Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA IN FERIA V
DOMINICAE CENAE
AD UNIVERSOS ECCLESIAE EPISCOPOS:
DE SS. EUCHARISTIAE MYSTERIO ET CULTU


Venerabiles ac Dilecti Nobis Fratres,

1. Dominicae cenae in proxima sollemnia, hoc etiam amo, Epistulam ad vos damus, quae propius cum illa conectitur quam superiore amo eadem oblata occasione accepistis, una cum Epistula quam misimus ad sacerdotes. Ante omnia vero gratias vobis ex animo studemus referre tum quod priores epistulas eo quidem recepistis animo affectuque unitatis quem inter nos Dominus confirmavit, tum quod presbyteris veshis cogitationes eas explicavistis quas ineunte pontificatu Nostro patescere voluimus.

In Eucharistica Cenae Domini Liturgia una cum propriis sacerdotibus oílicia renovavistis ac promissa ordinationis tempore suscepta. Multi praeterea ex vobis, Venerabiles ac Dilecti Fratres, eundem eventum Nobis deinde nuntiavistis ipsique grates pariter egistis, quin immo saepius habitas a presbyteris veshis gratias ad Nos transmisistis. Conaplures insuper sacerdotes laetari se dixerunt quoniam animos pervadentem indolem sollemnemque percepissent Feriae Quintae in Cena Domini veluti amuae “festivitatis sacerdotum”, necnon penitus comprehendissent momentum ipsarum quaestionum in datis sibi litteris tractatarum.

Eiusmodi autem responsiones copiosum efficiunt rerum collectum, qui rursus ostendit quanti aestimet quantumque adamet longe maxima pars sacerdotum catholicae Ecclesiae illam vitae presbyteralis viam quam eadem haec Ecclesia iam multa saecula percurrat, quantopere eam rationem vitue ii diligant ac foveant et in posterum prosequi gestiant.

Hoc autem loco addere debemus epistulam illam sacerdotibus inscriptam aliquot tantum quaestiones perstrinxisse, id quod clare ceteroquin enuntiatum est in ipsius principio. Maxime praeterea elata est pastoralis natura ministerii sacerdotalis, quod tamen nequaquam significavit omissos esse eos sacerdotum numeros qui nullum directo explerent pastorale opus. Ad hanc igitur rem quod attinet, iterum repetimus Concilii Vaticani II magisterium necnon pronuntiationes Synodi Episcoporum amo millesimo nongentesimo septuagesimo primo actae.

Pastoralis ratio ministerii sacerdotalis numquam comitari desinit cuiusque sacerdotis vitam, licet cotidiana quibus fungitur munera ad pastoralem sacramentorum administrationem aperte non referantur. Sic ergo epistula, quam appropinquante Feria Quinta in Cena Domini sacerdotibus dedimus, inscripta quidem universis est, nullo excepto, tametsi — ut notavimus — non cunctas ea tetigit vitae operaeque sacerdotum quaestiones. Ita utile profecto et opportunum esse credidimus iam harum Litterarum initio haec in rumine ponere.

I

EUCHARISTICUM MYSTERIUM
IN ECCLESIAE SACERDOTISQUE VITA

EUCHARISTIA ET SACERDOTIUM

2. Hae Litterae — quas scribimus vobis, Venerabiles ac Dilecti Fratres in episcopatu, quasque diximus certo modo continuare priorem epistulam — arcta etiam necessitudine cum mysterio Cenae Domini conimguntur simulque cum ipso sacerdotio. In animo enim habemus has Litteras Eucharistiae dicare ac praesertim quibusdam partibus eucharistici mysterii eiusque effectibus in vita eorum qui sacro in ministerio versantur: idcirco epistulam recta via accipitis quidem vos, Ecclesiae Episcopi, tum una vobiscum sacerdotes omnes ac dein secundum gradum proprium diaconi.

Re quidem vera sacerdotium ministeriale sive hierarchicum, sacerdotium episcoporum ac presbyterorum, iuxta quos etiam diaconorum ministerium — quae officia plerumque ab Evangelii nuntiatione initium sumunt — intimo quodam nexu cum Eucharistia cohaerent. Ipsa videlicet princeps summaque ratio est cur ormino sit sacerdotii Sacramentum, quod nempe ortum simul sit instituta Eucharistia unaque cum ea. Haud sine causa ideo prolata verba sunt “hoc facite in meam commemorationem” continuo post formam eucharisticae consecrationis, quae nos pariter proferimus, quotiens Sanctissimum celebramus Sacrificium.

Per ordinationem nostram, cuius celebratio cum Missae Sacrificio iam e primo liturgico documento consociatur, insigni nos immo singulari prorsus modo cum Eucharistia colligamur. Certo etiam pacto exsistimus “ex ea” et “pro ea”; exsistimus etiam habemusque ofilcia quaedam “circa eam” — tum unusquisque sua in communitate sacerdos, tum episcopus unusquisque propter omnium communitatum curam sibi concreditarum, sicut poscit illa “sollicitudo omnium Ecclesiarum” de qua Sanctus Paulus loquitur. Nobis itaque episcopis ac sacerdotibus permagnum commendatur “Mysterium Fidei”; et quamquam traditum pariter est universo Populo Dei singulisque in Christum credentíbus, nobis tamen Eucharistia commissa est etiam “pro” ceteris qui peculiarem a nobis exspectant venerationis amorisque testificationem erga hoc Sacramentum, ut et ipsi aedificati ac vivificati valeant “offerre spiritales hostias”.

Cultus sic eucharisticus noster — sive in Missae celebratione sive erga augustum Sacramentum — quasi motus quidam vivificus fit, qui ministeriale nostrum seu hierarchicum sacerdotium iungit communi fidelium sacerdotio illudque exhibet secundum rationem ipsius verticalem, ut aimt, necnon secundum vim et pondus proprium idque primarium. Sacerdos munus suum praecipuum implet omnique sua plenitudine se ipse ostendit Eucharistiam celebrando; id quod vel plenius demonstratur, cum ipse efficit ut huius mysterii altitudo perluceat ea mente ut per ministerium suum in animis hominum conscientiisque id solum refulgeat. Haec est praeclarissima exercitatio “regalis sacerdotii”, “totius vitae christianae fons et culmen”.

MYSTERII EUCHARISTICI CULTUS

3. Ad Deum Patrem dirigitur hic cultus per Iesum Christum in Spiritu Sancto. In primis quidem ad Patrem qui, ut in Sancti Ioannis Evangelio dicitur, “sic... dilexit... mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aetemam”.

Etiam vero in Spiritu Sancto ad illum incamatum Filium convertitur, secundum consilium operandae salutis, potissimum autem in ipso tempore extremae devotionis vitae suae totiusque traditionis sui, ad quod voces referuntur in cenaculo expressae: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur” ... “hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur”.

Liturgica exinde acclamatio: “Mortem tuam annuntiamus, Domine”, ad illud nos ipsum temporis punctum reducit; eius porro resurrectionem confitentes amplexamur eodem prorsus venerationis actu Christum resuscitatum et glorificatum “ad dexteram Pahis” atque etiam posthac “venturum cum gloria”. Verumtatmen voluntaria exinanitio, quae Patri placuit resurrectioneque claruit, quaeque sacramentaliter una cum resurrectione celebratur, nos adducit ad Redemptorem illum adorandum qui est “factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis”.

Quae quidem adoratio nostra aliam insuper continet peculiarem proprietatem. Pervaditur enim sublimitate Mortis hulus Humanae qua mundus universus, id est nostrum unusquisque, dilectus est “in hnem”.

Sic responsio quoque ipsa est qua rependere studemus pretium Amoris illius immolati usque ad mortem in cruce. Haec nostra “Eucharistia” est, nostra videlicet gratiarum actio ei adhibita eiusdemque laudatio quod sua nos morte redemit ac participes suam per resurrectionem reddidit vitae immortalis.

Talis propterea cultus, ad Trinitatem Pahis et Filii et Spiritus Sancti intentus, comitatur permeatque in primis liturgiae eucharisticae celebrationem. At sacras aedes nostras pariter implere debet etiam extra Missarum tempora. Etenim, mysterium eucharisticum cum sit ex amore institutum nobisque Christum sacramentali ratione praesentem efficiat, dignum semper gratiarum actione est atque cultu. Qui cultus emineat oportet omni in nostra congressione cum Sanctissimo Sacramento, sive cum templa nostra invisimus sive cum Species sacrae aegrotis deferuntur atque traduntur.

Adoratio autem Christi hoc in sacramento declaranda erit variis encharisticae pietatis formis: precibus singulorum coram Sanctissimo Sacramento effusis, horis adorationis, expositionibus brevibus vel longioribus, etiam amuis (supplicationibus per Quadraginta Horas habitis), eucharisticis benedictionibus ac processionibus necnon ipsis Conventibus eucharisticis.

Memorari vero nominatim hoc loco decet sollemnitatem “Corporis et Sanguinis Christi” tamquam actum publici cultus Christo tributi in Eucharistia praesenti, quem ad modum fieri voluit Decessor Noster Urbanus IV, ut nempe magni huius Mysterii institutio recoleretur.

Haec ideo omnia plane conveniunt universalibus principiis normisque particularibus iam diu vigentibus, sed denuo per Concilium Vaticanum II aut postea edictis.

Alacris propagatio altiusque studium eucharistici cultus est verae renovationis documentum quam sibi Concilium uti finem propriun statuerat in quaque est ut in re primaria versatum. Id quod, Venerabiles ac Dilecti Fratres, aliquam seorsum meretur considerationem. Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico cultu. Ne tempori nostro parcamus ut eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare.

Adoratio nostra profecto numquam deficiat.

EUCHARISTIA ET ECCLESIA

4. Concilii ipsius beneficio nos renovata vi sumus nobis conscii huius veritatis: sicut Ecclesia “faciat Eucharistiam”, ita “Eucharistiam facere” Ecclesiam; quam quidem veritatem arcte adhaerere ad mysterium Feriae Quintae in Cena Domini. Condita enim Ecclesia est velut nova communitas Populi Dei intra ipsam Duodecim illorum communitatem apostolicam, qui in novissima Cena Corpus et Sanguinem Domini participaverant sub pants vinique speciebus. Dixerat enim iis Christus: “accipite et manducate...”, “accipite et bibite”. Qui vicissim exsequentes hoc eius mandatum ingressi primum sunt communionem sacramentalem cum Dei Filio, quae vitae aetemae est pignus. Ex ilio tempore usque ad temporum finem Ecclesia se ipsa aedificat per eandem cum Dei Filio communionem, quae aeterni est Paschatis pignus.

Dilecti ac Venerabiles in episcopatu Fratres, uti magistri nos et custodes salvificae veritatis Eucharistiae semper et ubique debemus conservare hanc significationem ac rationem congressionis sacramentalis intimaeque coniunctionis cum Christo. Quae quidem substantiam ipsam eucharistici cultus efficiunt. Porro veritatis hulus supra explicatae sensus nullo modo deminuit, quin immo perficit eucharisticam indolem spiritalis necessitudinis societatisque inter homines, qui fiunt Sacrificii ipsius participes, quod iis dein in Communione evadit convivium. Haec autem hominum appropinquatio et consociatio, cuius prototypus Apostolorum est congregatio circum Christum in ultima Cena, exprimit Ecclesiam et ad effectum adducit.

Ad hunc tamen ea adducitur non solum per ipsam inter homines consortionem neque solum per fratemitatis experientiam, cuius occasionem eucharisticum odert convivium. Na n Ecclesia ad effectum perducitur cum nos trac in fratema communitate et consociatione sacrificium celebramus crucis Christi, cum amuntiamus “mortem Domini donec veniat”, ac postmodum cum, penitus mysterio salutis nostrae pervasi, accedimus communitaria ratione ad Domini mensam, ut modo sacramentali fructibus nutriamur Sancti Sacrificii propitiatorii. Christum igitur eumque ipsum recipimus in eucharistica communione; ac nostra cum ilio coniunctio, quae donum est et gratia cuique data, ita facit ut in eo etiam sociemur illi unitati Corporis eius Mystici, quod est Ecclesia.

Hac dumtaxat via — talem scilicet per fidem talemque per animi affectionem — iste perEcitur Ecclesiae aedificatio, quae revera in Eucharistia invenit suum fontem et culmen secundum notam Concilii Vaticani II sententiam.

Haec porro veritas, quam eadem universalis Synodus in novo rumine vehementius posuit, crebrum esse decet argumentum considerationum nostrarum totiusque nostrae institutionis. Inde omnis ali debet industria pastoralis, inde etiam hauriri cibus nobismet ipsis et sacerdotibus cunctis qui nobiscum operantur ac demum totis communitatibus curae nostrae creditis. Ita nimirum ad quemque ferme passum in via vitae patere debet in isto Ecclesiae usu vinculum proximum inter spiritalem apostolicumque Ecclesiae vigorem atque Eucharistiam pro alta huius significatione comprehensam ac quidem singulis sub rationibus.

EUCHARISTIA ET CARITAS

5. Priusquam subtiliorem suscipiamus explicationem eiusdem huius argumenti de Sanctissimi Sacrificii celebratione, breviter iterum inculcare volumus eucharisticum cultum omnis christianae vitae constituere animare. Si enim christiana vita impletur maximo mandato, amoris nempe Dei proximique, observando, haec quidem caritas fontem proprium suum habet in sanctissimo Sacramento, quod amoris plerumque appellatur Sacramentum.

Eucharistia hanc significat caritatem; quapropter memorat eam et praesentem reddit simulque ad efectum adducit. Quotiescumque conscio illam modo participamus, animis noshis recluditur verus aliquis aspectus inscrutabilis illius amoris qui in se omnia complectitur quae hominibus nobis fecit Deus facitque continenter secundum illud Christi: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. Una autem cum dono ininvestigabili hoc et gratuito, quod caritas revelata est — usque in finem nempe in salvifico Filli Dei sacrificio, cuius indelebile est Eucharistia signum — exoritur etiam in nobis viva amoris responsio. Non enim amorem cognoscimus tantum, verum etiam amare incipimus nos ipsi. Viam, ut ita dicamus, ingredimur anaoris in eaque deinceps progredimur. Qui in nobis nascitur ex Eucharistia amor, propter ipsam crescit in nobis altasque agens radices convalescit.

Idcirco eucharisticus cultus declaratio reapse est huius amoris, qui germana atque intima proprietas est christianae vocationis. Profluit enim idem cultus ex caritate inservitque caritati, ad quam omnes nos in Christo Iesu vocamur.

Porro vividus eius cultus fructus est imaginis Dei perfectio, quam in nobis gerimus quaeque illi respondet quam Christus revelavit nobis. Effecti nos ergo adoratores Pahis “in Spiritu et veritate”, maturescimus pleniore usque in coniunctione cum Christo, propius adhaerescimus ad eum et -si ita fas est loqui - solidius cum ipso sociamur.

Doctrina Eucharistiae, quae est signum unitatis et vinculum caritatis, a Sancto Paulo tradita altius deinde enucleata est in tot sanctorum scriptis qui viva nobis exempla cultus eucharistici praebent.

Ante oculos hoc constitutum semper habere debemus eodemque tempore eniti perpetuo efIicere ut nostra etiam aetas ad miranda illa praeteritorum temporum exempla addat nova quaedam, haud minus vivida et significantia, quae cum condicionibus, in quibus hodie vivimus, congrumt.

EUCHARISTIA ET PROXIMUS

6. Genuinus sensus Eucharistiae ex se iam schola caritatis fit actuosue erga proximum. Istum enim verum integrumque esse novimus ordinem amoris, quem docuit nos Dominus: “in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicein”.

Ad hanc caritatem multo accuratius nos instituit Eucharistia, quippe quae liquido demonstret quantum momentum obtineat ante Deum otmis homo — frater id est noster ac soror — si quidem aequali prorsus ratione Christus se pro singulis offerat sub pants ac vini Speciebus. Si verus igitur cultus noster eucharisticus est, faciat is oportet ut conscientia in nobis augescat singulorum hominum dignitatis. Cuius porro dignitatis conscientia fit potissima ratio habitudinis nostrae ad proximum.

Acriter etiam persentire debemus ormem dolorem ac miseriam hominum, omnem iniuriam et iniustitiam eorum, dum viam quaerimus malis istis efficaciter medendi. Cum observantia detegere discamus veritatem de homine interiore, quoniam ipse hic homo intemus efficitur habitaculum Dei in Eucharistia praesentis. In animos venit Christus conscientiasque visit fratrum nostrorum ac sororum. Quantum vero omnium et cuiusque hominis mutatur imago, cum harum rerum conscii fimus, cum has res considerationibus noshis ponderamus! Mysterii eucharistici sensus ad amorem nos propellit erga proximum, ad amorem denique erga singulos homines.

EUCHARISTIA ET VITA

7. Cum caritatis itaque sit fons, Eucharistia semper quasi centrum fuit vitae discipulorum Christi. Cumque speciem habeat pants ac vini, cibi id est ac potus, res homini perquam familiaris est adeoque devincta cum ipsius vita, ut sunt videlicet esca ac potio. In eucharistico cultu veneratio Dei, qui est Amor, nascitur ex illa quasi familiaritate intima, qua is ipse, perinde ac cibus et potus, replet spiritalem nostram naturam, cui vitam praebet sicut irli. Talis igitur “eucharistica” Dei veneratio piane concinit cum salvificis eius consiliis. Pater namque ipse vult ut “veri adoratores” sic omnino se adorent, quam proin voluntatem Christus interpretatur tum verbis suis tum etiam hoc sacramento, per quod idonei efficimur, ut Patrem eo modo adoremus, qui voluntati ipsius magis respondeat.

Ex tali dein conceptione eucharistici cultus proficiscitur tota sacramentalis figura christianorum vitae.

Si quis enim christianus vitam ducit super sacramenta fundatam communique animatam sacerdotio, id in primis significat hunc expetere, ut Deus intus agens provehat ipsum, in Spiritu, “in mensuram aetatis plenitudinis Christi”, Deus vero sua ex parte non afficit illum per eventa solum extema suamque gratiam intemane, sed certius in eo ac vehementius quidem agit per sacramenta. Haec profecto praebent vitae ipsius quendam sacramentalem habitum.

At omnibus ex sacramentis Eucharistia ad plenitudinem perducit hominis christiani initiationem tribuitque sacerdotii communis exercitationi illam rationem sacramentalem et ecclesialem quae conectit illud — sicut iam significavimus — cum ministeriali sacerdotio. Hoc modo cultus eucharisticus centrum et culmen est totius sacramentalis vitae.

Resonant usque in illo, veluti alta vocis imagine, sacramenta initiationis christianae: Baptisma et Confirmatio. Quonam melius loco veritas declaratur irla, secundum quam non tantum “filii Dei nominamur” sed “et sumus”, sacramenti scilicet Baptismatis virtute, quam eo ipso quod reddimur in Eucharistia participes Corporis et Sanguinis unigeniti Filii Dei? Et quidnam magis nos pracparat, ut simus “veri testes Christi” . coram mundo, quod Confirmationis Sacramentum eflicit, quam eucharistica testimoniuín dat nosque ei?

Fieri non potest ut hic singillatim subtiliusque in vincula inquiramus quae inter Eucharistiam exsistunt et reliqua Sacramenta, praesertim Sacramentum familiaris vitae atque infirmorum. De necessitudine autem arcta Sacramenti Paenitentiae cum Eucharistia iam in Litteris Encyclicis a verbis “Redemptor Hominis” incipientibus quae communio in qua Christus nobis dam monuimus. Non ad Eucharistiam modo conducit Pacnitentia verum ad Paenitentiam Eucharistia pariter ipsa. Cum enim nobiscum reputamus quis demum sit quem in eucharistica recipimus communione, sua fere sponte oritur in nobis indignitatis affectus una cum dolore ob peccata cumque sensu interioris necessitatis puriflcationis.

At vigilandum nobis semper est, ne eximia haec cum Christo congressio in Eucharistia transeat in levem consuetudinem neve ipsum indiane — hoc est gravi peccato onerati — suscipiamus. Usus ergo virtutis paenitentiae ipsumque Sacramentum Paenitentiae pernecessaria sunt ut sustentetur in nobis et continenter vigescat affectio illa venerationis quam Deo ipsi homo debet atque eius Amori tam mirabiliter revelato.

Hucusque dieta eo quidem spectant ut universales quaedam cogitationes exponantur de cultu eucharistici Mysterii, quae fusius sane possint uberiusque enodari. Explicari nominatim possit nexus inter ea quae diximus de Eucharistiae effectibus in caritatem erga hominem et ea quae modo inculcavimus de officiis erga hominem et Ecclesiam acceptis in ipsa conamunione eucharistica indeque etiam imago effigi possit illius “terrae novae” quae ex Eucharistia per omnem “hominem novum” generatur.

Re quidem vera in hoc pants ac vini, cibi nempe potusque, Sacramento quidquid humanum est, insigniter transformatur et sublevatur. Ideo eucharisticus cultus non tantum cultus est qui inaccessibili transcendentiae praestatur, quantum divinae cultus indulgentiae ac benignitatis simulque misericors ac redemptrix mundi transformatio in corde hominum.

Haec omnia strictim dumtaxat attingentes et summatim, cupimus tamen latius iam aperire spatium quaestionibus illis quas debebimus postmodum excutere, quoniam et ipsae arctissime conionctae sunt cum Sanctissimi Sacramenti celebratione. Etenim ea in celebratione propius declaratur Eucharistiae cultus, qui intimo profluit ex animo velut magni pretii obsequium fide, spe caritateque excitatum, quae per Baptisma in nos sunt infusae. Hac ipsa de re ad vos, Venerabiles Dilectique in episcopatu Fratres, et vobiscum ad sacerdotes ac diaconos volumus praesertim his scribere in Litteris, quibus Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino accuratiores subnectet animadversiones.

II

EUCHARISTIAE INDOLES SACRA
ET SACRIFICIUM

 

INDOLES SACRA

8. Eucharistiae celebratio iam inde a cenaculo et Ultima Cena suam prae se fert historiam tam longam ut Ecclesiae ipsius. Qua quidem volvente historia in elementa secundaria certae quacdam mutationes sunt inductae; verum tamen nihil mutata est essentia Mysterii, quod mundi Redemptor eadem in novissima Cena constituit. Etiam Concilium Vaticanum II nomulla immutavit, ob quae Missae liturgia nunc obtinens aliquantum distat a Missae forma ante Concilium vigente. In praesentia vero de differentiis illis nolumus loqui; expedit enim Nos in eo consistere quod immutabile iam pertinet ad liturgiae eucharlsticae essentiam.

Cum hoc namque elemento proxime cohaeret “sacrum” illud Eucharistiae, videlicet ut sanctae sacracque actionis. Sancta autem et sacra est, quandoquidem in ea adest semper agitque Christus “Sanctus Dei”, a Spiritu Sancto unctus, “quem Pater sanctilScavit”, ut poneret libere animam suam iterumque sumeret, “pontifox foederis novi”.

Ipse enim, cuius sustinet celebrane personam, ingreditur sanctuarium ibique suum denuntiat Evangelium. Ipse porro est “offerens simul et oblatus, consecrator et consecratus”.

Actio quidem sancta est et sacra, cum sacris constet ex Speciebus, quae sunt “Sancta sanctis” — id est res sanctae, Christus sanctus, sanctis datae — quem ad modum universae canunt liturgiae Orientis, dum tollitur eucharisticus panis, ut ad Cenam Domini fideles invitentur.

Sacra igitur Missae natura non est aliqua “sacralizatio”, additio nempe ab homine facta ad Christi actionem in cenaculo, quia illius Feriae Quintae Cena sacer fuit ritus, primaria ac constitutiva liturgia, qua Christus se vitam pro nobis daturum pollicitus celebravit sacramentaliter ipse mysterium Passionis suae ac Resurrectionis, quod veluti cor est Missae culusque. Ex ea procedentes liturgia, Missae nostrae possident ex se iam liturgicam figuram integram, quae, licet pro singulis familiis ritualibus varietur, permanet tamen quoad substantiam eadem. “Sacrum” igitur, Missae proprium, est a Domino instituta indoles sacra. Verba autem uniusculusque sacerdotis et acta, quibus totius eucharisticae congregationis conscia actuosaque participatio respondet, referunt quasi vocis imagine dieta et facta Ultimae cenae.

Sanctissimum Sacrificium a sacerdote offertur “in persona Christi”, quod plus sane significat quam “nomine Christi” vel etiam “Christi vicem”. Of Eertur nempe “in persona”: cum celebrane ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac “summus aetemusque Sacerdos”, qui Auctor est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo nemo revera in eius locum substitui potest.

Ipse enim solus — Christus solus — potuit senaperque potest esse vera et certa “propitiatio pro peccatis noshis... sed etiam pro totius mundi”.

Eius dumtaxat sacrificium — nullius alterius — potuit potestque habere vim propitiatoriam coram Deo, sanctissima Trinitate, eius sanctitate, quae omnia transcendit. Conscientia autem huius rei aliquo modo illuminat significationem et indolem sacerdotis celebrantis qui, Sanctissimum immolane Sacrificium atque “in persona Christi” agens, inducitur inseriturque modo sacramentali (simulque ineffabili) in hoc intimum “sacrum” ubi is vicissim spiritaliter omnes consociat eucharisticae congregationis participes.

Hoc praeterea “sacrum”, quod variis liturgicis formis peragitur, potest aliquo carere secundario elemento; attamen privari nullo pacto licet indole sacra sua ac “sacramentalitate” essentialibus, cum decretae illae a Christo sint et ab Ecclesia transmittantur atque regantur. Neque fas est illud “sacrum” ad alios fines detorqueri. Eucharisticum enim Mysterium si a propria seiungitur sacrificali et sacramentali natura, piane id esse cessat. Nam haud tolerat ullam imitationem “profanam” quae facillime transire possit, quin immo fere semper, in profanationein. Reminisci hoc usque oportet maximeque fortasse his temporibus, cum animorum inclinationem dispicimus ad discrimen submovendum inter “sacrum” et “profanum” cumque percrebuit fere iam ubique studium (quibusdam saltem in locis) auferendae sacrae omnium rerum qualitatis.

His ergo in adimctis necesse ex suo officio Ecclesiae est tutari atque confirmare ipsum Eucharistiae “sacrum”. Praeterea in societate nostra, cuius pluralismus est proprius quaeque saepius etiam consulto saeculares vitae rationes sequitur, viva fides christianae communitatis — fides conscia quidem sibi iurium quorum adversus eos omnes qui eandem non participant fidem — praestat huic eidem “sacro” tutum locum in civitate christiana. Oflicium reverendae singulorum hominum fidei respondet simul naturali civilique duri libertatis tum conscientiae tum ipsius religionis.

In sermone theologico ac liturgico haec Eucharistiae indoles sacra enuntiata est et semper enuntiatur.

Qui sensus obiectivae indolis sacrae Mysterii eucharistici tantopere est constitutivum quiddam fidei Populi Dei ut ea locupletetur et corroboretur.

Ministri proinde Eucharistiae noshis potissimum diebus illustrari debent huius fidei vivae plenitudine eiusque sub splendore comprehendere et perficere id omne quod ad sacerdotale eorum ministerium ex Christi elusque Ecclesiae voluntate pertinet.

SACRIFICIUM

9. In primis autem est Eucharistia sacrificium: redemptionis videlicet eodemque tempore sacrificium Novi Foederis, sicut credimus nos ac manifesto profitentur etiam Ecclesiae Orientis; plura quidem abhinc saecula Ecclesia Graeca docuit: “hodiernum sacrificium sic profecto est ut illud quod olim unigenitum incamatum Verbum obtulit; ab eo nunc hodie ut tunc offertur, cum idem sit unicumque sacrificium”. Quocirca, cum praesens redditur unicum hoc salutis nostrae sacrificium, homo et mundus Deo restituuntur per paschalem Redemptionis novitatem. Quae quidem restitutio deficere non potest, fundamentum enim est “novi et aetemi testamenti” Dei cum hominibus hominumque cum eo. Si quando deficeret, disputari oporteret tam de praestantia ipsius sacrificii Redemptionis, quod tamen perfectum fuit omniumque postremum ac terminale, quam de Missae Sanctae vi sacrificali.

Quam ob rem verum cum Eucharistia sit sacrificium, hanc restitutionem ad Deum operatur.

Inde vero sequitur ut celebrane, tamquam illius sacrificii minister, germanus sit sacerdos qui — peculiaris potestatis virtute in sacra or dinatione collatae — sacrificalem perficit actum homines ad Deum referentem. Omnes autem qui Eucharistiae sunt participes, licet non sacrificent ut irle, nihilo minus cum ipso offerunt communis sacerdotii virtute sacrificia spiritalia sua, quae pants et vinum indicant, iam ex quo tempore haec in altari exhibentur. Etenim liturgicus hic actus, in universis fere liturgiis sollemniter celebratus, “vim et significationem spiritalem servat” Fiunt quodam modo pants et vinum earum rerum omnium signum quas eucharistica communitas ipsa ex se ut donum Deo pracbet offertque in spiritu.

Magni ideo interest ut primum hoc liturgiae eucharisticae momentum, sensu quidem stricto, declaretur etiam afitectibus actibusque participantium, ad quos refertur processio, quae dicitur, cum donis, quam recens liturgica instauratio statuit quamque ex perantiqua traditione psalmus comitatur vel hymnus. Certum per temporis spatium est recesse, ut omnes huius actus conscientiam assequantur quem celebrans propriis simul verbis enuntiat.

Eadem porro conscientia actus exhibendi dona totem per Missam est sustinenda. Quin immo suam plenitudinem attingere debet tempore consecrationis et oblationis anamneticae, prout flagitat primaria vis culminis ipsius sacrificii. Quod quidem vocabula comprobant eucharisticae precis quae sacerdos elatiore pronuntiat voce. Proderit hic non nullas afiterre locutiones tertiae precis eucharisticae quibus insignite aperitur sacrificalis indoles Eucharistiae et in quibus oblatio nostri ipsorum cum Christi iungitur oblatione: “Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu elus Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo. Ipse nos tibi perficiat munus aetemum”.

Significatio autem sacrificalis haec iam in omnibus celebrationibus exprimitur verbis illis quibus sacerdos terminat donorum oblationem fidelesque ad orandum hortatur ut “meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem Omnipotentem”. Quae vocabula obstringentem habent virtutem, quatenus naturam totius eucharisticae liturgiae patefaciunt ubertatemque rerum simul divinaruni simul ecclesialium, quas continet.

Quicumque ergo cum fide Eucharistiam communicant, animadvertunt eam “sacrificium” esse, id est “oblationem consecratam”. Nam pants ac vinum in altari exhibita, quibus pietas et sacrificia spiritalia participantium imguntur, denique sic consecrantur ut fiant vere, realiter et substantialiter Corpus traditum Sanguisque a Christo ipso effusus. Ita quidem propter consecrationem species pants et vini repraesentant modo sane sacramentali et incruento ipsum cruentum Sacrificium propitiatorium quod is Patri in cruce obtulit pro saeculi salute. Ipse enim solus, victimam propitiatricem se praebens summae cum devotionis et immolationis actu, hominum genus cum Patre reconciliavit, “delens, quod adversum nos erat, chirographum”.

Ad hoc igitur sacrificium, quod modo sacramentali in altari renovatur, oblata dona pants et vini, fidelium pietati coniuncta, quiddam conferunt, pro quo aliud nequit substitui, siquidem per consecrationem sacerdotis sacrae species efficiuntur. Hoc etiain clare patescit ex gestu sacerdotis eucharisticam proferentis precem at maxime in ipsa consecratione deindeque cum Sancti Sacrificii celebrationem eiusque participationem comitatur huius rei conscientia: “magister adest et vocat te” Quae Domini vocatio ad nos per ipsius Sacrificium directa reserat corda, ut, per mysterium Redemptionis nostrae mundata, cum eo se conglutinent in eucharistica communione quae vicissim illi participationi Missae attribuit pondus maturum ac plenum humanamque obligans vitam: “Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam hostiam offerant sed etiam seipsos offerre discant, et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus”. Oportet ergo convenitque ut nova, impensa institutio impertiatur eo concilio ut omnes divitiae, quae in liturgia continentur, aperiantur. Liturgica enim renovatio post Concilium Vaticanum II effecta addidit maiorem, ut ita loquamur, visibilitatem sacrificio eucharistico. Missis aliis rebus, ad eam conferunt verba eucharisticae precis a celebrante pronuntiata voce elata praesertimque consecrationis verba et congregationis acclamatio continuo post elevationem.

Quae omnia si gaudio nos replent, reminisci tamen etiam decet mutationes illas novam jagitare conscientiam maturitatemque spiritalem non solum a celebrante, potissimum hodie cum “versus populum” celebrat, sed ab ipsis pariter fidelibus. Maturescit autem et increscit eucharisticus cultus cum precis eucharisticae verba ac noininatim consecrationis magna cum humilitate ac simplicitate ita efferuntur ut intellegi possint, secundum suam sanctitatem, modo pulchro et digno; cum actus hic primarius eucharisticae liturgiae sine festinatione fit, cum opera vere datur tali collecti animi attentioni ac pietati tali ut participes sentiant mysterii excelsitatem, quod peragitur, idque se gerendi ratione ostendant.

III

BINAE DOMINI MENSAE
COMMUNEQUE ECCLESIAE BONUM


MENSA VERBI DEI

10. Probe quidem novimus Eucharistiae celebrationem priscis inde a temporibus coniunctam esse non cum precatione sola verum etiam cum Sacrarum Scripturarum lectione totiusque congregationis cantu. Hanc profecto ob causare dintissime iam factum est ut ad Missam adhiberetur excogitata ab Ecclesiae Patribus similitudo cum duabus mensis in quibus Ecclesia filiis suis apparat verbum Dei atque Eucharistiam, id est Panem Domini. Redeundum propterea ad primam partem est Sacri Mysterii, quae saepius his temporibus liturgia verbi appellatur, de eaque aliquandiu deliberandum.

Lectio locorum ex Sacris Litteris cuique diei assignatorum decreta a Concilio est secundum normas ac necessitates novas.

Ob eas igitur Concilii regulas novus constitutus est lectionum ipsarum collectus, in quibus usurpatum quadamtenus est principium continuationis textuum atque etiam propositum aditum aperiendi ad Libros sacros universos. Psalmi insuper cum responsoriis in liturgiam inducti familiariores astantibus reddunt ipsas pulcherrimas opes precationis ac poesie Veteris Testamenti. Quod autem hi textus leguntur iam et canuntur proprio sermone vemaculo, accidit proinde, ut omnes pleniore cum rerum intellegentia ritum valeant participare. Non tamen desunt qui, secundum veteris liturgiae Latinae rationem acriter instituti, defectum huius “unius sermonis” percipiunt, qui in universo orbe terrarum unitatem Ecclesiae significat et indole sua dignitatis plena altum sensum Mysterii eucharistici excitavit. Itaque huiusmodi animi motus et desideria non solum benigne comiterque sed etiam admodum reverenter sunt accipienda atque, quantum fieri potest, est iis satisfaciendum, ut ceteroquin novis dispositionibus cavetur. Ecclesia quidem Romana erga linguam Latinam, praestantissimum sermonem Urbis Romae antiquae, peculiari obligatione devincitur eamque commonstret oportet, quotiescumque offertur occasio.

Facultates, quas trac in re attulit renovatio post Concilium inducta, ita crebrius adhibentur ut testes nos participesque fiamus germanae celebrationis verbi Dei. Numerus etiam crescit eorum qui illis in celebrationibus partes agunt actuosas. Nascuntur manipuli lectorum et cantorum, quin saepius etiam “scholae cantorum”, virorum aut mulierum, qui magno cum studio se huic devovent operis rationi.

Verbum Dei, Sacra nempe Scriptura, apud multas christianorum communitates iam nova coepit vigescere vita. Ad liturgiam congregati fideles cantando praeparantur ad Evangelium audiendum, quod consentanea nuntiatur cum pietate curaque amanti.

His omnibus permagna cum aestimatione et grata mente cognitis ac perceptis, haud tamen oblivisci licet renovationem plenam alias semper necessitates inferre. Quae reapse consistunt novo in sensu officii circa verbum Dei variis linguis per liturgiam transmissum; id quod congruit certe cum natura universali ipsisque Evangelio propositis finibus. Idem vero illud officium tangit etiam exsecutionem singularum actionum liturgicarum lectionis vel cantus, ubi obtemperandum pariter est artis principiis.

Ut autem actiones illae a quovis ficto arceantur artificio, demonstretur in eis recesse est talis facultas, simplicitas, simulque talis dignitas ut ex ipsa legendi vel canendi ratione eluceat indoles sacri textus propria.

Quocirca necessitates istae, quae ex renovato officii sensu effluunt circa verbum Dei in liturgia, altius quidem descendunt immo pervadunt ad interiorem affectionem, qua ministri verbi munus suum inter liturgicam congregationem explent. Tandem respicit illud officium selectionem textuum. Haec iam legitima Ecclesiae auctoritate facta est, quae etiam casus praecavit in quibus fas est aptiores deligi locos peculiari cuidam occasioni. Meminerint autem semper omnes intra textus Missae Lectionum ingredi posse solum Dei verbum. Pro Sacrae enim Scripturae usu minime potest aliorum textuum recitatio substitui, quantumvis magna bona religiosa et moralia illi forsitan prae se ferant. Possunt contra tales lectiones utilissime in homiliis adhiberi. Nam homilia reapse perquam idonea est ad illorum textuum usum, dummodo necessariis doctrinae postulatis et condicionibus respondeant, quoniam ipsa homiliae natura eo spectat, ut, praeter alia, illuminet convenientiam inter divinam revelatamque sapientiam ac praestabilem, humanam cogitationem, quae variis viis quaerit veritatem.

MENSA PANIS DOMINI

11. Altera mysterii eucharistici mensa, videlicet mensa Panis Domini, et ipsa postulat congruentem considerationem, ratione habita liturgicae renovationis temporis nostri. Summi profecto ponderis haec quaestio est, cum de actu ibi peculiari agatur fdei vivae, quin immo - sicut a primis sueculis auctores testificantur - actus quo significatur cultus erga Christum, qui in eucharistica communione se ipsum cuique nostrum tradit, animis noshis et conscientiae nostrae, labiis noshis et oribus cibi forma. Quam ob rem potissimum trac ipsa in quaestione poscitur ea vigilantia, de qua loquitur Evangelium, tam a Pastoribus, in quos recidit offcium curandi eucharistia cultus, quam a Populo Dei, cuius “sensus Edei” hic penitus percipiatur oportet sitque valde acutus.

Diligentiae itaque uniuscuiusque vestrum, Venerabiles ac Dilecti in episcopatu Fratres, commendare hanc quaestionem pervelimus. Vos enim in primis oportet eam collocare intra communem vestram sollicitudinem omnium Ecclesiarum vobis creditarum. Id quod a vobis petimus pro unitale illa quam veluti hereditatem ab Apostolis recepimus: pro unitale collegiali nostra. Haec quidem unitas certo quodam sensu enata est circum mensam Panis Domini in novissima Cena. Sustentati vos et adititi a veshis in sacerdotio Fratribus, praestate quantum omnino valetis, ut in tuto semper locetur dignitas sacra ministerii eucharistici altusque ille spiritus eucheristicae communionis, quod non tantum est peculiare bonum Ecclesiae uti Populi Dei sed etiam particularis simul hereditas nobis relicta ab Apostolis, a variis liturgicis traditionibus et a tot generationibus fidelium, qui sacpe fuerunt testes Christi heroici, in “Schola Crucis” (Redemptionis) et Eucharistiae educati.

Recordari igitur decet Eucharistiam ut mensam Panis Domini perpetuam esse invitationem, quem ad modum colligitur ex liturgica celebrantis monitione cum eloquitur: “Ecce Agnus Dei! Beati qui ad cenam Agni vocati sunt”, necnon ex nota Evangelii parabola de invitatis ad nuptiarum convivium.

Meminimus autem multos in illa narratione sese excusantes ob varias causas recusavisse ne vemrent.

Etiam sunt in noshis catholicorum communitatibus qui sacram communionem participare possunt at non participant, licet in conscientia sua nullo impediantur gravi peccato. Hic se gerendi modus, qui in non nullis e nimia manat severitate, nostro quidem saeculo mutatus est, si verum dicere volumus, quamvis passim etiarmunc deprehendatur. Revera, potius quam ex indignitatis sensu, iam affectio illa oritur e deficiente aliquomodo dispositione interiore, vel si ita dicere aequum est, deficiente “fame” et “siti” eucharistica, sub qua latet similiter parum sufficiens aestimatio atque intellegentia ipsius naturae huius excellentis Sacramenti amoris.

Hisce tamen proximis amis conspicamur etiam aliud quiddam. Interdum scilicet, immo compluribus in casibus, cuncti eucharisticae celebrationis participes ad communionem accedunt, tametsi nomumquam - ut comprobant periti rerum pastores - habita non est debita cura, ut prius Paenitentiae Sacramentum reciperent propriam ad conscientiam mundandam. Ex se quidem id significare potest eos, qui ad Mensam Domini procedant, nihil sua in conscientia invertire neque quidquam secundum obiectivam Dei legem quod prohibeat praecelsum illum laetumque actum ipsorum coniunctionis sacramentalis cum Christo. At opinio saltem aliquando hic delitescere potest alia quaedam: qua quis nempe arbitratur Missam esse dumtaxat convivium quod participetur Corpore Christi suscipiendo, ut potissimum fraterna ostentetur communio. Quam ad rationem facile addi potest aliqua inumana rerum consideratio vel simplex voluntas sese “conformandi” ad ceteros.

A nobis ergo iste quaestio efflagitat vigilantem animorum attentionem necnon theologicam ac pastoralem scrutationem, quae sensu officiorum nostrorum acerrimo ducatur. Sinere enim nobis haud licet ut in communitatum nostrarum vita illud pereat bonum quod subtilitas est christianae conscientiae impulsae sola observantia erga Christum qui, in Eucharistia receptus, debet in nostrum unoquoque reperire dignum habitaculum. Quae quidem quaestio proxime cohaeret non tantum cum Pacnitentiae Sacramenti usu, sed cum recto etiam sensu propriorum officiorum circa depositum totius doctrinae moralis et circa accuratam differentiam inter bonum ac malum, quae deinceps singulis Eucharistiae participibus evadit regula recti de se ipsis iudicii intra propriae conscientiae penetralia Notissima enim sunt Sancti Pauli dieta: “Probet autem se ipsum homo”; tale porro iudicium condicio pemecessaria est, ut ipse quis statuat ad sacramne accedat communionem eucharisticam an ab ea abstineat.

Eucharistiae autem celebratio affert nobis alia multa postulata, quantum ad Mensae eucharisticae attinet ministrum; quae modo afficiunt sacerdotes solos et diaconos modo universos liturgiam eucharisticam participantes. Sacerdotibus diaconisque est reminiscendum mensae Panis Domini ministerium iniungere ipsis peculiaria officia quae in primis spectent eundem ad Christum in Eucharistia praesentem proindeque omnes Eucharistiae participes, qui sunt vere vel esse possunt.

Ad primum quod attinet, recordari expedit de verbis libri Pontificalis quae die ordinationis.

Episcopus ad novensilem facit sacerdotem, dum in patena caliceque ei committit panem ac vinum a fidelibus oblata et a diaconis praeparata: “Accipe oblationem plebis sanctae Deo offerendam. Agnosce quod ages, imitare quod tractabis et vitam tuam mysterio dominicae crucis conforma”.

Quae postrema admonitio ab Episcopo ipsi proposita persistere debet velut una normarum carissimarum ministerii eius eucharistici.

Secundum illam normam moderari se sacerdotem oportet Panem ac Vinum tractantem, quae Corpus et Sanguis facta sint Redemptoris. Par inde est nos omnes, qui Eucharistiae simus ministri, perscrutari attento animo actus nostros in altari praesertimque modum quo tractemus Cibum illum ac Potum, qui Corpus sunt et Sanguis Dei et Domini Nostri manibus in noshis; quomodo dein sanctam communionem distribuamus et quomodo purificationem perficiamus.

Qui gestus cuncti suam prae se ferunt significationem. Vitanda nimirum est omnis hic scrupulosa religio; verum prohibeat a nobis Deus mores reverentia vacuos, inopportunam festinationem et impatientiam scandalum inferentem. Summus enim in eo consistit honor noster quod - praeter officia nostra circa munus evangelizationis - exercemus talem potestatem arcanam in Redemptoris Corpus; proinde omnia in nobis ad id penitus dirigantur oportet. Meminisse insuper debemus nos semper ad hanc ministerialem potestatem esse sacramento consecratos atque ex hominibus assumptos “pro hominibus”. Quae singula constituamus ante oculos recesse est nobis praesertim Ecclesiae Romanae Latinae sacerdotibus, quorum ordinationis ritus progredientibus saeculis addidit consuetudinem sacerdotis manus ungendi.

Quibusdam in regionibus usus increbruit manu suscipiendae communionis. A Conferentiis Episcopalibus singillatim hoc expetitum est a Sedeque Apostolica concessum. Nihilominus voces permanant de dolendo defectu, qui hic illic evenit, reverentiae Speciebus eucharisticis debitae, quae quidem offensiones non gravant ipsos solos his de gerendi se modis reos sed etiam Ecclesiae Pastores qui minus diligenter vigilaverunt de fidelium agendi ratione erga Eucharistiam. Accidit quoque ut interdum ratio non habeatur liberae optionis voluntatisque eorum qui, tametsi apud eos communionis distributio approbata est per manus, malunt tamen pergere eam ore recipere. In his igitur Litteris Noshis vix facere possumus quin mentionem pariter moveamus histibus de factis, de quibus modo mentionem iniecimus. Quod cum scribimus, nullo omnino modo cogitamus illos qui Dominum Iesum menu suscipientes permoventur affectu altae reverentiae ac pietatis, in regionibus, ubi eiusmodi usus est permissus.

Non autem neglegere licet primarium sacerdotum munus, qui sua in ordinatione idcirco consacrati sunt, ut Christi Sacerdotis gererent personam; qunpropter eorum manus, haud secus ac vox et voluntas, factae sunt proximum Christi instrumentum. Sicut Eucharistiae igitur ministri, implent in Species sacras auctoritatis officium primarium, quoniam plenum est: panem nainque et vinum offerunt et consecrant et deinde ipsis congregationis participibus, qui suscipere cupiunt, sacras dividunt Species. Diaconis tantum permittitur ut fidelium dona ad altare perferant eaque a sacerdote consecrata distribuant. Quamquam non piane est priscus ritus, quam tamen eloquens hinc est in ordinatione nostra Latina unctio manuum, quasi poscatur hisce ipsis manibus peculiaris Sancti Spiritus gratia et vis!

Tangere sacras Species ac partiri propriis manibus est ordinatorum privilegium, quod indicat actuosam participationem ministerii Eucharistiae. Patet vero posse Ecclesiam tribuere talem potestatem hominibus qui nec sacerdotes sint nec diaconi, cuius generis sunt sive acolythi suum exsequentes ministerium, praesertim si ad futuram ordinationem destinantur, sive alli laici qui facultatem fusta de necessitate acceperunt, sed semper post consentaneam praeparationem.

ECCLESIAE BONUM COMMUNE

12. Ne paulisper quidem oblivisci possumus Eucharistiam esse peculiare bonum universae Ecclesiae. Maximum immo donum est, quod in gratiae Sacramentique ordine Sponsus Divinus suae tradidit traditque continenter Sponsae. Atque propterea omnino, quod de tali agitur tantoque dono, nos profunda moti fide facere debemus, ut vere christiana conscientia officiorum nostrorum ducamur. Etenim donum aliquod magis nos magisque obligat, quoniam compellat nos non tantum vi stricti cuíusdam iuris quantum potius propterea quod alicui nominatim committitur ideoque etiam sine vinculis iuridicialibus postulat fiduciam animumque gratum. Eucharistia autem prorsus est hulus generis donum, huius generis bonum. Fideles itaque quoad singulas partes oportet nos manere erga ea quae illa in se exprimit necnon ad ea quae a nobis exposcit: gratiarum scilicet actionem.

Bonum totius Ecclesiae commune est Eucharistia tamquam unitatis eius sacramentum. Quam ob rem tenetur arcto officio Ecclesia omnia constituendi quae ipsius respiciunt celebrationem ac participationem. Gerere nos ergo debemus secundum principia a novissimo Concilio praestituta, quod nempe in Constitutione de Sacra Liturgia circumscripsit ac praefinivit auctoritates obligationesque tum Episcoporum in propriis dioecesibus tum Episcopalium Conferentiarum, quandoquidem trae et illi in unitale collegiali cum Apostolica Sede agunt.

Accedit quod normae variis a Romanae Curiae Dicasteriis emissae pariter sunt hic servandae: tum in re liturgica — nempe in regulis per liturgicos libros statutis de mysterio eucharistico necnon in eidem mysterio dicatis Instructionibus — tum in iis quae pertinent ad “communicationem in sacris”, “Directorio de re oecumenica” et “Instructione de peculiaribus casibus admittendi alios christianos ad communionem eucharisticam in Ecclesia catholica” sancitis. Etsi praesenti in statu renovationis liturgicae relictus est locus liberae “creatrici” cuidam operae, debet tamen illa districte oboedire postulatis substantialis unitatis. Qua in pluralismi via, ut aiunt (qui ceterum iam exortus est ex variarum linguarum usu in liturgiam inducto), eatenus tantum progredi licet, quatenus necessariae proprietates celebrationis Eucharistiae non tollantur quatenusque obtemperetur legibus recentiore liturgica renovatione praestitutis.

Necessaria ergo ubique adhiberi debet diligentia, ut intra ipsum cultus eucharistici pluralismum, a Concilio Vaticano II propositum, ostendatur unitas, cuius signum Eucharistia est et causa.

Officium istud, cui ob ipsam rerum necessitatem invigilare debet Apostolica Sedes, suscipiendum est non solum Conferentiis Episcopalibus singulis, verum etiam cuique sine exceptione ministro Eucharistiae. Reminisci praeterea quisque debet se vere respondere de communi universae Ecclesiae bono. Sacerdos ut minister et celebrane et praeses eucharisticae fidelium congregationis habeat oportet peculiarem sensum communis boni Ecclesiae, quod per ministerium snum repraesentat at cui ipse vicissim subesse debet secundum rectam fidei disciplinam. Se ipsum arbitrari non licet velut “possessorem” qui libere decemat de liturgico textu et ritu sacro quasi de suo peculiari bono, ut rifui illi tribuat snum ipsius arbitrariumque modum. Id quod subinde videri potest maiorem quidem habere effectum magisque satis facere subiectivae cuidam pietati, nihilo setius tamen obiective fallitur semper communio illa quam potissimum in Sacramento unitatis vere proprieque decet declarari.

Singuli sacerdotes, qui Sanctum offerunt Sacrificium, meminerint proinde non se solos huius Sacrificii tempore precari cum propria communitate, verune totem simul precari Ecclesiam, quae sic atque etiam per usum liturgici textus approbati aperiat hoc in Sacramento unitatem suam spiritalem. Si quis hanc rationem appellat “nimium uniformitatis studium”, ostendit tantummodo se ignorare obiectivas postulationes germanae unitatis idque signum est nocentis individualismi, quem dicunt.

Quod autem minister sive celebrane ita subicitur ipsi “Mysterio”, quod ab Ecclesia illi concreditum est in commodum totius Populi Dei, id elucere debet etiam in observatione liturgicarum normarum ad Sancti Sacrificii celebrationem attinentium. Hae regulae referuntur verbi causa ad habitum nominatimque ad sacras vestes, quas celebrane induit. Accidit, quemadmodum liquet, ut antehac fuerint etiamque nunc adiuncta sint, in quibus praescripta illa non urgeant. Intimis sensibus commoti iam legimus in libris, quos sacerdotes conscripserunt quondam captivi in campis ad homines exterminandos institutis, narrationes de eucharisticis celebrationibus absque supra dictis normis, id est sine altari et sacris vestimentis. Si vero illis in condicionibus id documentum fuit animorum heroicorum magnamque aestimationem meretur, nihilominus tamen communilnus in adiunctis intellegi potest neglegentia praeceptorum liturgicorum velut deminuta erga Eucharistian reverentia, quam fortasse genuit singulare studium ipsius celebrantis vel mens non valens censuram facere opinionum vulgatarum vel etiam quidam defectus spiritus fidei.

Nos cunctos, qui ex Dei gratia ministri sumus Eucharistiae, obstringit peculiari modo officium curandi de ipsis sensibus seque gerendi rationibus fratrum nostrorum ac sororum sollertiae pastorali nostrae commissorum. Munus quidem nostrum est, in primis per vitae nostrae exempla, incitare quamlibet sanam significationem cultus erga Christum praesentem operantemque in hoc Sacramento amoris. Ipse prohibeat Deus, ne aliter agamus neve cultum illum labefaciamus, “desuescentes” signis variis formisque eucharistici cultus, quibus fortasse “tralaticía” at sana indicetur pietas, aut illum “fidei sensum”, quem totus possidet Populus Dei, sicut monuit Concilium Vaticanum II.

Extremam vero iam manum imposituri hisce considerationibus Noshis, velimus veniam petere — nomine quidem Nostro ormiumque vestrum, Venerabiles ac Dilecti in episcopatu Fratres — universarum illarum rerum quae, ob quasvis causas quamlibetgue ob humanam debilitatem, impatientiam, neglegentiam vel etiam propter exsecutionem interdum imperfectam, singularem, falsam praescriptorum Concilii Vaticani II, ingerere potuerunt scandalum vel diflicultatem circa doctrinae interpretationem et venerationem huic excelso Sacramento debitam. Dominum exinde Iesum precamur, ut deinceps pariter nostra in ratione huius mysterii sacri tractandi vitetur id omne quod quocumque modo diluere possit vel confundere reverentiae sensum et amoris inter nostros fideles.

Utinam Christus nos ipse adiuvet, ut per vias renovationis verae procedamus ad illam plenitudinem vitae cultusque eucharistici, unde aedificatur Ecclesia ipsa ea in unitate, quam possidet iam et cupit magis etiam perfici in Dei viventis gloriam hominumque cunctorum salutem.

13. Sinite demum Nos, Venerabiles ac Dilecti Fratres, has iam finire meditationes Nostras, ad nomullarum dumtaxat quaestionum tractationem pleniorem destinatas. Cum easdem cogitationes Nostras enuclearemus, ante oculos nobis obversabatur opus totum a Concilio Vaticano II peractum, atque mentem acriter intendimus in Pauli VI Encyclicas Litteras “Mysterium Fidei”, tempore Concilii foras datas, necnon in omnia documenta idem post Concilium edita, quibus liturgica renovatio post Concilium ad eflEectum adduceretur. Viget enim arctissima et congruens necessitudinis coniunctio inter liturgiae renovationem ac restaurationem totius vitae Ecclesiae.

Ecclesia non solum agit sed et ipsa se exprimit in liturgia, ex liturgia vivit deque liturgia consentaneas vitae suae vires haurit. Idcirco liturgica renovatio, recto modo secundum Concilii Vaticani II mentem peracta, certo quodam sensu mensura est et condicio qua eiusdem universalis Synodi doctrina ad usum adducatur, quam quidem amplecti volumus profunda cum fide, habentes scilicet nobis persuasum per ipsum Concilium Spiritum Sanctum “dixisse Ecclesiae” veritates dedisseque concilia quae muneri eius perficiendo utilia essent coram hominibus huius nostri posteriorisque temporis.

Aequabiliter nos in posterum etiam singularem adhibebimus curam, ut sequamur ac provehamus Ecclesiae renovationem secundum Concilii Vaticani II doctrinam, spiritu vivae semper Traditionis ducti. Re quidem vera pertinet ad Traditionis recto modo intellectae naturam recta quoque interpretatio rursus instituta “signorum temporum”, secundum quae recesse est extrahantur copioso de Evangelii thesauro “nova et vetera”.

Hoc videlicet animo secundum evangelicam monitionem operane, Concilium Vaticanum II provide est amisum, ut vultus Ecclesiae in liturgia sacra restitueretur, cum saepius se ipsum revocaret ad id quod est “antiquum”, ad id quod ex Patrum hereditate prodit exprimitque fidem ac doctrinam Ecclesiae tot iam saecula adunatae.

Ut autem illa Concilii praescripta in liturgiae provincia futuris quoque temporibus pergere valeant rite impleri, at potissimum in regione eucharistici cultus, pemecessaria est sedula adiutrix opera mutua inter Apostolicae Sedis Dicasterium, ad quod res pertinet, singulasque Episcopales Conferentias, adiutrix — inquimus — mutua opera, vigil simul et creatrix, oculis nempe intentis nunc ad sanctissimi Mysterii magnitudinem nunc ad progredientes motus spiritales socialesque mutationes tanti momenti pro nostra aetate, quoniam non solum diHicultates quandoque inferunt, verune etiam homines ad novam rationem communicandi augusti huius Mysterii Fidei praeparant.

Ante omnia vero asseverare Nostra interest quaestiones liturgiae ac nominatim liturgiae eucharisticae nullo modo esse posse occasiones dividendi catholicos et subruendi Ecclesiae unitatem. Istud efflagitatur iam simplici ex intellectu Sacramenti huius, quod Christus nobis ut spiritalis coniunctionis fontem reliquit. At quo pacto Eucharistia ipsa, quae in Ecclesia est “sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis” his diebus inter nos erigere possit murum divisionis materiamque praebere dissensionis cogitationum et agendi rationum, cum esse debeat centrum primarium et constitutivom unitatis ipsius Ecclesiae, quem ad modum ex suapte est natura?

Universi nos pariter debitores sumus erga Redemptorem nostrum. Universi nos simul audiamus oportet illum veritatis amorisque Spiritum, quem is pollicitus Ecclesiae est quique in ea operatur.

Pro hac igitur veritate et amore, nomme insuper ipsius Christi Crucifxi eiusque Mahis, obsecramus vos et obtestamur, ut omnem deserentes contentionem ac partitionem consociemur nos universi ad hoc excelsum salutiferum munus, quod pretium est unaque fructus redemptionis nostrae. Quantum in ipsa profecto situm est, Apostolica Sedes amitetur, ut similiter in posterum instrumenta conquirat, quibus unitas illa asservetur de qua loquimur. Unusquisque vero diligenter sua caveat agendi ratione “conhistare Spiritum Sanctum”. Haec ut tandem unitas et continua ordinataque cooperatio, quae ad illam perducit, valeant perseveranter proferri, flexis genibus imploramus singulis nobis lumen Spiritus Sancti per Mariae Sponsae eius sanctae Mahisque Ecclesiae deprecationem. Et dum omnibus benedicimus imo ex pectore, rursus convertimur ad vos, Venerabiles ac Dilecti Nobis Fratres in episcopatu, fratema cum salutatione ac plena fiducia. Coniuncti nos trac collegiali unitale, cuius sumus participes, omnia suscipiamus, quo magis magisque Eucharistia fiat vitae et lucis fons conscientiis fratrum nostrorum ac sororum apud communitates singulas intra unitatem universalem Christi Ecclesiae in terris.

Caritate demum fratema Nos impulsos vobis cunctisque in sacerdotio fratribus Benedictionem iuvat Apostolicam impertire.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Februarii, Dominica I in Quadragesima, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana