Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PETRO PAULO S.R.E.
CARDINALI PHILIPPE,
PRAEFECTO OLIM SACRA CONGREGATIONIS
PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS

 

Venerabili Fratri Nostro
Petro Paulo S.R.E. Cardinali Philippe
Praefecto olim Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

Die sexta mensis Iulii recurret memoria sacerdotalis ordinis a te abhinc quinquaginta annos suscepti, Venerabilis Frater Noster, atque faustum hunc eventum tibi gratulari cupimus, dum mentis Nostrae bene ominantis sensus tibi significamus.

Novimus quanta cum sedulitate sacerdotium, quod ad plenitudinem est evectum et, deinde, Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere obieris; novimus nominatim fidei et sollertiam, quibus Apostolicae huic Sedi deservieris, praesertim ut Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus.

Viae a te peractae recordationem repraesentantes, tecum plurimas Deo gratias agimus, cuius auxilio tot vires in optimam partem impendisti.

In hac ergo sacerdotii tui anniversaria memoria scito Christi Vicarium tibi proximum adsistere, tibi peculiari benevolentia et amore a Pastore divino exposcere dies pacis et laetitiae plenos. Christus, Salvator Noster, Beatissima Virgine Maria intercedente, te dirigat in veritate sua, te vivificet atque tueatur, ad seros usque annos.

Fraternae denique caritatis Nostrae testis ac supernorum donorum nuntia sit Apostolica Benedictio, quam tibi iisque omnibus quos diligis quique te diligunt, peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana