Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

VITA VESTRA ABSCONDITA*

SANCTARUM TRIBUUNTUR
MARIAE CRESCENTIAE HÖSS CAELITUM HONORES

 

« Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! » (Col 3, 3).

Silentium dilexit beata Maria Crescentia Höss ac solitudinem, cum Evangelium intentissima quidem cura auscultaret in Christoque omnino latitaret, ut maximis amicitiae vinculis cum illo coniuncta viveret Deique laudes vitae per sanctitatem et apostolatus ardorem concineret.

Die XX mensis Octobris anno MDCLXXXII orta est in Bavariae dioecesi Augustana piis ex parentibus catholicis, a quibus fide est etiam diligenter instituta ac christiana vitae ratione. Iam a puella singularem prae se ferebat ad virtutes proclivitatem; doctrinam christianam addiscere concupiscebat. Altissimo quodam adfectu Eucharistiae Sacramentum amabat, quod spiritalis ipsius vitae media prorsus factum est sedes necnon interioris pietatis alimentum. Domesticis in operibus parentes adiuvabat inque textilium officina. Illam universi profecto, tam catholici quam lutherani, ob permagnum eius in Dominum amorem admirabantur bonitatemque erga proximos, in primis vero egenos. Quamquam consecratam appetebat vitam, paupertate domus ac familiae impediebatur. Opibus tandem lutherani urbis praefecti ingredi licuit ei anno MDCCIII coenobium Monacharum Tertii Ordinis Sancti Francisci in loco Mayerhoff urbis Kaufbeuren. Sacro vixdum induta habitu erat, cum pietatis suae fervore atque regulae religiosae observatione statim praestabat. Absoluto novitiatu, quo nempe tempore omnibus profecerat virtutibus, religiosa nuncupavit vota nomineque Annae posito Mariae Crescentiae sumpsit sibi vocabulum. Haud contigerunt ei prima religiosae vitae tempora facilia; attamen Domino confidens ac perseverans, oboediens et humilis singulas devicit difficultates postmodumque variis in Communitate perfuncta est muneribus. Ostiariae explevit officium simulque curam consororum egit aegrarum. Fuit deinde noviciarum magistra, quas suo potissimum exemplo instituebat suaque benignitate necnon in agendo alacritate. Antistita cum ipsa anno MDCCXL esset creata, virtute efflorescebat communitas eius ac religiosa disciplina. Mysticas quasdam subiit experientias Deoque studuit in proximis suis deservire. Fidem testabatur suam ex animi demissione atque perseverantia seseque providentiae divinae ac misericordiae immensa cum fiducia dedebat, dum Deum omnibus viribus animoque toto diligebat. Singulari omnino pietate Iesum Crucifixum colebat et Eucharistiae Sacramentum, unico cum Virginem Mariam cultu prosequebatur quam silentio imitari cupiebat tum etiam perpetua cum Domino coniunctione et puritate. Sapiens exstitit haec Beata ac prudens consiliaria, a qua complures e Germania et Bavaria et Hungaria, tum catholici tum protestantes, humiles ac nobiles, laici et ecclesiastici hospites solida petebant consilia. Liberalitatem egentibus praebebat, maternum vero animum sororibus suis religiosis, postremo erga omnes misericordiam qui auxilium requirebant. Corporis dolores animique complectebatur veluti totidem instrumenta quibus se Christo conformaret, dictitare solita: « Vita est amor mea, amor autem dolor est, quandoquidem nullus est sine Crucifixo amor verus ». Aegrotationem nacta ipsa pergravem in Domini pace die V mensis Aprilis obiit, Paschatis in sollemnitate, apud idem oppidum Kaufbeuren, anno MDCCXLIV. Sanctimoniae autem eius celeriter fama percrebruit, propter beneficia quoque illa quae intercedente ea Deus largiebatur. Episcopus proinde ipse Augustanus causam beatificationis instituit atque canonizationis iam anno MDCCLXXV. Omni dein legibus statuta processione legitime peracta, die VII Octobris anno MCM ipsi Beatarum honores Pontifex addidit Leo XIII. Ut vero rite ad ipsius procederetur canonizationem, feliciter Congregatio de Causis Sanctorum inspexit affirmatam sanationem prodigiosam, quae eiusdem Mariae Crecentiae deprecationi assignabatur, anno MCMLXXXVI secutam. Die igitur XVIII Decembris mensis, anno MM, Nostro in conspectu prodiit Decretum super miraculo. Consentientibus Patribus Cardinalibus atque Episcopis in Consistorio, die XIII Martii anno MMI decrevimus ut Romae canonizationis ritus die XXV subsequentis mensis Novembris concelebraretur.

Hodie propterea apud Apostolorum Romana sepulcra hanc placuit Nobis elata voce proferre formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Marello, Paulam Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam Franciscam Salesiam Aviat et Mariam Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quibus exceptis summa cum gratulatione ab omnibus verbis Nosmet ipsi oratione pientissima sane suscepimus novellam hanc Sanctam primi extollendam eiusque simul exemplum hac nostra potissimum aetate proponendum curavimus ut, quem virtutum thesaurum et bonorum operum numerum eandem per eximiam mulierem universae Ecclesiae praefulgere voluisset Deus, adiuvante in terris ecclesiali communitate fructus salutares plurimos parere sineret.

Singula vero quae hisce constituimus Litteris Nostris, firma manere validaque volumus omne in posterum tempus quibuslibet contrariis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 553-555

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana