Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD ALEXANDRUM CAROLUM S.R.E. CARD. RENARD,
ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM,
XXV ANNUM COMPLENTEM
AB EPISCOPALI ACCEPTA ORDINATIONE

 

Primis his litteris, quas norninatim scribimus tibi, Venerabilis Frater Noster, cum omni scilicet ea, qua possumus, caritate benignitateque fraterna valde quidem optamus Nostri animi gratulationem laetam tecum cominunicare οb imminentem anniversariam tuam celebrationem, eodemque tempore cupimus tuum vicissim animum confirmare quam efficacissime et corroborare in cotidiana gubernatione gregis cari Lugdunensis, nempe in sedula curatione officiorum episcopalium quae Nos dudum expertos non fugia quam ardua hodie in se sint ac tibimet ipse quam difficilia adhuc fuerint.

Prius tamen vehementer gaudendum esse sentimus aperteque laudandum Deum, gratiarum universarum auctorem, quia undevicesimo die proximi mensis Octobris, Eo nimirum providente, feliciter tu complebis vicesimum quantum Episcopatus tui annum ac iuste Dmmino cum clero fidelique populo Lugdunensi commemorabis praeteritum vitae tuae et industriae sacrae curriculum quod tot fructibus salutaribus abundavit totque mentis te cumulavit inter probatos Ecclesiae Dei pastores. Quibus de promeritis singulis magnopere tibi nunc ipsum in Domino gratulamur.

Etenim cum quattuordecim anuns Episcopus praeeras communitati Versaliensi et cum undecim iam isti Lugdunensi, suscipiebas plurimos accedentes ad te pastorali divini Redemptoris adfectu; Evangelii integritatem ac magisterium Ecclesiae vigil constansque defendebas; multiplices difficultates patienti diligentia superare nitebaris et apostolica educandi hortandique opera temporibus item impedita nihilo minus fortiter promovebas. At in eο Nobis videtur maior quaedam laus Episcopatus tui esse collocanda quod fratres tuos sacerdotes amantissime semper verbo, exemplo, consilio adiuvare studuisti et inter se vinculis caritatis consociare quodque nuperius Christifideles Lugdunenses ad renovatum Ecclesiae spiritum et Concilii Vaticani II ductum sequendum prudenter adduxisti.

Illas igitur praecipuas videmus libenterque extollimus virtutes ac laudes Episcopatus tui, Venerabilis Frater Noster; de illis palam tecum laetamur Nos et Nobiscum te gratias Deo optimo habere volumus. Precamur autem supplices Dominum Iesum ut, caelesti eius comitante lumine ac solamine, iucunda memoria operum Episcopatus antehac per viginti quinque annos egregie a te absolutorum te intus sustentet. His itaque sensibus fraternis repleti veluti praesentes istic recolimus tecum Episcopatus tui faustum natalem; hoc cum amore scribentes, impertimus tibi, tamquam darum documentum maximae aestimationis Nostrae nec non pignus validorum semper Dei subsidiorum, Apostolicam Nostram Benedictionem quam ad Episcopos Auxiliares et universum clerum et populum fidelium Lugdunensem pertingere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo. 

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana