Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CUM LIBER ESSEM EX OMNIBUS*

QUIBUS BEATO ALOISIO ORIONE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci ut plures lucri facerem ... factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar» (1 Cor 9, 19-23).

Pauli Apostoli haec verba nos ad Beati Aloisii Orione vitam ostendendam iuvant, qui mirum quoddam ingeniosumque nobis apparet christianae caritatis indicium. Eius vitam tum laboriosam tum nonnumquam asperam summatim complecti non possumus. Attamen asseverare licet eum inter eminentissimos saeculi XX homines propter christianam fidem palam significatam adscribi posse. Pauli Apostoli cor animumque habuit, cum esset tener ac sensibilis usque ad lacrimas, indefatigabilis animosusque usque ad audaciam, tenax operosusque usque ad heroicam virtutem, omne genus obiens pericula. politicos excultosque homines conveniens, homines fide carentes illuminans, peccatores convertens, usque in continuata fidentique precatione versans, quam interdum terrificae paenitentiae comitabantur.

Aloisius Orione in oppido Pontecurone dioecesis Derthonensis die XXIII mensis Iunii anno MDCCCLXXII ortus est. Licet sacerdotium affectaret, tres annos (MDCCCLXXXII-MDCCCLXXXV) patrem iuvit famuli silicarii sustinens partes. Die XIV mensis Septembris anno MDCCCLXXXV, XIII annos natus, Franciscale claustrum Iriense ingressus est, sed peripneumonia affectus, cum summo discrimine versaretur, domum repetivit. Ab anno MDCCCLXXXVI ad annum MDCCCLXXXIX Oratorio Valdocco Taurinensi est receptus. Derthonense deinceps seminarium ingressus est. Derthonae die III mensis Iulii anno MDCCCXCII primum adulescentibus in christiana disciplina erudiendis oratorium instituit; insequenti anno, die scilicet XV mensis Octobris anno MDCCCXCIII, Aloisius Orione, clericus XXI annorum, Collegium pauperibus adulescentibus destinandum condidit.

Die XIII mensis Aprilis anno MDCCCXCV ordine sacro est auctus atque eadem in celebratione eius collegii sex alumnis clericale tradidit Episcopus vestimentum. Iuvenem circum Conditorem increbruerunt clerici et iuvenes sacerdotes, qui primum Parvae Operae Divinae Providentiae globum constituerunt. Derthonensis Episcopus, excellentissimus Dominus Hyginus Brandi, anno MCMIII congregationem marium religiosam Filiorum Divinae Providentiae canonice agnovit (videlicet sacerdotum, fratrum, coadiutorum et eremitarum), quique charisma confirmavit, quod apostolico modo ita explicatur «ut sociata opera praestetur ut parvuli, pauperes populusque per caritatis ministerium Ecclesiae Summoque Pontifici deferantur», quod per IV peculiare votum significatur « fidelitatis erga Summum Pontificem ». Ipso roboratus Leonis XIII consilio, Beatus Orione in primis Constitutionibus anni MCMIV inter novae Congregationis incepta illud posuit propositum adlaborandi ut « separatae Ecclesiae unitatem adipiscerentur ».

Christi fuit ille sacerdos totus laetusque, cum Italiam atque Americam Latinam decurreret, vitam dicans iis qui magis propter fortunam, indigentiam, humanam pravitatem patiuntur. Sufficit ut inter terraemotibus Messanensibus Marsicisque affectos studiosa eius praesentia memoretur. Aloisius Orione plane intellexit primum esse iustitiae opus populis Christum praebere, quia « caritas nimirum ipsa omnes aedificat, omnes in Christo Ecclesiaque coniungit ». Humilis hic pauperque presbyter, intrepidus et indefatigabilis, amoris Dei vividus factus est testis. Frequentem ipse communicat turmam testium qui suam per agendi rationem plus quam meram inter homines mutuam necessitudinem ostenderunt, verbis factisque libertatis, redemptionis et certae tandem spei, suae frontis minuens sudorem.

Pauper inter pauperes, Christi fratrumque indigentiorum amore compulsus, magis magisque Parvae Operae Divinae Providentiae tentorium dilatavit, quae Parvis Sororibus Missionariis Caritatis, Sacramentinis Caecis ac deinceps Contemplativis Iesu Crucifixi est locupletata. In Caritatis civilisque muneris provincia laicos quoque implicavit, qui exinde Institutum Saeculare Orioninum et Motum Laicalem Orioninum effecerunt.

In Polonia, Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, Anglia, spiritu vere oecumenico alias domus constituit. Suam in Mariam dilectionem per magnun sanctuarium Derthonense aedificatum et vulgo nuncupatum « Madonna della Guardia » re visibiliterque exprimere voluit.

Huius caritatis strategi cor fuit «sine finibus, quandoquidem Christi caritate distendebatur». Erga Christum studium eius audacis vitae fuit anima, interior impulsus ad alios curandos sine condicionibus, fons frigidus indissolubilis spei. Anno antequam moreretur sic praecipuum suae vitae summatim est complexus propositum «pati, silere, orare, amare, in cruce esse et adorare ». Mirabilis est Deus suis in Sanctis, et Beatus Orione omnibus est perspicuum exemplar et in fide solacium.

Beatificationis canonizationisque causa Beati Aloisii Orione anno MCMXLVII apud Derthonensem dioecesim est incohata. Die XXVI mensis Octobris anno MCMLXXX Nos Ipsi laetanter eundem Dei Servum Beatum renuntiavimus.

Anno MCMXCIX Derthonensis Episcopus processum canonicum incohavit de prodigiosa sanatione, quae dicebatur, quaeque anno MCMXC Petrino Penacca accidit, qui Beatum ipsum vivum noverat. Die VII mensis Iulii anno MMIII concessimus ut decretum de miraculo foras daretur. In Consistorio, die XIX mensis Februarii anno MMIV celebrato, statuimus ut canonizationis ritus die XVI mensis Maii eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Specimina autem haec actuosae christifidelium in orbe sanctitatis adeo sollemniter universae proposita Ecclesiae exoptare tantummodo possumus ut, sicuti gratulantibus erunt semper laetandi causae, ita Evangelium Christi sectantibus maneant totidem incitamenta ut idem fideles sua in vita efficere studeant quod tam laudabiliter ab aliis, Deo opitulante, iam effectum viderint. Quae demum his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 6-9

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana