Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD EPISCOPOS,
SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES
TOTIUS ECCLESIAE CATHOLICAE:
SUPPLICATIONES PRO VI SYNODO EPISCOPORUM INDICUNTUR

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

1. Appropinquat iam Synodus Episcoporum, quae a die XXVI mensis Septembris, hoc anno, de officiis christianae familiae in mundo huius temporis disceptabit atque adeo quaestionem summi momenti excutiet. De Ecclesiae ministerio, quatenus ad familiam pertinet, Paulus PP. VI, Decessor Noster, egit; de eadem re novissimum Concilium Oecumenicum est locutum asserens “familiam fundamentum societatis constituere” et, cum sit pariter “Ecclesia domestica”, eam efficere, ut universa Ecclesia exsistat et incrementis augeatur, siquidem in familia “nascuntur novi societatis humanae cives, qui per Spiritus Sancti gratiam ad Populum Dei saeculorum decursu perpetuandum, baptismo in filios Dei constituuntur”.

Haec imago divina familiae, per Iesum Christum renovatae et sanctificatae, aetate nostra saepe extenuatur, obscuratur et fortasse etiam profanatur. Oportet ergo haec verba Iesu Christi iterum perpendantur: “Ab initio autem non sic fuit”. Synodus oportet “ostendat quid sibi velit sequi Christum in vita matrimoniali et familiari”.

Est profecto ita! Necesse est familiae aetatis nostrae ad pristinum statum revocentur! Necesse est Christum consectentur!

Synodus ergo huius anni eventus est magni ponderis pro totius Ecclesiae vita eiusque missione.

Quodsi haec missio evangelizatione declaratur (quae fuit argumentum Synodi anni MCMLXXIV) atque per catechesim definito modo exercetur (quae fuit argumentum Synodi anni MCMLXXVII), ambo haec officia vitalia Ecclesiae vinculo quodam fundamentali cum familia conectuntur. Missio Ecclesiae in familiam illo cum amore dirigitur, quem Deus per Filium suum in ea revelavit; pariter eadem missio in ipsa familia et per familiam magna ex parte ad effectum adducitur. Momentum igitur huius quaestionis ponderantes oportet opus Synodi Episcoporum, quae hoc anno agetur, peculiari cum sollicitudine et universali precatione confirmemus.

2. Quapropter, cum brevi Synodi Episcoporum initium fiet, oportebit tota Ecclesia eius opus participet, tota Ecclesia quodam modo eidem Synodo intersit: oportebit praesens adsit oratione et sacrificio. Omnes Ecclesiae filii pro Synodo orent et spiritales offerant hostias, ut Patribus Synodi, in Coetu congregatis, impetrent Dei lucem et robur. Est autem familia quasi cellula, unde quaevis vocatio et varia vitae genera in Ecclesia proficiscuntur; quae quidem, secundum cuiusque propriam rationem, familiae vicissim deserviunt, quemadmodum Paulu VI docuit sacerdotes: “Diuturna uberique experientia instructi novistis caelibatum vestrum Deo consecratum peculiari modo vos promptos paratosque reddere apud domesticos convictus, in eorum itinere ad sanctitatem, testes esse actuosos amoris Domini in Ecclesia”.

Re quidem vera in Ecclesia, ut Apostolus gentium monet, habemus “donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes”; quod fieri contingit, quia “unum corpus sumus in Christo”.

Omnes ergo vehementer rogamus, ut pro Synodo precationes faciant atque asperitates Dei amore toleratas offerant. Peculiari vero modo ad eiusmodi preces fundendas et pia sacrificia suscipienda aegrotos excitamus, qui a divina Providentia ad singularem participationem sacrificii Christi vocantur. Idem petentes ad Ordines contemplationi deditos convertimur, qui a Christo speciali ratione ad impensam sollicitudinem de gravibus negotiis Ecclesiae eius sustinendam destinantur.

3. Deinde amanti animo verba hortatoria facimus ipsis familiis. “Ecclesiae domesticae” familiarum christianarum a die XXVI proximi mensis Septembris loca evadant, ubi preces fundantur pro Synodo huius anni, quae tam “familiaris” est et, peculiari cum sollicitudine et amore, ad ipsas in Spiritu Sancto dirigitur.

Filii vestri et filiae, quos Cor sacratissimum Iesu tanto amore prosequitur, familiis vestris et familiis totius orbis terrarum benedictionem eius ab ipso satagant impetrare.

4. Praecipus dies, quo pro Synodo oretur, est dominica XII mensis Octobris. Cupimus ut eo die publicae supplicationes in omnibus dioecesibus, paroeciis, ecclesiis fiant, ea quidem ratione, quae a Pastoribus statuetur.

Quo die tota Ecclesia omnesque familiae ad communem precationem socientur. Rogamus autem, ut eodem die, si fieri potest, ii Romam confluant, qui familias universae Ecclesiae repraesentent, ut beati Petri Successorem et Patres Synodi conveniant, hoc modo ostendentes universas Ecclesiae familias, in fide et caritate coniunctas, quasi praesentes adesse.

Sanctae Familiae Nazarethanae unamquamque familiam commendantes, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, nominatim unicuique domestico convictui, Benedictionem Apostolicam amanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II


ORATIO SUMMI PONTIFICIS
PRO SYNODO EPISCOPORUM
ANNI 1980


Deus, ex quo omnis paternitas
in caelis et in terra nominatur,
praesta ut quaevis humana familia,
per Filium tuum Iesum Christum, natum de muliere,
et per Spiritum Sanctum, fontem divinae caritatis,
in terris verum efficiatur vitae et amoris sacrarium
pro generationibus, quae iugiter sibi succedunt.
Fac ut gratia tua mentes et opera coniugum dirigat
in propriarum bonum familiarum
omniumque familiarum in mundo.
Fac ut iuventus in familiis certum inveniat firmamentum
humanitatis suae et auctus,
quo in veritate crescat et amore.
Fac ut amor, gratia sacramenti matrimonii roboratus,
omnem vincat infirmitatem atque discrimen,
quae familiae nostrae interdum patiuntur.
Fac denique, quaesumus,
ut, sancta intercedente Nazarethana Familia,
Ecclesia inter nationes terrae
missionem suam in familiis et per familias
frugifere impleat.
Tu qui es via, veritas, caritas,
in unitate Filii et Spiritus Sancti. Amen.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana