Index   Back Top Print

[ LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
MAXIMILIANO S. R. E. PRESBYTERO
CARDINALI DE FURSTENBERG

 

Quinquagesimam anniversariam memoriam es celebraturus, Venerabilis Frater Noster, illius diei quo, Divini Salvatoris auxilio confisus, sacerdotio es auctus, neque facere possumus quin, hac oblata occasione, tibi tam lοngum tempus in sacro munere exercendo insumptum ex animo gratulemur. Etenim omnibus patet praecipua inter dona, quae divinitus hominibus obveniunt, censendum esse sacrum presbyteratus ordinem.

Novimus quanta cum sedulitate sacerdοtium, quod ad plenitudinem est evectum et Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere obieris: nam et magister exstitisti doctus et peritus in collegio Antverpiensi atque in Seminario Maximo Mechliniensi, et rectorem egisti navum et benevolum Pontificia Instituts Belgici in Urbe; novimus nominatim sollertiam et fidei studium, quibus Apostolicae huit Sedi deservieris, Arius ut Summi Pontificis Legatus in Iaponia, in Australia et in Lusitania, dein ut Praeses Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus. Singula enim officia, quae in longo operae tuae curriculo prospere explevisti, praeclare illuminant ipsius sacerdotalis tunc pietatis, ardoris et sedulitatis magnitudinem. Profecto, Servator Noster, gloria sacerdotum, fortitudo tua fuit, atque in te «lucem suam et virtutem suam emisit abunde» (cfr. Ps. 42, 1-2).

Nunc autem, Ordinis equestris Sancti Sepulchri Hierosolymitani Magnus Magister, pergis praestantem operam tuam et vires dedere iis, quos Ecclesia mater tibi consilio et prudentia regendos tradidit.

Accipe ergo hanc mentis Nostrae significationem de tuo presbyteratu, qui peculiari modo hoc mense celebrabitur; accipe etiam cohortationem fraternam, ut pro tot divinae erga te providentiae beneficiis gratias in exemplum referas congruentes Ei, a quo ingenium, praesidia et impulsus omnes recepisti.

Omnipotente Deo laus: tibi vero consolatio ex boni operis conscientia, quam augere tibi optamus mittenda hac epistula.

Caritatis qua tecum devincimur pignus, caelestiumque munerum, quae in hoc singulari vitae tuae eventu optamus, auspex sit Apostolica Benedictio, quam violentes largimur tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus quos diligis, quique te diligunt.

Datum Rοmae, die VIII mensis Augusti, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana