsius viriumque deditionem propter Regnum.

His in adiunctis, magnum quoque pondus assumit quaelibet alia vocatio quae omnino nititur divitiis vitae novae, in Baptismatis Sacramento assumptae. Peculiari modo melius in dies detegenda est propria laicorum vocatio, qui qua tales vocantur ut possint «res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere» 32 nec non ut expleant «suas partes... in Ecclesia et in mundo... ad evangelizationem et sanctificationem hominum».33

Hoc sub eodem aspectu magnae utilitatis ad communionem munus est promovendi varia genera aggregationis, quae, sive in traditis sive in recentioribus formis motuum ecclesialium, Ecclesiae ferre pergunt vitalitatem quae donum Dei est atque authenticum «vernum Spiritus tempus» constituit. Opus est quidem ut associationes et motus, tum in Ecclesia universali, tum in Ecclesiis particularibus, artissima ecclesiali concordia operentur et gravibus Patrum praescriptis obtemperent. Attamen ad omnes vertitur quoque severum ac peremptorium Apostoli monitum: «Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere; omnia autem probate, quod bonum est tenete» (1 Thess 5,19-21).

47. Praeterea ad pastoralem familiae operam, peculiaris intendatur consideratio, quae historica nostra aetate utilior efficitur, cum in hanc potissimam institutionem diffusum absolutumque discrimen irrumpit. In christiana matrimonii visione, habitudo inter virum et mulierem — quae mutua, absoluta, unica et indissolubilis est — primigenio congruit Dei consilio, in temporum cursu «duritia cordis» inquinato, quod vero Christus venit ad eius pristinum splendorem redigendum, revelando quod «ab initio» Deus voluit (Mt 19,8). In matrimonio ad sacramenti dignitatem sublato exprimitur deinde «magnum mysterium» amoris sponsalis Christi erga Ecclesiam suam (cfr Eph 5,32).

Ad rem quod attinet, Ecclesia indulgere nequit coercitioni cuiusdam culturae quamvis sit satis diffusa et aliquando acerba. Ita potius agendum est ut, per evangelicam institutionem semper renovandam, christianae familiae solidum offerant exemplum, eo sensu quod matrimonium agi possit ratione Dei consilio et exigentiis humanae personae omnino congruenti: personae scilicet coniugum ac praesertim debilioris personae filiorum. Familiae ipsae magis in dies conscias se praebeant de sollicitudine erga filios et actuosae personae fiant quatenus ad praesentiam ecclesialem et socialem ad illorum iura tuenda.

Oecumenicum officium

48. Et quid dicendum de instantia communionem promovendi in difficili ambitu oecumenicae navitatis? Luctuosum ecclesialium laborum legatum temporis acti adhuc prosequitur limina transgrediendo novi millennii. Iubilaris celebratio recensuit quoddam revera propheticum et commovens signum; multum tamen itineris adhuc deest percurrendum.

Reapse, dum nos coegit ad oculos in Christum vertendos, Magnum Iubilaeum nos assumere fecit vividiorem conscientiam de Ecclesia uti mysterio unitatis. «Credo unam Ecclesiam»: quod in fidei professione affirmamus, ultimum habet fundamentum in Christo, in quo Ecclesia non est divisa (cfr 1 Cor 1,11-13). Ad eius Corpus quod attinet, in unitate a dono Spiritus proveniente, Ecclesia manet indivisibilis. Factum divisionis in ambitu historico generatur, in habitudine inter filios Ecclesiae, uti consectarium humanae infirmitatis in excipiendo dono quod a Christo-Capite ad Corpus Mysticum continenter profluit. Oratio Iesu in Cenaculo — «sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21) — revelatio simul est et invocatio. Illa revelat nobis Christi unitatem cum Patre, veluti fontem unitatis Ecclesiae ac perenne donum quod ipsa usque ad consummationem saeculi mystice recipiet. Unitas haec, quae expleri non desinit in Ecclesia Catholica, non obstantibus humanis limitationibus, etiam diversimode operatur in tot elementis sanctificationis et veritatis quae in interioribus partibus aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium inveniuntur; quae elementa, ut dona Ecclesiae Christi propria, impellunt eas ad plenam unitatem.34

Oratio Christi nobis memorat hoc donum necessario in dies altiore ratione excipiendum et explicandum esse. Invocatio «ut unum sint» simul est admonitio quae nos urget, fortitudo quae nos confirmat, salutaris reprehensio ob cordis pigritias et angustias. Oratione Iesu, non vero dotibus nostris, innititur fiducia qua in historia quoque plenam et visibilem communionem cum omnibus christianis assequi possumus.

In hoc prospectu renovati itineris postiubilaris, magna cum spe de Ecclesiis Orientalibus cogitamus, optantes ut illa donorum commutatio quibus Ecclesia primi millennii est ditata in plenitudine resumatur. Memoria temporis illius quo Ecclesia «duobus pulmonibus» respirabat christianos excitet Orientis et Occidentis ad viam iunctim suscipiendam, unitatem fidei servando ac iustas diversitates venerando, in mutua acceptatione et auxilio, ut membra unius Corporis Christi decet.

Simili studio oecumenicum interserendum est colloquium cum fratribus et sororibus Communionis Anglicanae necnon ecclesialium communitatum ex Reformatione ortarum. Theologica comparatio de essentialibus fidei et christianae legis moralis aspectibus, cooperatio in caritate ac praesertim magnus sanctitatis oecumenismus, Deo praestite, tempore futuro facere non poterunt quin suos fructus ferant. Interea iter fidenter pergamus, momentum exoptantes quo, nemine excepto, cum omnibus Christi discipulis elatissima voce canere poterimus: «Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum» (Ps 133,1).

Pignus de caritate ponendum

49. Ex communione intra-ecclesiali, caritas suapte natura ad universale expanditur ministerium, sese diffundens in munus operosi et specifici amoris erga quemlibet hominem. Ambitus est hic, qui decretorio pariter modo christianam vitam, ecclesialem stilum et pastoralem rationem describit. Ineuntibus saeculo et millennio, omnes videant oportet, immo in votis est ut maiore ratione intellegant quemnam ad gradum deditionis evehi possit caritas erga pauperiores. Si revera a Christi contemplatione denuo viam incepimus, nostrum erit id advertere in vultu eorum cum quibus ille similis esse voluit: «Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me» (Mt 25,35-36). Pagina haec non est mera adhortatio ad caritatem; agitur de pagina christologica, quae luminis radios effundit in Christi mysterium. Hac pagina, non minus quam aspectu orthodoxiae, Ecclesia nititur ad suam fidelitatem mensurandam uti Sponsa Christi.

Minime quidem est obliviscendum neminem amore nostro privari posse, quandoquidem Filius Dei «incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit».35 Si standum est certissimis Evangelii verbis, in persona pauperum peculiaris eius praesentia invenitur, quae Ecclesiae inicit praeferendam optionem pro ipsis. Per talem optionem testimonium redditur de genere amoris Dei, de eius providentia, de misericordia, et quodammodo adhuc in historiae campo seminantur illa Regni Dei semina quae Ipse Iesus posuit in sua vita terrestri cum obviam veniret omnibus eum adeuntibus propter spiritales et corporales necessitates.

50. Iam vero plurimae sunt necessitates quae temporibus nostris christianum sensum inquirunt. Hodierna societas novum incipit millennium onerata contradictionibus ob incrementum oeconomicum, culturale, technologicum, quod paucis fortuna praeditis offert summas facultates, dum mille milleque homines derelinquit non tantum progressione exclusos, verum obnoxios vitae condicionibus infra quid minimum sortis quae decet humanae dignitati. Potestne fieri ut nostra aetate sit adhuc ille qui fame pereat? qui damnatus relinquatur analphabetismo? qui curis medicis essentialibus privetur? qui tecto careat quo confugere possit?

Conspectus paupertatis sine fine dilatari potest, si veteribus nova addimus genera paupertatis, quae saepe quoque afficiunt illos ambitus et ordines qui, quamvis pecuniariis copiis ditatos, adducuntur ad desperationem contra rationem, ad medicamentorum stupefactivorum insidias, ad relictionem eorum qui in aetate provecta vel in morbo versantur, ad segregationem vel discriminationem socialem. Christifidelis qui huic scaenae se profert, actum fidei in Christum facere discat, interpretando monitum quod ex hoc mundo paupertatis ille proclamat. Agitur enim de prosequenda illa tradita caritate quae duobus millenniis iam elapsis plurima habuit signa et hodie forsitan maius requirit inceptum. Hora est novae «inventionis caritatis», quae non tantum explicari possit secundum efficacitatem auxilii iam praestiti, verum etiam secundum facultatem adeundi proximum et solidarietatem exprimendi cum dolentibus, ita ut gestus auxilii non uti nummus indecorus, sed uti fraterna participatio censeatur.

Hac de causa ita agendum est nobis ut pauperes, in singulis christianis communitatibus, persentiant se «in domo propria» esse. Hic modus agendi nonne erit suprema et efficax manifestatio boni nuntii Regni? Sine hac forma evangelizationis, quae per caritatem et testimonium christianae paupertatis expletur, nuntius Evangelii, qui etiam primaria est caritas, periculum patitur incomprehensionis aut suffocationis propter affluentiam verborum, cui hodierna societas communicationis cotidie subicitur. Caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis.

Huius temporis provocationes

51. Et quomodo fieri potest ut detrahamur ante conspectum eversionis oecologicae quae ingentes orbis areas inhospitas et homini hostiles reddit? aut ante difficultates pacis, quae saepe minationibus afficitur sub exitialium bellorum inquietudine? aut ante ludibrium fundamentalium iurium tot personarum, praesertim puerorum? Tot sunt instantiae, de quibus christianus animus detrahi nequit.

Peculiare munus afficere debet quosdam exigentiae evangelicae aspectus, qui saepe parum intelleguntur, ita ut Ecclesiae interventus reddantur impopulares, qui tamen hanc ob causam nequeunt minus praesentes esse in ecclesialibus rebus agendis de caritate. Dicimus de munere assumendo ad vitam cuiusque hominis tuendam inde ab eius conceptu usque ad naturalem transitum. Ministerium homini praestandum pariter instat nos ad opportune et importune clamorem edendum eos, qui novis scientiae progressionibus utuntur praesertim in campo biotechnologico, fundamentalia ethicae postulata nullo tempore neglegere posse, recurrentes forsitan ad dubiam solidarietatem, quae sibi proponit vitam et vitam discernere, propriam cuiusque hominis dignitatem spernendo.

Per efficientiam christiani testimonii, maxime in his delicatis dubiisque campis, summopere interest ut causae doctrinae Ecclesiae convenienter dilucidentur, aperte praesertim affirmando quod non agitur de fidei prospectu non credentibus imponendo, sed de donis propriis ipsius naturae cuiusque hominis interpretandis ac tuendis. Caritas igitur necessario erit famulatus culturae, rei politicae, oeconomicae, familiae praestitus, ut ubique veneratione cumulentur fundamentalia principia, ex quibus humana condicio futurumque culturae pendent.

52. Omnia haec, ut patet, specifica christiana ratione sunt peragenda: maxime laici erunt qui praesentes se reddant his in muneribus ad vocationem sibi propriam exsequendam, quin umquam aviditati indulgeant christianas communitates ad socialem tabernam redigendi. Peculiarem in modum, necessitudo cum civili societate ita instituatur ut omnes autonomiam et huius munera revereantur, secundum postulata doctrinae socialis Ecclesiae. Notatu digna est navitas quam Ecclesiae Magisterium adhibuit, praesertim saeculo XX, ad rem socialem sub lumine Evangelii legendam nec non ad offerendam, definite quidem et ordinate, propriam cooperationem ad quaestionem socialem solvendam, quae in hodierna aetate universalis facta est quaestio.

Haec pars ethico-socialis uti indefectibilis mensura christiani testimonii proponitur; tentatio respuenda est spiritalitatis indolis intimae et individualis, quae cum requisitis caritatis haud bene componitur, nec cum logica Incarnationis, nec tandem cum eschatologica christianismi intentione. Si haec ultima conscios nos facit de relativa historiae indole, hoc nobis non permittit ut quodammodo officium neglegamus eam aedificandi. Ut cum maxime viget huiusmodi doctrina Concilii Oecumenici Vaticani II: «Unde apparet christiano nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi artius obstringi».36

Solidum signum

53. Ut signum feramus huius sensus caritatis et humanae promotionis, quae radices emittit in intimas Evangelii exigentias, voluimus ut ipse Annus Iubilaris, inter innumeros caritatis fructus quos in eius cursu iam tulit — cogitamus in primis subsidium oblatum tot indigentioribus fratribus ut Iubilaei partes habere possent — opus crearet quod quodam modo constitueret fructum et sigillum iubilaris caritatis. Plurimi quidem peregrinantes diversimode stipem dederunt et, una cum illis, etiam multi praecipui curatores oeconomicae actionis munifica tribuerunt subsidia, quae ad dignam iubilaris eventus exsecutionem contulerunt. Solutis nummariis rationibus sumptuum quos opus fuit oppetere huius anni decursu, pecunia parsimoniae ad effectus caritatis destinabitur. Etenim magni est ponderis ut ex hoc religioso praeclaro eventu quaelibet removeatur parvitas quaestus oeconomici. Quod supererit conferet ad renovandam, hodiernis quoque in adiunctis, experientiam multoties habitam in historiae decursu, a tempore quo, in exordiis Ecclesiae, communitas Hierosolymitana obtulit non-christianis commovens spectaculum spontaneae munerum permutationis, usque ad bonorum communionem inter pauperrimos homines (cfr Act 2,44-45).

Opus quod efficietur parvus tantummodo erit rivulus qui confluet in magnum flumen christianae caritatis historiam percurrens. Parvus, significans tamen rivulus: Iubilaeum coegit terrarum orbem ad Romam, ad Ecclesiam contuendam, quae «praesidet in caritate»,37 et ad propriam stipem Petro offerendam. Nunc caritas expressa in corde catholicitatis quodam modo denuo vertitur in mundum per hoc signum, quod maneat volumus uti fructus et vivens memoria communionis habitae occasione Iubilaei.

Dialogus ac missio

54. Novum saeculum, novum millennium patent sub Christi lumine. Attamen non omnes hoc lumen contuentur. Mirum nos decet officium ut «repercussus» huius luminis efficiamur. Est mysterium lunae valde addictum contemplationi Patrum, qui per hanc imaginem dependentiam docebant a Christo, Sole, cuius lumen illa replicat.38 Genus erat exprimendi quidquid Ipse Christus dixerat cum exhibebatur uti «lux mundi» (Io 8,12) et cum pariter suos hortabatur discipulos ut essent «lux mundi» (Mt 5,14).

Munus est hoc, quod contremiscere nos facit, si ad infirmitatem attendimus quae saepe opacos nos efficit et umbris confertos. Est tamen possibile munus, si nos ostendimus luci Christi et nos aperimus gratiae quae novos nos reddit homines.

55. Hac in visione exponitur magna provocatio colloquii interreligiosi, cui novum saeculum intentos nos videbit secundum lineamenta Concilii Oecumenici Vaticani II.39 Annis quibus Magnum Iubilaeum apparabatur, Ecclesia per conventus dignos symbolica gravitate curavit describendam relationem aperturae et dialogi erga praepositos aliis religionibus. Dialogus prosequi debet. Condicione praehabita perspicui pluralismi culturalis et religiosi, prout in societate novi millennii ostenditur, dialogus hic magni erit ponderis ad parandam quoque solidam pacis condicionem, et ad spectrum bellorum inter religiones repellendum, quae plures historiae hominis periodos sanguine consperserunt. Nomen unici Dei magis magisque sit oportet, sicuti est, nomen pacis et monitum ad pacem.

56. Dialogus tamen religioso indifferentismo inniti nequit, et ad nos christianos officium attinet dialogum explicandi dum testimonium offerimus plenum spe quae in nobis est (cfr 1 Pt 3,15). Ne timeamus quominus identitatem aliorum laedat id quod secus est laetus nuntius doni omnibus concessi et omnibus propositi maxima cum libertatis reverentia: donum dicimus revelationis Dei-Amoris qui «sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret» (Io 3,16). Hoc quidem, prout in Declaratione Dominus Iesus recenter in luce est positum, subici nequit cuidam speciei dialogicae pactionis, ac si esset pro nobis simplex opinio; est nobis autem gratia quae gaudio nos replet; est nuntius, quem nuntiare tenemur.

Ecclesia igitur detrahi nequit ab actione missionali inter populos, et uti munus primarium missionis ad gentes permanet nuntius qui est in Christo, «Via et Veritate et Vita» (cfr Io 14,6), in quo homines salutem inveniunt. Dialogus interreligiosus «nuntium simpliciter substituere nequit, ad nuntium tamen usque convertitur».40 Missionale tamen munus non impedit nos quin dialogum suscipiamus penitus prompti ad audiendum. Novimus enim, coram gratiae mysterio dimensionibus et consectariis infinite ditato pro vita et historia hominis, Ecclesiam ipsam nullo tempore investigationes esse intermissuram, quoniam auxilio se committit Paracliti, Spiritus veritatis (Io 14,17), cui competit eam deducere «in omnem veritatem» (Io 16,13).

Hoc principium fundamentum est non tantum inexhausti perscrutationis theologicae de christiana veritate, verum etiam de christiano colloquio cum philosophiis, culturis, religionibus. Haud raro Spiritus Dei, qui «ubi vult, spirat» (Io 3,8), in universali hominis experientia, non obstantibus omnibus humanis limitationibus, signa concitat suae praesentiae, quae ipsos Christi discipulos movent ad nuntium penitius percipiendum, cuius sunt praecones. Nonne accidit forsitan ut hac humili ac fidenti apertura Concilium Oecumenicum Vaticanum II «signa temporum» legere studeret? 41 Ecclesia, quamvis operosum ac sedulum agens discrimen ad discernenda «vera signa praesentiae vel consilii Dei»,42 agnoscit se non tantum dedisse, verum etiam accepisse «ex humani generis historia et evolutione».43 Hunc gestum aperturae et pariter diligentis discriminis Concilium inauguravit respiciens quoque alias religiones. Ad nos pertinet doctrinam excipere et magna cum fidelitate vestigium persequi.

Sub Concilii lumine

57. Quot divitiae, dilectissimi Fratres et Sorores, inveniuntur in normis quas nobis proposuit Concilium Oecumenicum Vaticanum II! Hanc ob causam, tempore praeparationis Magni Iubilaei, ab Ecclesia quaesivimus ut sese interrogaret de acceptatione Concilii.44 Estne hoc factum? Congressio in hac Vaticana Civitate habita punctum temporis huius considerationis exstitit, et ominamur ut in omnibus Ecclesiis particularibus, etsi diversimode, hoc similiter evenerit. Per annorum decursum, hi textus pretium non amittunt nec fulgorem. Necesse est ut congruenter legantur et noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in ambitu Ecclesiasticae Traditionis. Iubilaeo concluso, ut quam maxime assumimus officium ostendendi Concilium uti summam gratiam qua Ecclesia saeculo XX est ditata: in eo nobis tutissimus offertur index ad iter hoc ineunte saeculo detegendum.

 

CONCLUSIO

DUC IN ALTUM!

58. Progrediamur oportet in spe! Coram Ecclesia novum patet millennium veluti apertum mare, in quod, Christo auxilium ferente, est committendum. Filius Dei, qui abhinc duo milia annorum propter hominis dilectionem est incarnatus, opus suum hodie quoque explet: argutos oculos habeamus oportet ad id contuendum et praesertim validum cor ut nosmet ipsi illius efficiamur instrumenta. Nonne fuit forsitan nostra Anni Iubilaris celebratio ad restaurandum colloquium cum hoc vivido fonte spei nostrae? Nunc autem Christus, spectatus et amatus, iterum iterumque nos invitat ut iter suscipiamus: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Mt 28,19). Missionale praeceptum in tertium millennium nos inducit ad eundem hortando fervorem quo praediti erant christifideles primae horae: confidere possumus fortitudini eiusdem Spiritus qui Pentecostes die effusus est, et in praesens urget nos ad instaurandam viam illa suffulti spe «quae non decipit» (Rom 5,5).

Gressus noster, hoc novo ineunte saeculo, necesse est speditior fiat ad orbis terrarum vias denuo percurrendas. Viae, per quas unusquisque nostrum et singulae ecclesiae incedimus, plurimae sunt, sed distantia dari nequit inter illos qui unica communione sociantur, communione nempe quae cotidie alitur ad mensam Panis Eucharistici et Verbi Vitae. Singulis diebus dominicis Christus resuscitatus admissionem nobis concedit in Cenaculo, ubi «sero die illa prima sabbatorum» (Io 20,19) coram suis stetit ut insufflaret in eos vivificans donum Spiritus eosque duceret in magnam evangelizationis audaciam.

Hoc in itinere nos comitatur Virgo beatissima, cui, aliquot elapsis mensibus, una cum plurimis Episcopis, qui Romam venerunt ex omnibus mundi partibus, tertium commendavimus millennium. Pluries his annis eam monstravimus et invocavimus ut «Stellam novae evangelizationis». Nunc eam indicamus ut fulgentem auroram et certissimam nostro in itinere ductricem. «Mulier, ecce filii tui!», eidem rursus dicimus, eandem resonantes vocem Iesu (cfr Io 19-26), et sumentes apud eam vocem filialis dilectionis totius Ecclesiae.

59. Carissimi Fratres et Sorores! Symbolum Portae Sanctae post terga nostra clauditur, sed ut relinquatur quam maxime aperta Porta vivens quae Christus est. Post iubilarem fervorem ad cotidianam consuetudinem non regredimur. Secus enim, peregrinatio nostra, si authentica fuit, crura nostra protendit per viam quae nos praestolatur. Apostoli Pauli audaciam sequamur: «Ad ea vero, quae ante sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu» (Philp 3,13-14). Imitemur insimul contemplationem Mariae, quae, post peregrinationem in sanctam civitatem Ierusalem, in domum Nazarethanam regrediebatur mysterium Filii conservans in corde suo (cfr Lc 2,51).

Iesus resuscitatus, qui nostris in viis comitem se praebet et notum nobis se facit sicut olim discipulis Emmaus «in fractione panis» (Lc 24,35), vigiles nos inveniat et promptos ad vultum eius noscendum et nostros fratres adeundos ut magnum iis perferamus nuntium: «Vidimus Dominum!» (Io 20,25).

Hic est enim optatissimus fructus Iubilaei anni bismillesimi, Iubilaei videlicet quod vivida ratione iterum nostros ante oculos proposuit mysterium Iesu Nazarethani, Filii Dei hominisque Redemptoris. Dum Iubilaeum concluditur et futurum spei nobis reseratur, laus gratiarumque actiones totius Ecclesiae ad Patrem effundantur, per Christum, in Spiritu Sancto.

Haec ominantes omnibus vobis imo ex pectore Nostram impertimus Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 11.

(2) Cfr Bulla Incarnationis mysterium (29 Novembris 1998), 3: AAS 91 (1999), 132.

(3) Ibid., 4, l.m., 133.

(4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.

(5) De civ. Dei, XVIII, 51,2: PL 41,614; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.

(6) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 55: AAS 87 (1995), 38.

(7) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

(8) Comm. in Is., Prol.: PL 24,17.

(9) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 19.

(10) «Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere [..] unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter [...] non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum»: DS 301-302.

(11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

(12) Hac de re admonet sanctus Anasthasius: «Homo cum re creata coniunctus non potuisset divinus effici, nisi Filius verus Deus esset», Oratio II contra Arianos 70: PG 26, 425 B.

(13) N. 78.

(14) Ultimi Colloqui. Quaderno giallo, 6 Iulii 1897: Opere complete, Città del Vaticano 1997, 1003.

(15) S. Cyprianus, De Orat. Dom., 23: PL 4,553; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4.

(16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40.

(17) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.

(18) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula de quibusdam rationibus christianae meditationis Orationis formas (15 Octobris 1989): AAS 82 (1990), 362-379.

(19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.

(20) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini (31 Maii 1998), 19: AAS 90 (1998), 724.

(21) Ibid., 2: l.m., 714.

(22) Cfr ibid., 35: l.m., 734.

(23) Cfr 18: AAS 77 (1985), 224.

(24) Ibid., 31: l.m., 258.

(25) Tertullianus, Apol., 50,13: PL 1,534.

(26) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

(27) MsB 3vo, Opere complete, Città del Vaticano, 1997, 223.

(28) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, c. III.

(29) Cfr Congr. de Clericis et aliae, Instr. de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877, praesertim art. 5: De cooperationis compagibus in Ecclesia particulari.

(30) Reg. III,3.

(31) Epist. 23,36 ad Sulpicium Severum: CSEL 29,193.

(32) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 31.

(33) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, 2.

(34) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.

(35) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

(36) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.

(37) Cfr S. Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Praef., ed. Funk, I,252.

(38) Ita, v.gr., S. Augustinus: «Luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab Unigenito Filio Dei, qui multis locis in Sanctis Scripturis allegorice sol est appellatus»: Enarr. in Ps. 10,3.

(39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas Nostra aetate.

(40) Instr. Congr. pro Gentium Evangelizatione et Pontificii Consilii pro Dialogo Inter Religiones, Dialogo e annuncio: riflessioni e orientamenti (19 Maii 1991), 82: AAS 84 (1992), 444.

(41) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 4.

(42) Ibid., 11.

(43) Ibid., 44.

(44) Cfr Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 36: AAS 87 (1995), 28.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana