Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN EXERCENDO SUO*

VENERABILI DEI SERVO BARTHOLOMAEO FERNANDES DOS MÁRTIRES
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « In exercendo suo munere patris ac pastoris, sint Episcopi in medio suorum sicut qui ministrant, boni pastores qui cognoscunt suas oves quosque et ipsae cognoscunt, veri patres qui spiritu dilectionis et sollicitudinis erga omnes praestant » (Conc. Oecum. Vat. II, decr. Christus Dominus, 16). Pater ac pastor, ideoque "forma factus gregis" (1 Pe 5, 3), Archiepiscopus fuit Bracarensis Bartholomaeus Fernandes. Olisipone ipse mense Maio anno MDXIV natus est, qui postea suo nomini addidit dos Mártires, ex titulo paroeciae sui baptismi Nostrae Dominae Martyrum. Fratrum Praedicatorum in claustro S. Dominici suae urbis die XI mensis Novembris anno MDXXVIII vestimentum sumpsit atque die XX mensis Novembris subsequentis anni perpetua vota nuncupavit. Cum ibidem Studium Generale Ordinis adesset, philosophiae ac theologiae curricula egit, quae anno MDXXXVIII lector renuntiatus complevit. Variis locis has disciplinas tradidit (annis MDXXXVIII-MDLVII) et anno MDLI in Capitulo Ordinis Generali theologiae magistri gradum obtinuit. Olisipone Benficae in claustro prioris sustinuit partes. Cum Primatialis Sedis Bracarensis suum Praesulem desideraret, Catharina regina regens Lusitanorum Paulo IV eundem indicavit, qui munus illud tueretur. Summus Pontifex eundem die XXVII mensis Ianuarii anno MDLIX illius Ecclesiae nominavit sacrorum Antistitem. Suo Priori Provinciali, insigni scilicet theologo Aloisio de Granada officium hoc declinanti ipsique Reginae fratrem Bartholomaeum designanti, obtemperans, episcopatum suscepit. Eiusdem anni die IV mensis Octobris suum in amplissima dicione eaque antiquissima in Lusitania ingressus est ministerium. Principale putavit officium iuvenes erudire ac Dei verbum proclamare. Sic publica studia Societatis Iesu sodalibus Bracarensi in urbe commisit atque Fratrum Praedicatorum claustrum in oppido Viana do Castelo condidit. Auctoritate plurimum apud tertium novissimumque Concilii Tridentini tempus sua scientia, exemplo audaciaque valuit (annis MDLXII-MDLXIII), ut Ecclesia reformaretur, ad quam rem deinceps ipse perquam animose adlaboravit. Anno MDLXIV Synodum Dioecesanam composuit, quam anno MDLXVI Concilium Provinciale Bracarense est subsecutum. Ut sacerdotes instituerentur, Conciliare Seminarium aedificavit atque insuper variis locis theologiae moralis scholas instituit. Pastorales per visitationes singulas paroecias easque innumeras adiit. Largus erga pauperes fuit ergaque aegrotos promptus, saeviente potissimum anno MDLXX pestilenti lue. Complura is opera scripsit, quae ex. gr. sunt "Catecismo ou doutrina cristã", « Stimulus pastorum », « Compendium spiritalis doctrinae ». Multum illum existimaverunt Pius IV ac S. Carolus Borromaeus, qui vicissim multum ex eo sumpsit. Per orationis exercitium puritatemque vitae primum Aloisio de Granada eius vitam narrante ac testante perfectus magnusque praelatus evasit. Cum Gregorius XIII eum episcopatu levavisset, anno MDLXXXII in claustrum oppidi Viana do Castelo secessit, ubi die XVI mensis Iulii anno MDXC de hoc mundo demigravit, agnitus conclamatusque a populo "Archiepiscopus sanctus". Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis foras die XXIII mensis Martii anno MDCCCXLV emisit Gregorius XVI. Die VII mensis Iulii anno MMI Nos Ipsi miraculum ad eius beatificationem attinens comprobavimus, quam statuimus die IV mensis Novembris eiusdem anni celebratum iri.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi PreÅ¡oviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michalis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mārtires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Praestabilis hic Praesul spectabiles dedit sapientiae doctrinaeque testificationes, qui non modo suam dicionem verum etiam totam Ecclesiam multum iuvit, scriptis erudivit suaque eximia opera perquam studiose aedificavit. Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt transitura posthabeant et superna continenter affectent.

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operisbus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 615-617

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana